Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. cara magis pietas superabat magna parentum,
  2. obstringens sibi me nexu dominantis amoris,
  3. maiore ut parte anni ipsis praesentia nostra
  4. seruiret, paribus perdurans consona uotis
  5. communemque parans per mutua gaudia fructum.
  6. Cuius uitae utinam nobis prolixior usus
  7. concessus largo mansisset munere Christi,
  8. persistente simul priscae quoque tempore pacis!
  9. multimodis quisset nostrae prodesse iuuentae
  10. consulti patris adsidua conlatio uerbi
  11. exemplisque bonis studiorum instructio crescens.
  12. sed transacta aeui post trina decennia nostri
  13. successit duplicis non felix cura laboris,
  14. publica quippe simul clade in commune dolenda
  15. hostibus infusis Romani in uiscera regni
  16. priuata cum sorte patris de funere functi:
  17. ultima namque eius finitae tempora uitae
  18. temporibus ruptae pacis prope iuncta fuere.-
  19. at mihi damna domus populantem inlata per hostem,
  20. per se magna licet, multo leuiora fuere