Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. Enarrare parans annorum lapsa meorum
  2. tempora et in seriem deducere gesta dierum,
  3. ambigua exactos uitae quos sorte cucurri,
  4. te, deus omnipotens, placidus mihi, deprecor, adsis
  5. adspiransque operi placita tibi coepta secundes,
  6. effectum scriptis tribuens uotisque profectum,
  7. ut tua te merear percurrere dona iuuante.
  8. omnia namque meae tibi debeo tempora uitae,
  9. auram ex quo primum uitalis luminis hausi,
  10. inter et aduersas iactatus saepe procellas
  11. instabilis mundi te protectore senescens
  12. altera ab. undecima annorum currente meorum
  13. hebdomade sex aestiui flagrantia solis
  14. [*]( 4 sq.] Uerg. Aen. X, 461 te precor Alcide coeptis ingentibus adsis. HII, 578. adsis o placidusque iuues, cf. Paulin. Nol. VI, 159. 5] Uerg. Aen. VII, 259 di nostra incepta secundent. 9] Sedul. C. P. V, 51 sq. nec luminis huius hausisset placidas flabris uitalibus auras, cf. Uerg. Georg. II, 340 cum primae lucem pecudes hausere, Aen. I, 387 sq. auras uitalis carpis. 12] Uerg. Ecl. VIII, 39 alter ab undecimo tum me iam acceperat annus. 13 sq.] Uerg. Georg. I, 48 bis quae solem, bis frigora sensit Auson. Ecl. X, 1 sqq. (Schenkl) sol-feruidis lfagrans habenis pulsum aestiuum conficit. Prec. cons. I, 9 solstitia et gelidum boream, cf. Uerg. Georg. I, 100, Paulin. Nol. XlIII, 15 sq. post solstitium-tempora brumae. )[*]( Incip. eYxapicnkoc do sub aephimeridis meae textu B INCIPIT EYXAPISTIKON DEO Sub iEphemeridis meae textu P 1 labsa B 2 gesta (a ex u) B 4 ds ex di B depr*ecor (a eras.) B fort. te precor 5 placito Bartli de B3 in mg. 9 ausi B 11 instabilis Barth instabiles BP lis B3 in mg. 12 currente:eoru (e: ex e) B 13 ebdoa made B ebdomade P sexte aestiui B )[*]( 19* )
    292
  15. solstitia et totidem brumae iam frigora uidi
  16. te donante, deus, lapsi qui temporis annos
  17. instaurando nouas cursu reuolubilis aeui.
  18. sit mihi fas igitur uersu tua dona canentem
  19. pangere et expressas uerbis quoque pendere grates,
  20. quas equidem et clausas scimus tibi corde patere,
  21. ultro sed abrumpens tacitae penetralia mentis