Superatum te, imperator, a dei seruis ex omni cum conspexisses parte, dixisti passum te ac pati a nobis contra monita sacrarum scripturarum contumeliam; dicis nos insolentes exstitisse circa te quem honorari decuerit. si quisquam dei cultorum pepercit apostatis, sint uera quae dicis de nobis. unde ordiamur, ut tu nunc a nobis corriperis, ita esse correptos omnes erraticos per dei cultores, quo probare possimus? unde nisi a Mosi dei serui actibus? legimus in Exodo ascendisse montem Mosen post testamentum sibi traditum et plurimos interfecisse eorum propter idololatriae reatum. stetit, inquit, Moses ad portas castrorum et dixit: quis ad dominum paratus ? ueniat ad me. et conuenerunt ad eum omnes filii Leui et dixit eis: haec dicit dominus deus Israel: ponite unusquisque gladium suum in femore suo et pertransite et reuertimini a porta usque ad portam per castra, et occidite unusquisque fratrem suum et unusquisque propinquum suum et unusquisque proximum suum. et fecerunt filii Leui sicut dixit eis Moses. et ceciderunt de populo in illa die quasi tria millia hominum. et dixit eis Moses: inplestis hodie manus domino unusquisque in filio aut in fratre dari in uobis benedictionem. sumus tibi contumeliosi ut fuit Moses populo insulso illi; neque illis placebant illa quae dicebantur aut fiebant a Mosi, quando iam delegissent non seruire deo qui eos eripuisset de potestate [*]( 13 Ex. 32, 26—29 ) [*]( 2 IKCPT LIB de XON PARCEJTDO IX dtñ dEHNQUENTIB j LIB I 8 , de v, e V 11 Mosis v 25 Mose v ) [*](xnn. ) [*](14 )
210
Pharaonis, sed illi uitulo quem illis fuderat ignis. ita et tu iam non deo mancipatus, sed Arrii idololatriae, qui errasse arguaris, indigne fers, contumaces nos clamitas, dicis indignum nos circa te facinus perpetratos, ut imperatori Romani regni dicere auderemus: male, Constanti, facis idololatriam introducere in ecclesiam. Moses primus prophetarum ille deo amantissimus gladio est persecutus eos quorum te instituisti imitatorem, et ego contumax esse notor a te, quia dixerim deum te dereliquisse et idololatriae temet mancipasse? adhuc filios Israel fornicatos clamat sacra scriptura in filias Moabitarum et quod uocati ab eis manducauerunt immolata idolis et eadem adorasse idola; contra quos quia ita exarserit zelo deuotionis incensus Finees sacerdos, propterea uel maxime quod gladio idololatres media in synagoga interemerit, adeo placuit deo, ut sit scriptum ad hoc factum domini indignantis quieuisse iram et ipsum nimio praecipuum apud dominum effectum: et locutus est dominus ad Mosen dicens: Finees filius Eleasar filii Aaron sacerdotis conpescuit iram meam a filiis Israel, in eo quod zelatus est zelo in eis, et non έξνήλωσα filios Israel in zelo meo. et ecce dabo ei testamentum meum, testamentum pacis ei et semini eius cum ipso in testamentum sacerdotii aeternum, quoniam selatus est deo suo et exorauit pro filiis Israel. et tu nos arbitraris contumaces, quia tibi erranti uera dicamus? existimas, cum tibi displicemus, non nos tunc deo placere? sed oro te dicas, Constanti, qua auctoritate uiam iustorum patriarcharum prophetarum apostolorum ac martyrum nos uolueris deserere et conprehendere istam tuam nouam quam per Arrium instituerat diabolus. numquidnam somnio es admonitus et dictum est ad te, ne patiaris Christi nos tenere uiam quam tenuerunt Abel, Enoc, Noe,
[*](17 Num. 25, 10—13. ) [*]( 9 athuc 10 scribtura 11 manducauerint v 14 idololatras Latinius 15 scribtum 18 IIIalllaron 19 et scripsi, ut V in ras. m. alt. E::NExOYCx V, sed in mg. m. alt. occiderem; xal. ovx kj-airfXaou LXX 27 martirum; item infra ) 211
Melchisedec, Abraham, Isaac et Iacob, Ioseph, Moses, Aaron, Iesus Nane, Iob, indices et ceteri reges, hoc est Dauid, Iosaphat, Ezechias, Iosias, quam tenuerant cuncti prophetae apostoli ac martyres, quam tenuerant omnes qui deo inueniuntur placuisse?
