De non parcendo in deum delinquentibus

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Quid ad haec prudens mens tua sentire dignabitur? numquidnam poteris dicere post hanc deo fusam contra religionis hostes obsecrationem, quod enim nos malo ordine te contra nitamur, quia dicamus tibi: aut corrige uias tuas prauas et noli tibi in imperii tui placere potentia aut cognosce ad nihilum te peruenturum? quid aliud nos hodie facimus dei serui, eius diuinae magnitudinis sacerdotes, nisi [*]( 3 aequo 4 tenso] gaeso et coni. Oallandius fundebalis 6 bellua 7 diduc fort. 8 cogitauerint m. 1 12 os coni. Tilius in notis (eorum om. ?), eos Vv, seruos fort. (ndraaov SovXov) 16 infirmorum v 23 dura. fac tu scripsi, dura facta Vv, dura. Et fac coni. Gallandius )

232
quae fecerunt illi quorum cupimus inueniri imitatores? puto etenim dignum esse non derelinquere populos nobis commissos in tanta hac a te inlata persecutione, sed eos hortari, quod enim potens sit cuius sumus nos eripere de inimicorum suorum manibus, non esse te metuendum hostem dei domus, aduertendum quod sis nihil, quia uidelicet noster deus ac dominus omnia potens ad nihilum redacturus sit omnia contra eius domum instituta impia tua conamina. quae hic tibi iniuria fit a nobis? quae ingeritur imperatori Romano contumelia ab antistitibus dei uiui, si ut aut uitam aeternam habeas rogaris aut dicatur tibi, propterea quod contra dei susceperis arma domum, nisi te correxeris, ingenti exitio sis interiturus? qua etenim de re tibi cunctorum dei domus inimicorum proferimus interitum? nisi ut aut metu dei territus temet mutes -aut, cum temet in aeternum esse feceris punitum, nos securi ex omni triumphemus parte, quia et tuos sanguis a nobis non possit a deo requiri et quia interitum aduersariorum ecclesiae eius uiderimus. perseuera denique in hac tua iniustitia, et inuenies quid te pro tantis consequitur meritis. superbia inflatus est, inquis, Lucifer, quia uera tibi dicat. quid me iubebas facere tempore isto quo tu antichristi praecursor ad nos interficiendos arma contra dei leuasti domum? tempore quo exstitisti unici filii dei negator? taceremne et te lupum uenientem ad dei uastandum gregem sinerem? an dignum fuisse censes obuiam pastores tibi iremus siccis parato faucibus ad nosmet nobisque commissos transuorandos? magnalium fuerat satis, ut mulier ista deo cupiens placere Iudith manu interimeret sua hostem, et nos nec quidem uerbo tibi a domino restitissemus instituti [*]( 11 tibi] quia addiderim 15 feceria punitwn] sciaeris puniajdiim coni. Gallandim 19 quid scripsi, quae V quae — consequentur coni. Latinius, quae — consequitur poena coni. Tilius 21 dica: 26 nosmet nobisque scripsil nobismet nobiscum Vv, nosmet nobiscum coni. Tilius, nobismet (om. nobiscum uel tramponens nobismet commissos. nobiscum transuorandos) coni. Gallandius 28 iudid ostem m. 1 29 ne quidem v )
233
