Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera fluxerunt: quis unus ullus ab inferis uel Protesilai sorte remeauit, horarum saltem.. permisso commeatu, uel ut exemplo crederemus ?

omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a uobis nimium credulis in deum uestrum turpiter reformata sunt.

Nec saltem de praesentibus capitis experimentum, quam uos inritae pollicitationis cassa uota decipiant: quid post mortem inpendeat, miseri,-dum adhuc uiuitis, aestimate.

ecce pars uestrum, et maior, melior, ut dicitis, egetis algetis, opere fame laboratis, et Deus patitur dissimulat, non uult aut non potest opitulari suis: ita aut inualidus aut iniquus est.

tn, qui inmortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore laceraris, nondum condicionem tuam sentis? nondum adgnoscis fragilitatem ? inuitus miser infirmitatis argueris nec fateris.

sed omitto communia. ecce uobis minae, supplicia, tormenta, et iam non adorandae sed subeundae cruces, ignes etiam quos et praedicitis et timetis: ubi deus ille, qui subuenire [*]( 1 an sine corporibus addidi; utrumne sine corpore an cum corporibus Vrsinus 2 surgatur r 7 saltem trium Dauisius coll. Hygini fab.103, saltem paucamm Broukhusius ad Propert. I, 19,10 II uel ut r: uelud P 9 in dulcedinem Wopkens: in dulcedine Pr; cf. Iustini hist. PhiL 4, 1, 17 10 nimium Gelenius: nimirum Pr 11 salitem P ante rasuram 12 pollicationis P 13 aestimatis Cellarius 14 et maior et melior Oelenius, maior et melior Vahlen (coll. Cypr. de cath. eccl. unit. c. 20 confessorum pars maior et melior); at cum et maior idem sit quod eaque maior, dowtiiztos cum ui rhetorica adiectum uidetur melior, ut nos dicimas \'und zwar der grössere, der bessere\', in incerto tamen relinquimus, annon duorum adiectiuorum alterum alterius sit glossema 1\\ opere Pr: ope re Wowerus, pauperie Dauisius, at est sententia: opere faciendo atterimini nec tamen habetis unde uiuatis; cf. 36, 8 uires .. sine laboris exercitatione torpescunt, quo loco hic de quo agitur respicitur 17 periculo P: querquera L. Carrio (Emend. II, 18), querquero Gelenius 18 non tum — non tum r || sentis P corr. e senis )

17
reuiuescentibus potest, uiuentibus non potest?

nonne Romani sine uestro deo imperant regnant, fruuntur orbe toto uestrique dominantur? uos uero suspensi interim atque solliciti honestis uoluptatibus abstinetis, non spectacula uisitis, non pompis interestis, conuiuia publica absque uobis, sacra certamina, praecerptos cibos et delibatos altaribus potus abhorretis. sic reformidatis deos quos negatis.

non floribus caput nectitis, non corpus odoribus honestatis: reseruatis unguenta funeribus, coronas etiam sepulcris denegatis, pallidi trepidi, misericordia digni, sed nostrorum deorum. ita nec resurgitis miseri nec interim uiuitis.

proinde si quid sapientiae uobis ant uerecundiae est, desinite caeli plagas et mundi fata et secreta rimari: satis est pro pedibus aspicere maxime indoctis, inpolitis, rudibus, agrestibus, quibus non est datum intellegere ciuilia, multo magis denegatum est disserere diuina.

Quamquam si philosophandi libido est, Socraten, sapientiae principem, quisque uestrum tantus est, si potuerit, imitetur. eius uiri, quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est: quod supra nos, nihil ad nos.

merito ergo de oraculo testimonium meruit prudentiae singularis. quod oraculum, idem ipse persensit, idcirco uniuersis se esse praepositum, non quod omnia comperisset, sed quod nihil se scire didicisset: ita confessae inperitiae summa prudentia est.

hoc fonte defluxit Arcesilae et multo post Carneadis et Academicorum plurimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio, quo genere philosophari et caute indocti. possunt et [*]( 1 non P 8. I. sed eadem manu 7 capud P1 9 sed Pr: et J. Fr. Gronouius (Obseruu. 7), uel Dauisius; Wopkens tuetur sed explicans: sed nostrorum uerorumque deorum, quorum misericordia prodesse uobis queat 12 et seculorum secreta Vonck Spec. crit. p. 140 15 fllosofandi P II Socratem r 16 quisquis Gelenius; at eodem sensu quisque dictum uidetur, ut persaepe apud Cyprianum, si optimos libros audias, inuenitur; depleonasmo autem cf. p. 19, 26 19 quod idem (del. oraculum) Vrsinus II persensit Ouzelius: praesensit Pr 20 uniuersis se esse Wotoerus: uniuersis esse Pr, uniuersis sese Dauisius 21 confessa imperitia Vrsinus, confessio imperitiae Heumann coD. 38, 1, recte ut uidetur 22 arcesile P 11 nec multo post Vsener II carneadis P corr. e carneatis; Carneadis et Pyrronis et Acad. probabiliter Vahlen coU. 38, 5 23 plurimorum Pr: Pyrrhonicorum Dautsius, iuniorum Heumann, at u. Wopk. lectt. Tull. 1, 2 p. 10 et infra 38, 5: omnia Academicorum multitudo 24 philosophari] sic hoc loco P ) [*]( n. ) [*]( 2 )

18
docti gloriose.