Si hoc tibi a daemonum dictum est principe, audi quid fieri deus statuerit de te per gloriosum prophetam Mosen: si autem surrexerit in te propheta aut somnium somnians et dederit signum aut prodigium et uenerit signa faciens aut prodigia et dixerit ad te dicens: eamus et seruiamus dis alienis quos nescitis, non audietis uerbum prophetae illius aut somniantis, quoniam temptat dominus deus uos uidere, si diligatis dominum deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra. post dominum deum uestrum abibitis et ipsum timebitis, et mandata eius custodietis et uocem eius audietis, et illi adponemini. et propheta ille aut somnium somnians, illi moriantur. locuti sunt enim seducere uos a domino deo uestro. cognoscis quid pati iussus sis? siue etenim te somnio dicas admonitum siue te prophetam uelis adstruere nobis, inimicus dei es, qui uelis nos fidem apostolicam derelinquere atque suscipere eam quae negat unicum dei filium. illos etenim cunctos quos recitaui, propterea quod credentes fuerint in unicum dei filium, tantos ac tales effectos est clarum, siquidem qui non crediderit in filium nec patrem habeat, qui uero credit in filium et patrem et filium habeat. haec cum uox sit beati Iohannis, cum quo quia sit faciens chorus sanctorum apostolorum, omnes utique debes intellegere, sicut crediderunt apostoli, quod sic ante fuissent credentes patriarchae atque prophetae, sic cuncti qui fidei merito honorati esse noscantur. neque enim poteris mihi probare, quia aliter crediderunt Abraham Isaac et Iacob et aliter Iohannes uel omnes coapostoli eius. si enim non ita crediderunt apostoli, ut [*](8 Deut. 13, 1-5 24 I Ioh. 2, 22. 23 ) [*]( 1 alllaron (h eras.) 2 hiesus 8 prophetae 10 dis (\' m. altJ 16 somnias m. 1 17 ille rnoriatur Latinius 21 suscipe m. 1 23 effectus 31 isac ) [*](14» )
212
crediderunt patriarchae, cur beatus Paulus omnes ad Abrabae conprehendendam prouocat fidem? sed inquis: ego te arguo cur insolens sis, cur contumeliosus imperatori extiteris; et tu fidei causam retexis. fidei utique, ut probem te esse sacrilegum, ut probem te a uia deorbitasse ueritatis; hinc contumeliosus tibi uideor, quia dicam tibi deseruisse te iter omnium dei cultorum atque conprehendisse illam quam tenuerant ac sunt tenentes hi qui non deo, sed phantasiae seruierunt ac sunt seruientes. de te itaque a deo me recedere suadenti accipe quid sanxerit fieri deus per Mosen: si autem rogauerit te frater tuus ex patre uel matre aut filius tuus aut filia tua aut mulier quae in gremio tuo est aut amicus qui animae tuae par est, clam dicens: eamus et seruiamus dis alienis quos nescis nec patres tui, ex diis nationum quae circa te proxime aut longe, ne uelis ire cum illo et ne audieris eum non parcet oculus tuus super eum nec salutabis eum m celabis eum. adnuntians adnuntiabis de eo. manus tuae crunt in eum in primis ad occidendum eum et manus populi tui in nouissimo. et lapidabitis illum, et morietur, quoniam quaesiit absistere a domino deo tuo. praeceptum te interfiei quippe deum me derelinquere inuitantem ignorans dicis: contumeliam mihi facit Lucifer. aut negabis te ad idololatriam inuitasse nos suscipiendam? si censes negandum, conuincent te expositiones sectae tuae episcoporum, conblasphemorum uidelicet tuorum; conuincent te libelli recitati a te ac dati Romae episcopis etiam catholicis ad hoc uidelicet, ut omni in loco tua roborari posset blasphemia.