pastor? dicit dominus in Euangelio: pastor bonus animam suam ponit pro ouibus; qui mercennarius est et non est pastor, cuius non sunt oues propriae, uidet lupum uenientem et relinquit oues et fugit; et lupus rapit illas et dispargit, quoniam mercennarius est et non pertinet ad eum de ouibus. quid itaque nobis erat gerendum, ne tibi contumeliosi extitisse uideremur? cognouimus te lupum, uidimus ad oues te tetendisse domini manus, conspeximus te uno tempore conatum laniare cunctos domini inuocantes nomen. numquidnam fuerat dignum non pastores, sed mercennarios exhibere nos? Petro dicit beato: pasce agnos meos, et iterum: pasce ouiculas meas; et ut ueniens lupus uis eos qui successores extitisse inueniuntur beato Petro uicem gerere mercennariorum ? eos quos iampridem per Hieremiam promiserat populo suo dicens: et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina, et non dixit: dabo uobis Constantium imperatorem, qui uos possit in diaboli uertere praedam. dicas nos male agere, quia sacrilegio tuo resistamus uirtute protecti dei

Videamus quid etiam tempore quo contyrannus tuus Antiochus persecutor nostrae religionis extitit, quid. fecerint hi qui meminerant praeter deum neminem timendum. sed prius est cognoscas quae ille, cui tu similis es, scripserit; sic etenim poteris intellegere illos dei seruos, quorum nos cupimus inueniri participes, restitisse Antiochi sacrilegio, sicut et nos tibi deo propitio resistamus. loquitur sancta scriptura dicens in Machabaeorum primo libro: et scripsit rex omni regno suo, ut esset uniuersus populus unus et relinquerent unusquisque legitima sua. et receperunt omnes gentes secundum uerbum regis et multi ex Israel consenserunt simul cum illis et polluerunt sabbatum. et misit rex libros in manu [*]( 1 loh. 10, 11-18 11 ib. 21, 16. 17 15 ffier. 8, 15 27 I MacL 1, 43—52 \'\' ) [*]( 9 cunctis numquitnam 24 quorum coni. Latinius, quoniam Vv 27 machabeorum )

234
nuntiorum Hierusalem et ciuitates Iudae, ut irent post legitima exterae terrae et prohibere holocausta et sacrificium et libationem de sanctificatione, contaminare sabbata et dies solem(nes) et polluere sanctificationem et statuere delubra et idola et immolare porcinam et pecora communia et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immunditia et abominatione, ita ut obliuiscerentur legem et mutarent iustificationes; et quicumque non fecisset secundum uerbum regis moreretur. secundum omnia uerba haec misit scripta uniuerso regno suo et fecit consideratores super populum. et mandauit ciuitatibus luda immolare per ciuitatem et ciuitatem. et congregati sunt multi de populo ad eos, omnis derelinquens legem, et fecerunt mala in terra, et infra: et aedificauerunt abominationem desolationis super altare et in ciuitatibus Iuda in circuitu struxerunt aras et in ostiis domorum et in plateis incendebant. et libros legis inuenerunt et succenderunt igne conscissos, et apud quem inueniebatur liber testamenti et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum. in uirtute sua faciebant ad Israel his qui inueniebantur in omni mense et mense in ciuitatibus; et quarta et uicesima mensis sacrificabant super aram quae erat super altare. et mulieres quae circumciderant natos suos interficiebant secundum praeceptum. suspendebant infantes a ceruicibus eorum et in domos eorum et eos qui circumciderant eos. et multi in Israel obtinuerunt et confirmati sunt in eis, ut non manducarent communia, et susceperunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum. et facta est ira magna super Israd nimis in diebus illis. et surrexit Matathias filius Iohannis Simeonis sacerdos filiorum Ioarib ab Hierusalem, et huic filii quinque, et infra: et uiderunt blasphemias quas faciebant in luda et in Israel, et dixit: heu me, ut quid istud factus [*]( 14 I Mach. 1, 54 - 2, 2 81 ib. 2, 6. 7 ) [*]( 4 solemnes v, solem V 18 omnes derelinquentes v 16 osteis m. 1 17 concissos ex conssisTU corr. m. 1 20 inueniebatar t athi 29 matheas (corr. m. alt.) )
