Legisti Odiam regem iurgatum a sacerdotibus domini, cur inlicita fuisset ausus gerere: et intrauit, inquit scriptura. in templum domini incensum ponere super altare. et intrauit post eum Oeias sacerdos et cum ipso sacerdotes domini triginta filii uirtutis, et surrexerunt super Odiam regem et dixerunt ei: non licet tibi Odia incendere domino, sed sacerdotibus filiis Aaron, qui sanctificati sunt ut incendant. exi de sanctis, quoniam recessisti a domino, et non erit tibi istud in honore a domino deo. dicis contumeliosos illi fuisse regi domini sacerdotes necne? si necdum fuerunt contumeliosi, nec nos tibi uideamur, quandoquidem similia audias a nobis quae audierit et ille: non licet tibi, Constanti, Arriano cum dei conuenire populo, non licet tibi idololatriae Arrianae haeresis auctori, negator unici filii dei de dei sacerdotibus iudicare, sacrilegus fingens te Christianum, cum sis antichristi praecursor. non erit tibi bonum, ut dei tollens sacerdotes ordines aduersarios eius, collegas scilicet sacrilegii tui. cum haec audis, irasceris nobis; iratus est et illis tunc sacerdotibus domini Odias rex. sed aduerte illos deo dicatos perpetuum status sui tenuisse honorem, Odiam uero ad opprobrium sempiternum leprae confestim uarietate maculatum. et iratus est, inquit, Odias, : et in manu eius erat altare, ut incenderet in ara sua. et lepra apparuit in fronte eius in conspectu sacerdotum in domo domini. haec ita sunt, et arbitraris te contumacem praeuaricatorem non trahere offensam apud eum, qui nos suae claritudini perpetuo praeceperit sacerdotii repraesentare officia? quae ista nostra, Constanti, superbia est quaeue adrogantia? (ni)si quia te uideamus morbidum esse pestiferum quippe Arrianum, elephantiam in te esse quia istam consideremus, illam quam Arrius habuerit, quod [*](2 II Par. 26, 16—18 21 ib. 26, 19 ) [*]( 1 Oziam v 2 scribtura 4 LXXX Latiniua 9 illos coni. a Latiniw feisse 14 negator scripsi, negatur V, negatori v 15 sacrilego v; sacrilego fingere melius uidetur Ooleti, 17 aduersanus 19 auerte 23 sua om. v 26 aput 28 adrogancia 29 elefanciam )
221
urgeamus te secedere e populo dei, sicut illi sacerdotes domini Odiam de templo conpulerint egredi, quia te ita cogamus dare deo honorem. si enim Odiam dei sacerdotes idcirco pellebant ex aula dei, quia meminissent diuinitus praeceptum leprosos ante expiationem ingredi templum prohibitos, quanto magis nos digni te, conspice, ex ecclesia pellere Christi, de domo domini, quia non sit licitum haereticum conuenire cum catholicis, insanum cum sanis, plenum inmundis spiritibus cum eis, in quibus inhabitat spiritus dei. quae haec contumelia est, si sacerdotes domini zelo eo accensi quo sunt semper praecessores nostri tibi dicimus quae nostrae conducant ac tuae saluti? petulans est, inquis, Lucifer. hinc petulans, quia te urgeam elephantiam reicere Arrii atque <quod) per hanc, quam praedicauerunt apostoli beatissimi fidem quamque nos sumus ut cernis tenentes, tuae menti es adeptus sospitatem teque totum ereptum e laqueis diaboli, temet in aeternum gaudeas deo quaesitum. tu, qui nos ingentis supercilii esse flagitas, inuenisti scriptum, quid Iosias rex Iudae de consacrilegis fecerit tuis, de talibus qualis tu esse hodie conspiceris, quomodo eorum quam plurimos etiam post mortem fuerit persecutus ossa eorundem ignibus consumens. sed illum decuit regem tanto zelo persequi dei hostes; nos episcopos, nos dei sacerdotes indignum fuerat tibi resistere idololatriam introducenti in ecclesiam. ille gladio interfecit consacrilegos tuos, reliquias etiam olim sepultas est persecutus, cupiens cultor inueniri dei fidelissimus; nos contra nec uerbo tibi resistere oportuerat, tibi dei inimici amico, tibi omnium carissimo in apostasiam conuersorum angelorum, tibi qui factus es per hanc blasphemiam tuam deo inimicus.