Quas incurreris errorum tenebras non sentis? non conspicis quo possis perire modo? quando uideas, cur contra diuina fecerit monita Achar unus e populo, cur furto abstulisset ab Hiericho certam partem uestis argenti aurique, (quod) sic fuerit [*]( 10 Dent. 18, 6-10 ) [*]( 4 itaque v ; 8 fantasiae 10 sancxerit 13 diis v 15 aut proxime aut v 20 absistere te Gallandius praeceptum esse Gall. 25 datis 81 quod addidi et interrogandi signum p. 213 l.1 post non conspicis — modo, quando — morte sustuli )
213
multatus morte, quid tibi sit futurum conspice, qui sis negans aeternam unici filii dei diuinam maiestatem. accipe quid circa Achar fuerit celebratum et tandem consule tuae saluti, redi ad dei ecclesiam, a qua te per Arrianos abigauit coluber ille refuga qui uerterit Adam quoque et Euam: et erat, inquit, dominus cum Iesu, et erat nomen eius super uniuersam terram. ei neglexerunt filii Israel neglegentia et fraudauerunt fraude dc anathemate. et indignatus est ira dominus filiis Israel. et misit Iesus uiros in Ge, quae est coniuncta Bethel, dicens; considerate Ge. et ascenderunt uiri et considerauerunt Ge. et reuersi sunt ad Iesum et dixerunt ad eum: non ascendat omnis populus, sed duo uel tria milia uirorum ascendant et deuastent ciuitatem. ne inducas illo uniuersum populum, pauci enim sunt. et ascenderunt cum illo fere tria millia uirorum, et fugerunt a facie uirorum qui erant in Ge. et occiderunt ex ipsis uiri Ge triginta sex uiros, et persecuti sunt illos a porta et contribulauerunt illo in procliuo, et expauit cor populi, et factum est ut aqua. et conscidit Iesus uestimenta sua, et procidit Iesus in faciem ante deum usque ad uesperum, ipse et seniores Israel, et miserunt puluerem super capita sua, et dixit Iesus: precor, domine, ut quid transiecit puer tuus populum istum Iordanem tradere eum Amorrhaeo, perdere nos ? si mansimus in terra, commorati sumus apud Iordanem. et quid dicam, quod conuertit Israel dorsum contra inimicum suum? et audiet Chananaeus et omnes qui commorantur terram, et circumibunt nos et contribulabunt nos a terra. et quid facias nomen tuum magnum? et dixit dominus ad Iesum: surge, ut quid tu procidisti in faciem tuam? peccauit populus et transgressus est testamentum meum quod disposui ad eos, et furati sunt de anathemate et miserunt in uasa sua. non poterunt filii Israel resistere contra
[*]( 5 Ios. 6, 26 — 7, 26 ) [*]( 6 hiesn 7 nelexernnt 9 que 11 hiesum 13 diuaetent m. 1 illo scripsi, illos Vv, illuc coni. Latinius 28 amorreo 24 aput 25 chananeus ) 214
faciem inimicorum suorum, dorsa conuertent in conspectu inimicorum, quia facti sunt anathema. non ero ultra uobiscum, nisi abstuleritis anathema ex uobis ipsis. surge, sanctifica populum et dic, sanctificetur in crastinum. haec enim dicit dominus deus Israel: anathema est inter uos, non poteritis resistere contra inimicos uestros usque dum auferetis anathema ex uobis ipsis. et conuenite mane omnes per tribus, et erit tribus quae ostensa fuerit mane per deum, adducile per plebes, plebem quam ostenderit dominus offerteper uirum, et quisquis ostensus fuerit per dominum, cremabitur igni et omnia quae sunt eius, quia transgressus est testamentum domini et fecit iniquitatem in Israel. et uigilauit Iesus mane et obtulit populum per tribus, et ostensa est tribus Iuda. et oblati sunt per plebes, et ostensa est plebs, Zara. et obtulit plebem Zarae per domus, et ostensa est domus Iambri. et lata est domus per uiros, et ostensus est Achar filius Charmi filii Iambri. et dixit Iesus ad Achar: da honorem hodie do. mino deo Israel et da confessionem et indica mihi quid feceris et ne celaueris me. et respondit Achar ad Iesum et dixit: uere peccaui ante conspectum domini dei Israel, taliter et taliter feci. uidi in praeda uestem uariam optimam et ducenta argenti didragma et ligulam unam auream quinquaginta didragmorum, et concupiui eam et sustuli, et ecce haec abscondita sunt in tabernaculo meo et argentum absconsum est sub ipsis. et misit Iesus nuntios, et cucurrerunt in tabernaculum, et haec erant abscondita in tabernaculo et argenta sub ipsis. et tulerunt ea de tabernaculo et attulerunt ad Iesum et ad seniores Israel et posuerunt ea ante dem. et adprehenderunt Achar filium Charmi et perduxerunt in ualle le Achar et filios eius et filias et uitulos eius et subiunctoria eius et oues eius et tabernaculum eius et omnia quae erant eius. et omnis Israel cum eo erat, et perduxerunt eos in Mecachor. et dixit Iesus ad Achar: quid exterminasii nos?
