Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. uel per quinque tribus dispensam cornua uirgis.
  2. forma crucis gemina specie conponitur: et nunc
  3. antemnae speciem naualis imagine mali
  4. sine notam Graecis solitam signare trecentos
  5. explicat existens, cum stipite figitur uno,
  6. quaque cacumen habet, transuerso necte iugatur;
  7. nunc eadem crux dissimili conpacta paratu
  8. eloquitur dominum tamquam monogrammate Christum.
  9. nam nota, qua bis quinque notat numerante Latino
  10. calculus, haec Graecis chi scribitur, et mediat rho,
  11. cuius apex et sigma tenet, quod rursus ad ipsam
  12. curuatum uirgam facit o uelut orbe peracto.
  13. nam rigor obstipus facit, quod in Hellade iota est.
  14. tau inde breui stilus ipse retro a(que) cacumine ductus
  15. efficit, atque ita sex, quibus omni nomine nomen
  16. celsius exprimitur, coeunt elementa sub uno
  17. indice, et una tribus formatur littera uirgis.
  18. [*](603 exclusos D recursus D Mwr. 606 comemorabo E 607 auso AD, ausu E 608 ita DE, ista A, haec Mur. 610 fingere E, cingere AD, pingere Mur. 611 dispensam AD, dispansam E 613 antemnae AD, antSne E 615 exsistens D 620 mediat scripsi, mediam ADE, medium (uel media) est coni. Mur. ro AD 621 sigma coni. Mur., signa ADE 622 w AD, o E 623 obstipuus E ellade ADE 624 taut E inde scripsi, indem AD, idem E breui stilus ipse scripsi, stilus ipse breui AD, stilus ipse E aque cacumine scripsi, a cacumine AD, acumine E tau idem stilus, ipse breui retro acumine coni. Mur., tau stylus ipse breui retrorsum acumine coni. Ming. 626 co.. heunt D 627 formatur AD, firmatur E litera D)
    140
  19. sex itaque una notas simul exprimit, ut tribus una
  20. significet uirgis dominum simul esse ter unum,
  21. et deus in Christo est, quem sumpto corpore nasci