235
sum uidere contritionem sanctae ciuitatis, et sederunt illic, cum daretur in manu inimicorum sanctificatio, in manu exterorum ? et infra: omnis ornatus eius ablatus est, ex libera facta est ancilla. ecce sancta nostra et speciositas nostra et gloria nostra desolata est, et polluerunt eam gentes. ut quid nobis adhuc uita ? et conscidit Matathias et filii eius uestimenta sua, et percooperuerunt se ciliciis et luctum habuerunt ualde. et uenerunt qui erant a rege et conpellebant discessionem in Modiin ciuitatem ut sacrificarent. et multi Israel accesserunt ad eos. et Matathias et filii eius congregati sunt. et responderunt qui a rege missi fuerant et aiunt Matathiae dicentes: princeps et nobilis et magnus es in ciuitate ista et confirmatus filiis et fratribus. nunc accede primus et fac imperium regis, sicut fecerunt omnes gentes et uiri Iuda et qui derelicti sunt in Israel, et eris tu et filii tui amici regis et tu et filii tui gloriamini argento et auro et muneribus multis. respondit Matathias et dixit uoce magna: si omnes gentes quae in domo regis audiunt eum, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et elegerunt in mandata eius, et ego et filii mei ibimus in testamentum patrum nostrorum. dominus propitius nobis sit, non derelinquemus legem et iustificationes. uerbum regis non audiemus, non declinabimus officium deseruitionis nostrae dextra uel sinistra. ut cessauit loqui sermones istos, accessit uir Iudaeus in oculis omnium sacrificare in Modiin secundum praeceptum regis. et uidit Matathias et celatus est, et contremuerunt renes eius et attulitł iram secundum iudicium. et adcurrens ad aram inter fecit eum. et uirum regis qui cogebat immolare occidit in illo tempore, et aram destruxit. et aemulatus est in lege, sicut fecit Finees Iambrim filio Salom. et exclamauit Matathias in [*](3 I Mach. 2, 11—28 ) [*]( 1 contricionem sedere fort. 2 sanctificatio \'nli! (corr. m. 1) 4 spetiositas 6 et 10 matthias 11 missi fuerant add. m. alt. matthiae 16 gloriabimini coni. Tilius et Gallandius 17 matthias uoce magna et dixit v 18 que descendat m. 1 21 *** nobis sit (sit eras.) 26 matthias 80 matthatias )
236
ciuitate uoce magna dicens : omnis aemulus statuens testamentum. mentum exeat post me. et fugit et ipse et filii eius in mentum et reliquerunt quaecumque habebant in ciuitate.

Quid tale a nobis factum conspexisti, ut digneris dicere: contumeliam mihi fecit Lucifer? ille gladio occidit regis ministrum, sed et eum quem uiderat de populo suo regis edicto quam dei temperasse ; ego, quia tibi ac tuis uerbo resisto et dico: non derelinquo apostolicam atque euan. : gelicam fidem, sic credo quomodo crediderunt Abraham, Isw et Iacob patres nostri, inde apud te reus contumeliarum sum., si fuisses inter manus Matathiae istius zelantis deum aut in manu Finees cui testimonium in Numeris apud Moysen perhibet deus et alienigenarum more uiuere temptares, sine dubio te gladio interficerent illi te gladio fuerant interfectori: ego, quia uerbo animum illum tuum cruore Christianorum madidatum uulnero, reus iudicor contumeliarum a te. cur. imperator, non ulcisceris te de me? cur contumelias tuas non dignaris defendere, uindicare te de homine mendico? cur non satis