[*]( 9 aufferte 16 carmi 21 duoenta scripsi, dacentos Vv, docentos siclos Lugdunenses 22 didragma scripsi, didxagmam VfI, djdrag. marum v 28 ea Latinius 29 carmi uallem v ) 215
disperdat te dominus sicut hodierna die. et lapidauerunt eum omnis Israel lapidibus et inposuerunt super illum congestum lapidum magnum. et cessauit dominus ab indignatione irae suae. considera, Constanti, quali sis periturus exemplo, nisi tibi prouideris tu, quas sis in aeternum daturus poenas. Achar propter praeuaricationem mandatorum talia est consecutus; tu qualia. mereris hinc intellegi datur, quod sis apostata. si ille etenim quia habuerit de anathemate, tanto est punitus exitio, quanto magis tu! sine dubio punieris grauius qui fueris facio anathema negando dei filium.
In eo nos scelesti apud te, in eo superbi ac peruicaces, in eo petulantes, quia dicamus tibi: sacrilegium fecisti unici filii dei existendo negator, quia dicamus: consule tibi, eripe animam tuam de laqueis diaboli. quid noui facimus episcopi, si tibi ea dicamus quae tu mereris audire? cum inueniamus illum sanctissimum Samuhel dei sacerdotem haec dixisse ad Saul regem quae infra lecturus es: dolores et gemitus ad te adducentur. pro quibus nullius momenti fecisti uerbum domini, nullius momenti te faciet dominus, ne regnes, et iterum: quoniam nullius momenti fecisti uerbum domini, et ad nihilum rediget te deus, ne sis rex super Israel, et infra: disrumpet dominus regnum tuum ex Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo meliori te. si haec ille dixit ad Saul, propterea quod domini praecepta praeterierit, cur nos putas non libera uoce dicere oportuisse te esse sacrilegum, qui nisi conuerteris temet ad deum, quod sit te ad nihilum redacturus? si non te fuissemus hortati, si non ad satisfactionem prouocaremus, merito diceres odiri te a nobis. aut cum audias nos dicere. poenitere, imperator, corrige uias tuas, ut misericordiae inuenias locum, arbitror considerare te oportuisse, quod enim diligaris a nobis, amaris a nobis; et tu in eo nos exsecraris, cur maneamus in fide apostolica, reddis mala pro bonis. non [*]( 17 I Reg. 15, 23. 24 19 ib. 15, 26 21 ib. 15, 28 ) [*]( 1 odierna 5 si Achar fort. 22 illut 23 illa 25 oportuisse V, potuisse v )
216
miramur, si uos, ex quo receditis a dei uoluntate, et facere non desinitis desiderium diaboli, bene uobis fieri poscentibus deum atque cupientibus repraesentetis mala, quandoquidem sit uobis insitum male agere, quippe qui a bono ad malum feceritis transitum, hoc est ad diabolum. si nos tu persequeris diligentes te, omnia tibi summa cupientes prouenire, non magnum nec nouum, quando et istum Samuhel prophetam atque sacerdotem domini Saul fuerit persecutus. persequebatur eum, per quem et in regem unctus fuerat et cuius preces ad dominum iugi obsecratione dirigerentur pro incolumitate utique istius persecutoris. si nobis non credis dolere nobis sacerdotibus dei pro te, propterea quod tantas hauseris errorum tenebras, quod sic temet sis mactans, deo dicenti crede ad Samuhel propter Saul: usquequo luges tu in Saul? ecce ego expello illum ne regnet super Israel, et supra: et factum est uerbum domini ad Samuhel dicens : paenitet me quod constituerim regem Saul, quoniam auersus est a me et uerba mea non statuit. et contristatus est Samuhel et clamauit dominum tota nocte et ante lucem. cum haec propter Saul regis incolumitatem Samuhel sacerdos egerit, tamen Saul postea persequebatur Samuhelem nec cognoscens miser quod prophetam atque sacerdotem persequeretur domini; ita et tu ignorans quid faciens sis persequeris nos, qui te placere deo cupiamus, et amas eos, qui secum te ad aeternam mortem trahant, ad perpetuam domini offensam; indignaris cur uera audias, cum uideas Samuhel sacerdotem domini non adulatum regi. an numquid decuerat aliud praecessores nostros, aliud nos agere? cur tibi uera dicamus, superbi tibi uidemur. quid a nobis audisti? nempe quod homicida sis. si mentimur, tunc contumeliosi, tunc superbi recte dicimur a te; si uero rem dicamus ueram, non sumus contumeliosi, sed hi qui
