Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. pro nobis uoluit trinae concordia mentis.
  2. idque sacramenti est, geminae quod in utraque uirgae
  3. ut diducta pari fastigia fine supinant,
  4. infra autem distante situ parili pede constant
  5. adfixaeque sibi media conpage cohaerent
  6. et paribus spectant discreta cacumina summis.
  7. has inter medio coeuntibus insita puncto
  8. uirga quasi sceptrum regale superbius extat,
  9. significans regnare deum super omnia Christum,
  10. qui cruce dispensa per quattuor extima ligni
  11. quattuor adtingit dimensum partibus orbem,
  12. ut trahat ad uitam populos ex omnibus oris.
  13. et quia morte crucis cunctis deus omnia Christus
  14. extat in exortum uitae finemque malorum,
  15. alpha crucem circumstat et CD, tribus utraque uirgis
  16. littera diuersam trina ratione figuram
  17. perficiens, quia perfectum est mens una, triplex uis.
  18. alpha itidem mihi Christus et o, qui summa supremis
  19. finibus excelsi pariter conplexus et imi
  20. uictor et inferna et pariter caelestia cepit