Accipe igitur in quarto Regnorum libro quae propter illa quae circa coinmundos tuos gesserit Iosias seruus domini 9 [*]( 1 e om. v 2 oziam 3 odiam 6 digni scripsi, digne Vv conspicis coni. Latinius 11 praedecessores v nostra 13 elefanciam quod addidi, cf. p. 211, 11 15 mentis adeptum coni. Latinius, mentis adeptas coni. OoZeti 16 ae laquaeis 17 quesitum 18 quid Latinius, quod Vx . 21 sed] si coni. Latinius 24 cumsacrilegos )
222
rex Iudaeae adeptus fuerit, et tandem desine de nobis dicere: superbi sunt atque contumeliosi. fecit, inquit, quod rectum est ante conspectum domini et ambulauit in uia patris sui Dauid, et non declinauit dextra aut sinistra, item infra, posteaquam domos reaedificauit domini et sacerdos misisset legis librum ad regem: et factum est, cum audisset rex uerba libri legis, conscidit uestimenta sua. et mandauit rex Chelchiae sacerdoti et Alchinae filio Iosafan et Achiliae filio Melchiae et Safan scribae et Ioas filio regis dicens: quaerite a domino pro me et pro omnibus Iuda de uerbis libri huius inuenti, quoniam magna ira domini accensa est in nobis, quoniam non audierunt patres nostri uerba libri huius secundum omnia scripta ut facerent. et abiit Chelchias sacerdos et Acican et Safan et Ioas ad Oldam prophetissam, uxorem Selle filii Tacuelarum, uestis c\'ttstodem, et ipsa habitabat in Hierusalem. et locuti sunt ad eam secundum haec. et dixit eis: haec dicit dominus deus Israel: uiro qui misit uos ad me (dicite: haec) dicit dominus: ecce adducam mala super hunc locum et super inhabitantes in eum secundum omnia uerba libri huius quae legit rex Iuda, pro quibus dereliquerunt me et intenderunt dis alienis et exacerbauerunt me in operibus manuum suarum. et incensa est ira mea in hoc loco et non exstinguetur. et ad regem Iuda qui misit uos, ut quaereretis a domino, haec dicetis: haec dicit dominus deus Israel: uerba mea quae audisti et reueritus es a facie mea, quia audisti quae locutus sum in locum istum et inhabitantes in dium, fieri in heremo et in maledictionem. et scidisti uestimenta tua et plorasti ante conspectum meum, et ego audiui, dixit dominus uirtutum. propter hoc ego abduco te apud patres tuos, et adaugeris in pace, et uidebunt oculi tui omnia mala quae ego induco in loco isto et super inhabitantes in illum.