agens? non quia nolis, sed quia tibi adhuc non fuerit data potestas ab eo, cuius me esse confidens tibi haec libera dico uoce quae quidem iuxta tuos nefandos actus praua mihi uideantur. tibi omnibusque diuitiis regni tui, patri quoque tuo renuntiasse nos cum uideris et a fide nullo pacto recessuros pollicitus inspexeris multum, mirari nos scias quod. cum ore gladii soleas displicentes tibi deuorare, nobis tamen parcas. credo pietatis causa, et possumus istud sentire de toa lenitate. nullum etenim te interfecisse ex nimia tua benignitate potui colligere. dicis: superbus est. unde tibi superbus; esse uideor? nempe quia audis a me ea te gerere quae semper fecerint hostes dei religionis. est officii mei, ut haec ingeram tibi haeretico. aut non es haereticus? si autem haereticus es. cur me incusas, quod enim sim tibi iniuriosus, qui id facio [*]( 7 aedicto 10 apnt 11 matthiae 12 aput 13 aligenarmn m. 1 14 te g. f. interfecturi exp. GaXtandvus 16 nalnere 18 digneris v 19 satis] sic coni. GaUandius non intellegens uerbi sensum 24 publicitue coni. Latiniua multum quod uulgo CtIIII sequentvbus coniungitur cum participio pollicitus coniunxi mirui coni. Latinxus, miserari V, misereri v 25 tamen om. v )

237
te contra quod me noluerit facere deus? loquitur sanctissimus propheta Ieremias dixisse ad se deum: et tu accinge lumbos tuos et surge et dic omnia quaecumque mandaui tibi, et ne timeas a facie eorum nec formides in conspectu eorum. cum haec ita sint et nos urgeat necessitas officii nobis a deo inpositi, ut uobis agentibus dicamus quaecumque uobis dici iusserit deus, superest ut aut oboedias dei mandatis conuentus a me. ipsius clementiae seruo ac sacerdotê aut probes de scripturis sacris, fortassis quia rex sis, quod enim non liceat mihi te in nomine domini conuenire ut temet corrigas. si probare non poteris mihi prohibitum, sed inuenire magis incipies mihi praeceptum, ut te arguam et increpem et exhorter et deprecer et admoneam atque prouocem ad deo placendum, cur me dicis tibi facere contumeliam? eo etenim usque nobis antistitibus suis dedit potestatem ad uos nobis commissos increpandos docendos, ut dixerit: ne timeas a facie eorum, ne formides in conspectu eorum. ecce posui te in hodierna die sicut ciuitatem firmatam et sicut murum aereum firmum omnibus regibus Iuda et principibus eius et plebi terrae. et pugnabunt ad te, et non poterunt aduersum te, quia ego tecum sum, ut liberem te, dicit dominus. quae sunt quae dicebat Hieremias regibus Iuda et principibus eius et plebibus terrae? nempe haec quia dereliquerunt dominum et immolauerunt diis alienis. haec et tu fecisti ac facis, dereliquisti apostolicam atque euangelicam fidem, suscepisti haeresem Arrianam, et cogis omnes idololatres fieri dei seruos. quia haec audes, uocas superbos saluti tuae cupientes consultum. dicit deus Hieremiae: et tu accinge lumbos tuos et exsurge, et dic omnia quaecumque dico tibi. ne timeas a facie eorum nec formides in conspectu eorum. et Constantius imperator indignaris cur tibi erranti dicamus: redi ad uiam [*]( 2 Hier. 1, 17 . 16 Hier. 1, 17-19 28 ib. 1, 17 ) n [*]( \' 7 aut ut v 9 no (D m. alt.) 11 poteris in potes corr. 17 nec fort. ut l. 4 et 30 22 iudas m. 1 28 dereliquirunt I 24 derelinquifeti 25 haeresem 26 idololatras v 27 copientes m. 1 )
238
salutiferam, derelinque errorem per Arrium instinctu diaboli inuentum.

