Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. defuncti patris inmodico conlata dolori,
  2. per quem cara mihi et patria et domus ipsa fiebat:
  3. tamque etenim fido tradentes mutua nobis
  4. officia affectu conserto uiximus aeuo,
  5. [*]( 221] Uerg. Aen. V, 724 care magis. 226 sq.] Uerg. Aen. III, 616 mansissetque utinam fortuna! 227] Paulin. Nol. XXVII, 44. 176 XXV, 210 munere Christi. 230] Sedul. ep. ad Maced. 11, 6 (Huemer): quosdam conlationibus adsiduae disputationis ad meliora uexisti. 233] Auson. Pyth. 25 perdidit Hippolytum non felix cura pudoris. )[*]( 217 praaio Bl corr. rn. 2 219 luxorie B luxuries P luxuriei Barth luxurie Leipziger 220 accepta (q; acld. m. 2) B 227 largS B 228 per sistente B 238 rupte jB1 e m. 2 rupta P 239 hoste B1 e m. 2 242 uigebat Barth )
    301
  6. uinceret aequaeuos nostra ut concordia amicos.
  7. hoc igitur mihi subtracto inter prima iuuentae
  8. tempora tam caro socio et monitore fideli
  9. ilico me indocilis fratris discordia acerba
  10. excepit, ualidum genitoris testamentum
  11. soluere conantis specialia commoda matris
  12. inpugnandi animo, cuius mihi cura tuendae
  13. hoc quoque maior erat, quo iustior, et pietatis
  14. non minor affectus studium firmabat honestum.
  15. insuper aduersis me pluribus exagitandum
  16. laeua facultatum prorumpens fama mearum
  17. exposuit blandas inter uanae ambitionis
  18. inlecebras grauibus coniuncta et damna periclis.
  19. quae meminisse licet pigeat transactaque dudum
  20. obliuione sua malim sopita silere,
  21. inuitant aduersa tamen per nostra tuorum