[*]( 2 IIII Reg. 22, 2 6 ib. 22, 11 — 23, 8 ) [*]( 1 iudaee V, Iuda coni. Latinius 7 ///helchie (c eras.) 8 alchine Iosaphat v achilie filiam melchie 9 Saphfi v 13 scribta 14 ollam 15 Sellae v Tacuellarum v, Theccue Alii Aras GaXUmdius haec nomina ut alia em. ex gr. 18 dicite haec addidi 29 aput 30 non uidebunt Gall. 31 locum istum v illo v ) 223
et respondit regi uerbum et misit rex Iosias et collegii ad se ommes presbyteros Iuda in Hierusalem. et ascendit rex ad dominum et omnes uiri Iuda et sacerdotes et leuitae et omnis populus a pusillo usque ad maiorem. et legit rex in auribus populi omnia uerba libri testamenti, qui inuentus est in domo domini. et stetit rex ad columnam et disposuit testamentum quod inuentum est in domo domini ante conspectum domini, ire post dominum et obseruare mandata eius et testificationes et praecepta eius in toto corde eius et tota anima, statuere omnia uerba testamenti istius scripta in libro isto. et transi-uit omnis populus in testamentum quod disposuit rex;, ex libro. et mandauit rex Ghelchiae sacerdoti magno et sacerdotibus secundariis et custodientibus Ephod, ut eicerent de domo domini omnia uasa quae fecit ad Bahal et Asera et omni militiae caeli. et combussit illa foras extra Hierusalem in incendio riui Cedron. et sumpsit cineres illorum et sparsit in riuum et abiit in Bethel. et conbussit sacerdotes quos constituerant reges Iudae, ut incenderent excelsis ciuitatum Iuda et circa Hierusalem; incendebant Bahali et soli et lunae et omni militiae caeli. et extulerunt de domo domini foras extra Hierusalem in riuum Cedron, et extenuauit cinerem et proiecit in monumentum filiorum plebis. et extraxit filios illorum qui erant in domo domini, quorum mulieres officiabantur ibi ad stolas. et introduxit omnes sacerdotes ex ciuitatibus Iuda et coinquinauit sancta, ubi incendebant sacer.., dotes Agabae usque de Basabe, et detraxit excelsos illorum, et infra: et coinquinauit Phem quod erat in Cepenan, quoniam perduxerunt quisque filium suum et filiam suam in igne Moloch. **# posuerant reges. Iuda soli ab introitu do-
[*]( 27 IIII Reg. 23, 10—16 ) [*]( 7 est om. v 10 scribta 13 eicerent 26 a (de Coleti) Gabal usque Bersabee fort., ano raificd xai sag BrjQaafiee LXX 29 posuerant] abstulit quoque equos quos dederant cotii. Coleti, et deposuit equos quos posuerant coni. Cotelerius in introitu templi domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Pharurim Coleti ex Sabat., ab introitu domus domini ad pastophorium Nathan regis eunuchi (uel quod posuit regis eunuchus) qui in Pharurim (uel Faruadim) Cotelerius ) 224
mus domini ad pastorum, quos posuit tres equos, qui in Faradin, et fontem solis conbussit in igne in domo domus, quam aedificauerunt reges Israel excelso illi Bahal et omni militiae caeli. et sacraria erant supra aedificia superiorum Achas quae fecerit rex Iuda et sacraria quae fecit Manasses in duobus aedificiis domus domini, detraxit rex et expulit ilia inde et proiecit cineres illorum in riuo Cedron. et excelsos quae fecerant a facie lerusalem, quod erat in dextro montis Amissa, quod aedificauit Salomon rex Astarte simulacro Sidoniorum et Gamos idolo et Mulcro simulacro filiorum Ammon, polluit rex. et contribulauit titulos et implebat loca illorum ossibus hominum. et sacrarium quod in Bethel, excelsum quod fecit Hieroboam filius Natae, in quo fecit peccare Israel, et sacrarium illum excelsum detraxit et contribulauit lapides illius et adtenuauit in puluerem, et in. cendit lucos eorum. et reuersus est Iosias rex et uidit monu menta quae erant ibi in montem, et sumpsit ossa de monumento et conbussit super sacrarium et polluit illud secundum uerbum quod locutus est homo dei, cum staret Hieroboam in die festo ad aram. quid cognoscis, Constanti, factum esse a rege cultore dei? et nos te idololatriam introducentem in ecclesiam quia uerbo percutimus, contumeliam, inquis, mihi facit Lucifer? cum, si illius fuisses temporis homo, gladio possis extingui, aut si iam fuisses defunctus, etiam ossa tua quippe sacrijegi fuissent igni perducta ad nihilum. ille gladio reos tanti sceleris percutit, nos te nec uerbo uulnerare decuerat? conspicis interea hoc etiam loco in ciuitatem dei, in domini domum et in templum eius introduxisse consacrilegos tuos illos reges idololatriam quam iste exterminarit Iosias rex deo dicatissimus; nec existimes te tantum hoc opus inplere contra deum fuisse adgressum ? nolo te itaque dicere:
[*]( 1 quos posuit trea eqtios v, quae posuit tres aequas V 2 et fontem; currus autem Coleti 8 aedificauerant v 4 quae erant fort. 7 excelsum quoque fort. 8 faciae 10 idolo scripsi, idolum Vv Mulcro V, Molocho Gallandius, Milchon coni. Coleti 12 hossibusa 14 illud v 15 accendit v 17 monte v 20 quod cognoscis uel quid? hoc cognoscis fort. 24 poases exspectes 27 conpicis 31 noli itaque v ) 225
si male agerem, iam in me deus dedisset uindictam, sed potius obsecro uideas captam te detineri a diabolo, in eius te degere potestate, sicuti et illi reges, quorum operam Iosias persecutus est rex.