Deus se solum timendum mandat, praeter se esse neminem formidandum praecepit; et tu ea statuisti implendi quae domini auferant metum et te faciant formidandum? deus; dicit Hieremiae: ecce posui te in hodierna die sicut ciuitatm firmam et sicut murum aereum firmum omnibus regibus Iwda et principibus eius et plebi terrae. et pugnabunt ad te et non poterunt aduersum te, quia ego tecum sum, ut liberem te dicit dominus; et tu existimas te timeri posse a quoquam. seruorum dei? cur me dicis adrogantem superbum? cur contumeliosum vocas? nempe quia te reppererim operibus tuis esse unam ex illis de quibus beatus Iohannes: audistis quia antichristus uenit; nunc autem antichristi multi sunt. sic nos iniuriarum reos designas, tamquam primi restiterimus ne idololatriam tuam in dei introduceres ecclesiam. legisti in Machabaoorum libro primo: et dixit uir proximo suo: si omms fecerimus sicuti et fratres nostra fecerunt et non pugnauerimus antichristus gentes pro anima nostra et iustificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. et cogitauerunt in die illa dicentes: omnis homo, quicumque uenerit ad nos II bellum die sabbatorum, pugnemus aduersum eum, et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis. tunc congregati sunt ad eos conuentus fortis in uiribus ab Israel, omnis uoluntarius in lege et omnes qui fugiebant malis ad eos, et facti sunt illis in firmamentum. et percusserunt uirtutem et percusserunt peccatores in ira sua et utros iniquos in indignatione. et ceteri fugerunt ad nationes, i se liberarent, et circumiuit Matathias et amici eius, et destruxerunt aras et circumciderunt pueros incircumcisos quot- quot inuenerunt in finibus Israel in fortitudine, et persecuti sunt filios superbiae, et prosperauit opus in manu eorum, d obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non [*]( 6 Hier. 1, 18. 19 13 I Ioh. 2, 18 17 I Mach. 2, 4(MS ) [*]( 18 iohaanea beatus 16 machabeorum 26 ad] additi soot ti Lucifer supra p. 17, 8 29 matthatias )

239
derunt cornum peccatori. quid sentire dignatur uenenis Arrii sauciata mens tua? quid poterit excogitare contra hanc nostram defensionem morsibus serpentis concisum cor tuum? illos cum illa aduertas egisse, nobis quiescendum fuerat ore tuo prolatis blasphemiis ad populum nobis diuinitus commissum sauciandum ? et circumiuit, inquit, Matathias et amici eiuset destruxerunt aras et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot inuenerunt in finibus Israel in fortitudine, et persecuti sunt filios superbiae, et prosperauit opus in manu eorum, et obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non dederunt cornum peccatori. cum illi haec qui ita egerint fuerint facti deo amantissimi, nos tibi adulando tecumque in tuo currendo scelere fuerat dignum ut tu es efficeremur deo inimicissimi? si nos tibi hinc uidemur iniuriosi, quia idololatriam tuam suscipere nequiuerimus, des unum, quaeso, qui pepercerit ex dei cultoribus aduersariis eius religionis. in secundo libro Esdrae contradicentibus ne domum et templum et ciuitatem in Hierosolymis domino instaurarent, dem:), inquit, caeli ipse prosperauit nobis, et nos serui eius surgemus et aedificabimus, uobis autem non est portio neque mentio Hierusalem, et infra dicentibus aduersariis: numquid sacrificabunt an manducabunt in loco suo ? nonne ascendet uulpes et demoliet muros lapidum eorum? et haec dicit ad deum seruus eius Esdra: exaudi , deus noster, quia facti sumus contemptibiles et conuerte conuicia ipsorum in capita ipsorum et da illos ut sint in derisu et in terra captiuitatis; et ne operias iniquitatem ipsorum et peccata eorum a facie tua non deleantur.

