Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. otia, priuatae post inpendenda quieti.
  2. quae et mihi cara nimis semper fuit ingenioque
  3. congrua prima meo mediocria desideranti,
  4. proxima deliciis et ab ambitione remota,
  5. ut mihi compta domus spatiosis aedibus esset .
  6. et diuersa anni per tempora iugiter apta,
  7. mensa opulenta nitens, plures iuuenesque ministri
  8. inque usus uarios grata et numerosa supellex
  9. argentumque magis pretio quam pondere praestans
  10. et diuersae artis cito iussa explere periti
  11. artifices stabula et iumentis plena refectis,
  12. tunc et carpentis euectio tuta decoris —
  13. nec tamen his ipsis attentior amplificandis,
  14. quam conseruandis studiosior et neque census
  15. augendi cupidus nimis aut ambitor honorum,
  16. sed potius, fateor, sectator deliciarum,
  17. [*](190] Auson: Epist. XXV, 7 malesuadae credula causis. 196] Uerg. Georg. II, 433 inpendere curam. 205 sqq.] Paulin. Nol. IIII, 15 sq. adsit laeta domus — nitidusque minister. 207] Uerg. Georg. III, 118 iuuenemque magistri, Aen. I, 705 pares aetate ministri. 208] Uerg. Georg. I, 133 ut uarias usus. )[*]( e o 190 malasuada B malasuada. P 193 quasdam (o add. 1n. 3) B inuictos P 194 ita B2 in lac. 197 uinctis BP uinetis B* in mg. Barth 202 qua & B 209 prestans B 210 diuerse B diuersa P 211 refectis BP refertis dl 213 cf. proleg. p. 277 n. 214 causas P cf. proleg. p. 284 )
    300
  18. si qua tamen minimo pretio expensaque parari
  19. et saluo famae possent constare decore,
  20. ne nota luxuriae studium macularet honestum.
  21. quae mihi cuncta tamen grata acceptaque fruenti