Cur blasphemias execremur tuas, cur resistamus iniquis conspirationibus tuis, uidemur tibi esse iniuriosi. sic et Iudaeis, quorum imitator es, uidebantur contumeliosi, superbi sanctissimi prophetae beatissimique apostoli. in libro Amos prophetae, et misit, inquit, Amasias sacerdos in Bethel ad Hieroboam regem Israel dicens: conuentum facit aduersum te Amos in media domo Israel; non poterit terra sufferre uerba eius, propter quod haec dicit Amos: in gladio morietur Hieroboam, Israel autem captiuus ducetur a terra sua. et dixit Amasias ad Amos: uade, discede in terram Iuda et ibi commorare et ibi prophetabis. in Bethel autem iam non adicies prophetare, quia sanctificatio regis est et domus regni erit. et respondit Amos et dixit ad Amasiam: non eram propheta neque filius prophetae sum ego, sed pastor eram caprarum uellicans, et adsumpsit me dominus de ouibus et\' dixit\' ad me : uade prophetare in plebem meam Israel. et nunc audi uerbum domini: tu dicis: non prophetabis in Israel, et non congregabitur in domo Iacob. propter hoc haec dicit dominus deus: uxor tua in ciuitate prostabit et filii tui et filiae tuae gladio decident, terra tua funiculo metibitur, et tu in terra inmunda morieris, Israel autem captiuus ducetur a terra sua. cum haec esse facta uideris ab eo qui ueritatem et correptionem populo suo erranti uoluerat nuntiari, cur dicas nos insolentes, cur contumeliosos, quia quae sunt erratico tibi uera dicamus, quia non tuam audiamus uocem dicentem: nolite credere sicuti crediderunt patriarchae prophetae apostoli ac martyres, sed credite quomodo tradiderit Arrius ? in quibus rebus apud te superbi inuenimur? nisi in hoc quod [*]( 9 Amas 7, 10-17 ) [*]( 7 imitatores V, imitatores gstis v 11 te V, me v 24 metebitur v 32 apnt,. ) [*]( YTTTT ) [*]( 15 )
226
sacrilegia tua exsecremur praeceptaque tua ut gladios atque uenena uitemus. non hoc factum a nobis est primum; omnes illi \'qui iam deo placuerunt hanc tenentes fidem quam nos praedicamus istud fecerunt; nemo mortem timuit suscipere pro deo ex eius seruis, nemo famulorum eius cogitauit tormentorum genera quae a uobis inferuntur tyrannis, sed illius praecepta ante oculos habuit. sic Tobias gloriosus praecipuus inuenitur factus apud dominum, dum non conperditi tui regis timet edictum, sed solum totum potentem deum. haec ita esse ipsi crede Tobiae dicenti: ubi uenit Sennacherim rex de Iudaea fugiens propter defensionem quam fecit ex illis dominus, propter blasphemias illius quae blasphemauit, et occidit in ira sua multos ex filiis Israel; ego autem corpora illorum inuolabam et sepeliebam. et renuntiatum est regi quoniam sepelio et quaerebat ut occideret me. ego autem fugi, et direpta est omnis substantia mea et nihil mihi remansit plus quam uxor mea Anna, Tobias filius meus. et contigit post dies quadraginta quinque, occiderunt regem illum filii eius, et regnauit Arcedonossar filius eius pro eo iUic. et cum uenissem in domo meam et reddita esset mihi uxor mea Anna et filius meus Tobias, in Pentecoste die festo nostro, qui est sanctus ex septimanis, factum est mihi prandium bonum, et discubui ut pranderem, et posita est mihi mensa, et uidi pulmentaria quam plurima, et dixi Tobiae filio meo: uade et adduc quemcumque pauperem inueneris ex fratribus nostris qui sunt captiui in Nineue, qui tamen in mente habent deum in toto corde suo; hunc adduc, et manducet pariter mecum hoc prandium; ecce sustineo te, fili, donec uenias. et exiit Tobias inquirere aliquem pauperem captiuum ex fratribus nostris, et reuersus dixit mihi: pater. et dixi: quid est, fili? et dixit mihi: ecce unus de natione nostra occisus laqueo circumdato proiectus est. et exii relicto prandio meo, antequam aliquid ex illo gustarem, et tollo illum de platea ita
