Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

quid, Simonidis melici nonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? qui Simonides, cum de eo, quid et quales arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi diem petiit, postridie biduum prorogauit, mox: alterum tantum admonitus adiunxit. postremo cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille, quod sibi quanto inquisitio tardior pergeret, tanto ueritas fieret obscurior.

mea quoque opinione quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt, nec tot ac tantis uiris deliberantibus temere et audaciter in alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis religio destruatur.

Sic Caecilius et renidens (nam indignationis eius tumorem effusae orationis impetus relaxauerat): Ecquid ad haec, ait, audet Octauius, homo Plautinae prosapiae, ut Christianorum praecipuus, ita postremus philosophorum?

Parce, inquam, in eum plaudere: neque enim prius exultare te dignum est concinnitate sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum, maxime cum non laudi, set ueritati disceptatio uestra nitatur.

etquamquam magnum in modum me subtili uarietate tua delectarit oratio, tamen altius moueor, non de praesenti actione, sed de toto genere disputandi, quod plerumque pro disserentium uiribus et eloquentiae potestate etiam perspicuae ueritatis condicio mutetur.

id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum uerborum lenocinio a rerum intentionibus auocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse [*]( 1 Simonidis melici r: simonides melchi P 2 Simonides Wowero glossema uidebatur 3 querereturP 4 petit posttridie P, erx. in r II praeroganit Vrsinus 5 adiunxit P, sed i in ras. trium ductuum; an ex adiuncxit? 12 renidens r: renitens P 13 ecquid Yrainue : et qui P, et quid r 14 Christianorum Stieber: pistorum P (ex scriptwra xtxstorvk uel xpiobvm), ictorum (t. e. iuris consultorum) Jac. Gronouius apud Holdenum; \'phUosophi opponuntur christianis, qui ut rudes litterarum omnium atque expertes (cf. 5, 4) uulgo despicerenttW, quorumque religio tamquam stultitia atque amentia suo quasi nomine quodam et commum ludibrio publice f\'ideretvr\'. 15 filosoforum P 17 utrinque,. II penitus J. Fr. Gronouius 18 laudi sed Gelenius: laudis et P, laudi sed et r; laude sed ueritate Cellarius II immo annitatur, ut datiuus laudi habeat undependet 24 dilecta P, delectu r )

19
et in incredibili uerum et in uerisimili mendacium.

itaque quo saepius adseuerationibus credunt, eo frequentius a peritioribus arguuntur: sic adsidue temeritate decepti culpam iudicii sui transferunt ad incerti querellam, ut damnatis omnibus malint uniuersa suspendere quam de fallacibus iudicare.

igitur nobis prouidendum est, ne odio identidem sermonum omnium laboremus ita, ut in execrationem et odium hominum plerique simpliciores efferantur. nam incaute creduli circumueniuntur ab iis quos bonos putauerunt: mox errore consimili iam suspectis omnibus ut improbos metuunt etiam quos optimos sentire potuerunt.

nos proinde solliciti, quod utrimque omni in negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit ueritas, ex altero latere mira subtilitas, quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea uero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus.

Decedis, inquit Caecilius, officio iudicis religiosi: nam periniurium est uires te actionis meae intergressu grauissimae disputationis infringere, cum Octauius integra et inlibata debeat singula, si potest, refutare.

Id quod criminaris, inquam, in commune, nisi fallor, conpendium protuli, ut examine scrupuloso nostram sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarum soliditate libremus, necauocanda, quod quereris, diutius intentio, cum toto silentio liceat responsionem Ianuari nostri iam gestientis audire.

Et Octauius: Dicam equidem, ut potero pro uiribus, et adnitendum tibi mecum est, ut conuiciorum amarissimam labem [*]( 1 et incredibili Pr, em. Balduinus II uerisimileP 3 iudiciisai scripsi: iudicis Pr, iudicii WOlcerus, iudices Meursius; cf. Wopkens in Misc. Obs. X, 28 et Heumann VII, 268 4 quaerellam P, querelam r II damnatis opinionibus Lindner, ampliatis omnibus Meursius II mallint P 6 indi- dem Dombart; cf. Handii Tursell. 3, 177 8 efferuntur Dauisius, at efferantur recte tuitus est Heum. coll. Liuii 5, 27,10; add. Liu. 33, 29, 1 II nam dum incaute Heumann 1\\ ab his P et edd. 11 omni in nos: omni Pr, in omni Vrsinus 12 ei altera mira Vrsinus, ei altera lateat mira JVo-werus 19 debeat Wapkens: habeat Pr 20 refutare Heraldus: reputare P, reputari r 23 quaereris P II tuto silentio Heumann 26 ut potero Wowero, contra Heumanno pro uiribus delendum uidebatur 27 comuitiorum P corr. in conuiciorum ) [*]( 2* )

20
uerborum ueracium flumine diluamus- nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, uagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum uersutia turbata sit, an uacillauerit per errorem.