[*]( 14 I Reg. 16, 1 15 ib. 15, 10. 11 ) [*]( 10 dirigerentur V, dirigebantur v incolomitate 14 quousque Lucifer supra p. 41, 4 16 samuhelem ib. p. 39, 29 19 deum ib. p. 39, 31 26 adolatum 27 annum (animum corr. m. aU) quid V, animum. Quid v aliut bis ) 217
imitemur illos, qui commissis sibi non adulando, sed eos salubriter praemonendo deo effici meruerint dilectissimi. ad Helisaeum interficiendum prophetam ut rex misit Israel, si minime legisses dixisse Helisaeum ad eos qui secum fuissent: si uidistis quoniam filius homicidae illius misit ad auferendum caput meum? merito ut reum me iniuriarum peteres. sancto spiritu plenus propheta homicidae filium uocauit regem Israel, hoc est filium diaboli, non quia patrem illius carnalem dixisset homicidam, sed diabolum, cuius se filium esse, ut tu nunc te actibus tuis aperis, et ille se esse monstrabat dei persequendo seruos, prophetas illius clementiae interficere audendo. omnia haec ut faciatis, diabolus uestra instigat corda. quod ita esse accipe dominum dicentem Iudaeis in euangelio: uos de diabolo patre nati estis et concupiscentias patris uestri facere uultis; ille enim homicida fuit ab initio. propheta, inquam, domini plenus spiritu sancto regem Israel homicidae filium uocat, hoc est diaboli, et nos arbitraris contumeliam tibi facere, quia dicamus te esse interfectorem seruorum dei, esse carnificem corporum nostrorum, esse te totius cogitationis uirum iniustitiae, destructorem religionis, negatorem unici filii dei? quae te facere cernimus haec te dicimus, quod es hoc te esse clamamus. dicis nos petulantes, quoniam quidem quod es tibi dicamus.
Dicas uelim, unde meruerit a domino talia audire rex Israel: eapropter quod fecisti bona coram me et fecisti secundum cor meum, et secundum animam meam domui Achab, filii tui quarta progenie sedebunt tibi in throno Israel ? dic, inquam, cur haec audire a deo meruerit? quia pepercerit dei inimicis? an quia eos quam acerrime fuerit etiam gladio persecutus (s)eu quia interfecerit filium Achab idololatrem et [*](4 IIII Reg. 6, 32. 33 13 Ioh. 8, 44 25 IIII Reg. 10, 30 ) 2 dei v 15 fuit v, fuerit V, fuerat fort. 21 haec te dicimus scripai, haec didicimus Vv, hoc didicimus coni. Tilius in notis, hoc dicimus coni. Latinius 23 es scripsi, est Vv 25 eupropter 28 meruerit ita marg. m. 1 30 seu scripsi, eu V, an v idololatram v
218
quadraginta eius filios, Iezabelem quoque reginam quod extinctam proiecerit canibus omnesque seruos Bahal cum omnibus sacerdotibus et prophetis confusionis ore extinxerit gladii, quod simulacra destruxerit, placet deo ? nos quid agere circa te decuerat, ne nos contumeliae designares reos te circa, quem Achab et Iezabel uias tenentem uidemus? non est nouum quod agis facere contra deum, impugnare eius domum, persequi eius antistites, eos per quos te monet ut tibi consulas, ut, dum est locus paenitentiae, temet trahas a malo. fuerunt tibi ante te in sacrilegio similes sic idolis seruientes derelicto deo patrum suorum. in libro secundo Paralipomenon Amasiam regem Iudae