[*]( 10 Tob. 1, 18-21 19 ib. 2, 1-8 ) [*]( 20 esset V, est v 26 Niniue v 30 filii 82 en . ) 227
unum locum apud me, donec sol occideret, ut illum sepelirem. et\' reuersus laui et manducaui prandium meum cum luctu et rememoratus sum sermonem prophetae Amos quem locutus est in Bethel, dicens: conuertentur dies festi uestri in luctum et omnia cantica uestra in lamentationem, et lacrimatus sum. et postquam sol occidit, abii et fodi et sepeliui illum. et omnes proximi mei deridebant me dicentes: quomodo non timet hic homo ? iam enim inquisitus est huius rei caussa ut interficeretur et fugit, et iterum sepelire coepit mortuos.
Cum conspicias itaque dei seruos non uestram crudelitatem tyrannorum semper timuisse ac nunc timere posse, sed praecepta cogitasse domini ac cogitare, quomodo tu nos dignaris petulantes iudicare? nempe quia faciente deo tuam calcemus ut lutum potentiam. hoc non faciunt uires nostrae, sed tribuit illius misericordia quem execrari dignaris in nobis. dicit deus ad Ezechielem prophetam: filii hominis, mitto te ad domum Israel, quia amaricauerunt me ipsi et patres eorum usque in hodiernum diem. et dices ad illos: haec dicit dominus, si audierint aut trepidauerint, quoniam domus amaricans est, et cognoscent quoniam propheta es tu in medio eorum. et tu, fili hominis, ne timueris eos neque trepidaueris a facie eorum, quoniam effuriabuntur et concurrent super te in circuitu et in medio scorpionum tu inhabitas; sermones eorum ne timueris et a facie eorum ne trepidaueris, quoniam domus amaricans est. et loqueris uerba mea ad eos, si forte audierint uel expauerint, quoniam domus amaricans est. contumaces uidemur tibi, ut iste deo soli dicatus uidebatur propheta illis, quorum tu tenebras sequeris; nempe hinc Ezechiel propheta apud Iudaeos coapostatas tuos contumax, hinc superbus regibus uidebatur Israel, quia domini impleret mandata, qui eisdem loqueretur quae praecepisset eum loqui deus. recte nos superbos appellas, nos per quos omnia praecepta [*]( 16 Ez. 2, 3—7 ) [*]( 1 aput 3 sermonem scripsi, sermonum Vv quos v 11 ac] nec uel aut exspectes 16 filii m. 1 29 quoapostatas 30 implere ) [*]( 15* )
228
sua noluit ad populorum credentium perferri notitiam. recte, inquam, insolentes designas nos dei antistites, si nos ea tibi dicamus quae uoluerit deus dici ad uos. odis amantes te, persequeris bene tibi cupientes, sed non metuere possumus frendores carnificinae tuae. audis etenim dominum dicere: et tu, fili hominis, ne timueris eos neque trepidaueris a facie eorum, quoniam effuriabuntur et concurrent super te in circuitu et in medio scorpionum tu habitas. sermones eorum ne timueris, a facie eorum ne trepidaueris, quoniam domus amaricans est. non, inquam, possumus metuere minas imperii tui, quia nullae sunt uires tuae scorpiaces aduersum nos, quos dei uirtute tegi cernas, quorum esse defensorem ac protectorem deum aduertas. non itaque cessabimus tibi domini ingerendo praecepta, illi solimet uni seruantes timores qui dicit: fili hominis, ingredere ad