Quid tale nos circa te locuti sumus? est testis quem orauit Esdras quemque et ego oro et omnis per totum [*]( 6 I Mach. 2, 45—48 18 Neem. (H Esdr.) 2, 20 21 ib. 4, 3 24 ib. 4, 4-7 ) [*]( 1 cornu v uenenis coni. Latinius, uenisse Vv 2 excogitari v 5 diuinitum 6 matthias 7 quotquod 11 cornu v 12 adot rt lando 17 ne templum 18 instaurent 21 in Hiernsalem v 23 et haec] ne haec uel haec fort. 25 contemtibiles )

240
mundum constituta eius orat beata ecclesia mea circa te haec esse uota, ut corrigas errores sisque unus ex nobis. conspice ihterea quomodo dei homines neque aduersarios timuerint neque contra inimicos dei domus precem fundendo desinnerint. ut uidelicet uires dei religionis aduersariorum fuissent deductae ad nihilum. sic etenim etiam sanctissimus Moyses dicit in cantico Exodi ad deum: decidat super eos timor et tremor magnitudinis brachii tui; fiant tamquam lapides donec transeat populus tuus, usque dum transeat populus tuus, domine. hic quem adquisisti. talia illi ad deum uerba fecerunt sibi traditis, nos quia tibi dicimus: aut conuertere ad deum alii habe certum quod deum ad nihilum sit deducturus omnem inanem superbiam tuam, uidemur tibi petulantes. conspice adhuc quid fecerit Matathias sanctissimus ille uir deuotus deo post tam inlustria illa quae egerit, quae etiam in fine exitus sui dixerit ad filios, et uide an recto contra te ordine dei haec agamus sacerdotes. loquitur scriptura sancta dicens: adpropiauerunt dies Matathiae moriundi, et dixit filiis suis: nunc confortata est superbia et castigatio et tempus euersionis et ira indignationis. nunc, filii, aemuli estote legis et data animas uestras ad testamentum patrum nostrorum et memen. tote operum patrum quae fecerunt in saeculis suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum. Abraham nount in temptatione inuentus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam? Ioseph in tempore angustiae suae custodiuit mandatum, et factus est dominus Aegypti. Finees pater noster in zelando zelum accepit testamentum sacerdotii aeterni. Iesus dum implet uerbum, factus est dux in Israel. Chaleb dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem. Dauid in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula. Helias [*]( 7 Ex. 15, 16 18 I Mach. 2, 49-68 ) [*]( 4 desiuerint v 9 usque — domine om. v; post domine add. Y: usque dum transeat popultts tuus 10 fecerunt] pro add. Gallandius 14 matthias 18 atpropiauerunt matthiae moriundi (\' m. alt.) Mt 20 emuli 28 implet (ros m. alt.) chalep 29 accepit! 80 haelias )
241
dum zelat gelum legis, raptus est ad caelum. Ananias, Azarias et Misahel credentes liberati sunt de flamma. Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. et ita cogitate per generationem et generationem, - quia omnes qui sperant in eum non infirmabuntur. et a uerbis uiri peccatoris non timueritis, quia gloria eius in stercore ef uermes. hodie extollitur, cras non inuenietur, quia conuersus est in terram suam et cogitatio eius peribit. filii, confortamini et praeua- . lete in lege, quia in ipsa gloriosi eritis. et ecce Symeon frater uester, scio quod uir consilii est; illum audite, ipse uobis pater erit. et ludas Machabaeus fortis uiribus a iuuentute sua sit uobis principalis militiae, et expugnabit bellum. et adducetis ad uos omnes factores legis et uindicate uindictam populi uestri, retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis. quando itaque uideas talia praecepta dedisse filiis et ea mandasse fieri quae etiam fecerit ipse, cum doceat sic patriarchas prophetas et cunctos iustos deo placuisse, quid nos, tu tenebrose, ne tibi contumaces uideremur, uolueras facere? cessissemusne tibi mortuo uiui, dei serui satelliti diaboli, cum cernas istum Matathiam dicere ad filios? et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes qui sperant in eum non infirmabuntur. et a uerbis uiri peccatoris non timueritis, quia gloria eius in stercore et uermes. hodie extollitur, et cras non inuenietur, quia conuersus est in terram suam et cogitatio eius peribit. ne tibi iniuriosi uideamur, parcamus tibi dei domum destruenti, tibi qui hodie sis et cras eris in uermes et stercore, et hanc trahamus apud deum offensam, quo tecum mereamur redigi ad nihilum?