Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. effractisque abysis caelos penetrauit apertos,
  2. uictricem referens superata morte salutem.
  3. utque illum patriae iunxit uictoria dextrae,
  4. corporeum statuit caelesti in sede tropaeum
  5. uexillumque crucis super omnia sidera fixit.
  6. [*]( 628 exprimitur (om. ut) A et-significat Mur. 638 diducta AD, deducta E fastigia E, fastidia AD 634 destante AD 686 summi AD 637 has AE, his D inter medio D, intermedio AE 638 quasi AD, uelut E 640 dispensa D, dispansa AE quatuor E extima Signi coni. Mttr. 641 quatuor E attingit E 645 alfa AD 646 trina AD, terna E 647 perfectua D unam D 648 alfa ADd supraemis J 650 cępit Q 651 effratisque a abyssis ADd 652 superate A 653 ut quae AD 654 tropeum D, tropheum E us. 654 et 655 inuerso ordine d )
    141
  7. illa igitur species, quam fur agitatus auaris
  8. in cassum furiis pendente refixerat unco
  9. pollutaque manu sancta amandauerat aula,
  10. hoc opere est perfecta, modis ut consita miris
  11. aeternae crucis effigiem designet utramque,
  12. ut modo, si libeat spectari comminus ipsam,
  13. prompta fides oculis; nam reddita fulget in ipso
  14. quo fuerat prius apta loco et uelamine clausi
  15. altaris faciem signo pietatis adornat.
  16. ergo eadem species formam crucis exerit illam,
  17. quae trutinam aequato libratam stamine signat
  18. subrectoque iugum concors temone figurat,
  19. siue superciliis a fronte iugantia uultum
  20. lumina transuersis imitatur cornibus arbor
  21. ardua, qua dominus mundo trepidante pependit