domum Israel et loquere sermones meos ad eos, quoniam non ad populum alti sermonis tu mitteris ad Israel neque ad populos multos aliae uocis aut aliae linguae neque graues qui sint in lingua, quorum non audies sermonem. et si ad tales misissem te, illi forsitan audissent sermones tuos; domus autem Israel nolent audire te, quoniam nolunt audire me, quoniam tota domus Israel contentiosi sunt et duri corde. et ecce dedi faciem tuam potentem aduersus facies eorum et constantiam tuam confortabo aduersus contentionem eorum, et eris semper firmior petra. ne timueris ab eis neque expaueris a facie eorum, quoniam domus amaricans est. metuere te quis poterit nostrum, quos uideas dei potentia solidatos atque firmatos ad tuam contumaciam retundendam, fixo gradu stare contra tuam rabiem inmobiles, ut saxa mole solent robusta aequor contra tumidum? hinc nos iudicas hostes tuos, quia te urgeamus dei fieri seruum ex scorpione. nunc etenim unum te esse ex scorpionibus non
[*]( 5. Ez. 2, 6 15 ib. 3, 4-9. ) [*]( t « 2 antestites noa v, non V 3 wolnerids (d in ras.) 7 concurren m. 1 in circuitu om. v 11 Bcorpiaces] scorpio tu es coni. Gallandius 26 potentia dei v 27 contumatiam ) 229
poteris dubitare, ex illis dictum de quibus audisti prophetae a domino: et tu, fili hominis, ne timueris neque trepidaueris a facie eorum, quoniam effuriabuntur et concurrent super te in circuitu et in medio scorpionum tu habitas. hinc tibi iniuriosi sumus, quia uideas te a nobis scorpium uocari. si non te esse scorpium dixisset deus, merito me diceres contumeliosum; nunc uero actibus te tuis manifestas esse scorpium et es frustra clamitans contumeliam te pati a nobis. deus te scorpium esse dicit, et mihi irasceris cur te eo uocem nomine? quae haec contumelia est, si dicatur tibi: nisi te uerteris ad deum, eris semper unus ut nunc es ex scorpionibus, ex uastissimis unus inimicis dei ?
Percurre reliqua Ezechiel prophetae, et aude me dicere insolentem, superbum, contumeliosum, contumacem: et facis est uerbum domini ad me dicens: fili hominis, ecce dedi te speculatorem domus Israel, et audies de ore meo sermonem et comminaberis eis a me in eo quod dicam ad sceleratum: morte morieris. et non distinxisti illi neque locutus es, ut distingueres scelerato auertere a uiis suis, ut uiuat, ille sceleratus in iniustitia sua morietur, et sanguinem eius de manu tua inquiram. et tu si distinxeris scelerato et non auersatus fuerit ab scelere suo et uia sua, sceleratus ille in iniustitia sua morietur, et tu animam tuam liberabis. et in eo in quo aduersatur iustus a iustitiis suis et faciet delictum, et dabo tormentum in facie eius, ipse morietur, quoniam non distinxisti illi. et in peccatis suis morietur, eo quod non sint in memoriam iustitiae eius, et sanguinem eius de manu tua exquiram. tu autem si distinxeris iusto ne derelinquat, et ipse non derelinquat, iustus ille uiuens uiuet, quoniam distinxisti illi, et tu animam tuam saluabis. quid, Constanti, dicis ad haec? tacendumne sacerdotibus dei erit et mandata [*]( 14 Ez. 3, 16—21 ) [*]( 1 poterit v dubitare scripsi, dubitari Vv prophaetae 13 aezechiel 17 scaeleratum 21 distincxeris 22 fueris 24 auersatur fort. 26 distinxisti 30 distincxisti 31 et] haec fort. )
230