commonitum a deo per prophetam \'<audimus), ne ex filiis Israel quos centum millibus talentis argenti conduxerat secum fuissent profecti ad bellum, propterea uidelicet quod deus dereliquisset Israel, quoniam quia dereliquissent deum et idolis seruissent. obtemperauit rex prophetae uerbis, credidit dei fuisse comminationem, quia haec facit? posteaquam aduersarios suos subigit, eorundem idola tollenda atque ad regnum suum transferenda putauit et ipsa adoranda; cui quia dixerit ille dei homo non bene illum egisse, ut deum derelinquens idola coleret gentium, fortiter est domini prophetam iste rex persecutus. conspicis, quod in uobis conuersis in apostasiam semper unus fuerit animus ad persequendos eos qui uobis bene uelint. et factum est, dicit scriptura sancta, posteaquam uenit Amasias percutere Idumaeam, et attulit inde deos montis Seir et statuit eos sibi in deos et in conspectu eorum adorabat et ipse eis immolabat. et facta est super eum ira domini in Amasiam, et misit ad eum prophetam Baneam, dixitque ei Baneas: quid quaesisti deos populi, qui non liberauerunt populum
[*](11 cf. n Par. 25, 9 24 n Par. 25, 14-16 ) [*](e te 3 confusionib; eitinxerit 6 gezabel 10 fuerunt et tibi antea fort. 13 andimus uel simile intercidit centum millibus quos centum coni. Gedlandius 17 quia haec scripsi, quia hic V, Quid hic coni. Latinius 18 subegit fort. 25 scribtura 26 idumeam 28 auper eum exp. Lat. ) 219
suum de manu tua? et factum est, ut loqueretur ei, dixit ad eum: numquid consiliarium regis dedi te? caue tibi ne flagelleris . uides, Constanti, quam amentes efficiamini, posteaquam placuerit uobis diabolo uiuere seruientes, posteaquam placuerit nobis nescire deum totum potentem, posteaquam elegeritis uobis in contumeliam dei uos oportere statuere idololatriam. ut enim ille dixit: numquid in consiliarium regis dedi te ? caue tibi ne flagelleris, ita et tu, numquid uos mihi consiliarios elegi, dicis, ut non prout mihi placitum est geram, ut non hanc teneam uiam quam tenuerit Arrius? nec conspicis quo exemplo interierit Arrius ? quomodo in eum fuerit uindicatum diuinitus? interea, quia dicis nos tibi esse contumeliosos, uide hunc dei hominem non pepercisse consacrilego tuo illi regi, sed posteaquam dictum est ei tace, ne flagelleris, dixisse ad illum: scio ego quoniam dominus disperdet te, qui fecisti istud et non obaudisti consilium meum. in qua re nos sentis contumeliosos? nempe quia dicimus tibi: nos scimus, quod enim, nisi tibi prouideris ut conuertaris ad deum, sit te dominus ad aeternam poenam damnaturus. haec est contumelia, haec omnis iniuria, quia tibi dicatur per dei antistites in aeternum te interiturum, nisi correxeris uias tuas. non credidit ille rex homini dei. quid statim ei acciderit, dicit sancta scriptura sic: et in tempore, quo discessit Amasias a domino, insurrexerunt ad eum insurrexerunt. et fugit ab Hierusalem in Lachis et inter fecerunt #** eum in equis. sic et te malorum tuorum facta potuerunt conseruare tueri ac defendere, quomodo et illum qui dixit homini dei pro salute ipsius loquenti: numquid consiliarium te regi constitui? tace, ne flagelleris. non est a nobis primum factum, si dicamus tibi erranti, ordinationi dei resistenti, nonas uias constituere laboranti: male facis non ire per uiam, per quam omnes dei cultores ad caelestia regna peruenerunt.
[*]( 7 II Par. 25, 16 15 ib. 25, 16 23 ib. 25, 27 ) [*]( 11 fuit v 15 dominus deus v 21 antestites 23 sCribtura 25 lacis post interfecerunt intercidit fort..\' et imposuerunt equis Vv, Lachis Coleti 26 potuerant ) 220