celare diuina eius an dignum est aperire tibi cuncta praecepta domini? omnem uoluntatem perferemusne dei ad nos nobis commissos an eam ad nosmet iugulandos nobis fraudabimur? sanguinem etenim tuum dicit dominus requisiturum a me; quin immo si non oboedieris deo, cuius nos tibi ingerimus diuina monita, tu in tuo morieris sceleratus scelere et a nobis iam non requiretur salus animae tuae, quoniam quidem minis tuis non fuerimus territi, sed solum timuerimus eum qui praeter se neminem mandarit timendum, quoniam quidem ut temet eriperes a nefandis semitis tuis in nomine domini dei conuenerimus. ne tibi imperatori uiderer facere contumeliam, quid me agere oportuit tempore quo te indico natum ad nos dei seruos a uia uertendos ueritatis? cum enim Nabuchodonosor Olofernam uirtutis suae principem misisset et Ierusalem obsideret, quid orat Iudith deum? nempe ut destrueret inimicoslsrael. numquid (non) dixit: custodi insurgentes aduersus domum tuam? domine deus patris mei Symeon, qui dedisti gladium in ultione alienigenarum qui uiolauerunt uuluam uirginis in coinquinationem et denudauerunt femur in consummationem et coinquinauerunt matricem in improperium. dixisti enim: non sic erit, et fecisti. propter quod dedisti principes eorum in occisionem et torum eorum qui accepit dilectam in sanguinem, et percussisti seruos super potentes, super thronos. eorum. et dedisti mulieres eorum in praedam et filias in captiuitatem et omnem praedam in diuisionem filiorum dilectorum, qui eelauerunt zelum tuum et abominauerunt coinquinationem generis tui et inuocauerunt te in adiutorium tuum. deus meus exaudiet me uiduam. tu enim fecisti priora eorum cum illis et illa postea et nunc et
[*]( 17 Iud. 9, 2-19 ) [*]( 1 eius v, ei F, eia coni. Tilius in notis 2 perferremusne 3 iugulantoB 11 conuenerimus scripsi, conuenirimus V, conueniremus v conueniremus, ne tibi uideremur coni. Gallandius 13 enim coni. Latinius, in Vv 14 Holofernem v 15 iudid 16 non addidi 17 cui fort. 19 quoinquinationem 20 quoinquinauerunt 24 potentes] et potentes add. Gall. 27 quoinquinationem ) 231
quae superuenientia. omnes enim uiae tuae paratae, creatura tua in prouidentia. ecce enim Assyrii repleti sunt in uirtute sua et exaltati sunt in equo et ascensore, et gloriati sunt in brachio peditum, sperauerunt in clipeis et tenso arcu et fundibalis, et nescierunt quoniam tu es dominus qui conteres bella. dominus nomen est tibi. tu proice illorum uires, aeterne, contere illorum plenitudinem uirtute tua et deduc eorum tenacitatem in ira tua. cogitauerunt enim frustrare sancta tua, coinquinare tabernaculum requietionis tuae nominis honorifici tui, adprehendere ferro cornu altaris tui. respice in fastigio eorum, da in manu mea uiduae quam cogitaui uirtutem et percute os eorum labiis persuasionis meae in principe et principem super seruum suum, quassa substantiam eius in manu uiduae. non enim in multitudine uirtus tua, sed nec potentia neque datum tuum in fortibus, sed humilium es deus, infirmorum adiutorium, infirmium susceptor, desperatorum saluator. etiam deus patris mei et deus hereditatis Israel, domine dominator caelorum et terrae, creator aquarum, rex totius creaturae, exaudi obsecrationem meam, da uersutiam et suasionem in uulnere et in liuorem eorum, qui aduersus testamentum et domum sanctam tuam et uertices Sion et domui retentionis filiorum tuorum cogitauerunt dura. fac tu super omnem gentem et tribum omnem sciant quia tu es deus uniuersae potestatis et uirtutis, et non est alius defensor generis Israel praeter te.