De non parcendo in deum delinquentibus

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Interea, quoniam recitauimus quomodo coamens tuus Scarioth ludas tradiderit dominum, isto in loco eius penitus retractemus sacrilegii causas et tuas, et inuenies unum uos esse te et ludam Scariotham. ille tradidit dominum Iudaeis, quia non fuerat credens\' nisi quomodo sit nunc credens conscotinus tuus Sirmiensium, qui dicebatur ac dicitur indigne Fotinus. tu tradidisti eum et quidem toto orbi, ut cuncti eius possint negare diuinitatem. quis uestrum in scelere maior est? ego arbitror quia tu. omnis enim qui peccauerit in filium hominis, demittetur ei; qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non dimittetur ei neque hic neque in futuro. tu deitatem illius quo cuncti possint negare, extitisti traditor. quantum enim apud te est, tradidisti eum, de quo et libros scriptos dedisti et praedicatores benigni uoti tui omni in loco constituisti. quem quo possent omnes negare uerum illum esse dei filium, apostolicam atque euangelicam contra uos haereticos apud Niciam descriptam fidem fecisti iudicare haereticam et blasphemiam tuam fecisti dici catholicam. et tamen iste ludas, qui eum tradiderat, uidens in suae salutis se operatum necem, paenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: peccaui, quod tradiderim sanguinem iustum. at illi dixerunt: quid ad nos? tu uideris. et proiectis argenteis in templo secessit et abiit et laqueo se suspendit. ille licet uno momento paenituit et pretium quod acceperat reddidit; tu quid tale, qui conuentus piaculum te facere ab eius seruis non solum non paenitueris, sed et magis in contumaciam creueris? tu quid tale, qui sis dans omnes copias regni tui, ut possis sacrilegium tuum [*]( , 12 Matth. 12, 32 23 ib. 27, 3—5 ) [*]( i. 3 ue 4 quoamens 6 poenitus 9 Smyrniensiulfl v indignae 10 toti v 14 et tu deitatis v 15 possint coni. Tilius, possunt Vv 20 aput describtam iudicari fort. 26 argentis 31 firmari )

266
firmare, qui quos alio modo corrumpere non potueris a ueritate, nonnullos ingenti praemio facultatum tuarum corruperis, qui certum numerum egenorum ita locupletaueris, ut comitibus tuis de diuitiarum magnitudine possint aequari? ludas posteaquam facinus suum aduertit, laqueo finiuit uitam; tu qui pro magnitudine maleficii tui maiore mereris plecti supplicio, quid eris acturus, cum male te fecisse sero licet cognoueris, cum ea quae nunc possunt conspicere minime suppurati ueneno haeretico oculi tui uidere coeperint? et tamen, si uelis credere, dimittatur tibi necesse est id quod ex ignorantia geris, sicuti dimissum beato Paulo apostolo aduertis; sin uero, sic eris ut ludas descensurus ad infernam noctem, tunc dicturus eis qui te nunc haec facere conpulserunt, hoc est coarrianis tuis: peccaui uobiscum, negans unicum dei filium; peccaui tribuendo uobis auctoritatem ad eius aeternam negan-15 dam clementiam. tunc cum cognoscere ceeperis patris et filii et spiritus sancti unam nos recte confiteri aeternitatem, cum uidere coeperis quod una sit magnitudo unaque potentia in patre et in unico filio eius et in sancto paracleto spiritu, ubi tunc erunt qui te inpulerunt ad hoc perpetrandum sacrilegium, ut dicas ad eos: paeniteor, quia uobiscum dei inimicis cucurrerim, quia uobiscum fuerim persecutus dei domum? tecum erunt sine dubio in gehenna. ubi tunc erunt diuitiae regni tui, quae tibi non ad salutem, sed proficiunt ad aeternum tuum interitum? optamus quidem, ut tibi salutis tuae inimico dignetur reuelare deus ueritatem emergasque e tantis periculis. ceterum quantum in scelere sis eminentior ab Scarioth Iuda, non est laboris aestimare, quandoquidem tu ad eius diuinitatem negandam omnem conuocaueris orbem, Iudas uero solis illis dominum tradiderit qui in eum necdum crediderant; tu contra etiam eos prouocare dignatus es ad negandam eius deitatem qui iam crediderant. ludas nulli uim intulit ut secum periret, tu contra cum militari manu sis pugnans contra nos quos cognoscis credere, quomodo [*]( « 5 auertit (d m. alt.) 11 dimisao 13 conpalerant v quoarianis 20 ad v, ut Y 25 interitIIIII 33 sis] es exspectes )
267
patriarchae prophetae apostoli ac martyres crediderunt; utique quantum distet inter te atque ludam non est magni laboris perpendere.

Dicis me contumeliosum, quia et me et mihi commissos sim cupiens non tua pestifera doctrina uulnerari, quia dicam tibi morbo te plenum et iccirco te esse a dei uitandum seruis, ne iam ipsi morbidi effecti una hac tua pereamus peste. utinam, inquit Corinthiis apostolus, sustineretis pusillum insipientiae meae, sed et subportate me. aemulans enim uos deo aemulor. statui enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. timeo autem ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua corrumpantur sensus uestri a castitate quae est in Christo Iesu. idcirco tibi uideor esse contumeliosus, quia sim timens ne per blasphemiam tuam corrumpas castitatem quam habemus in Christo Iesu, quia sumus metuentes ne, sicut serpens carissimus tuus Euam seduxit astutia sua, seducas nos a deo et facias reos mortis. ducis me contumacem, quia dicam te operarium dolosum pseudochristianum. non sunt primum per me aduersum te prolata. audis etenim beatum apostolum operarium te designasse dolosum, pseudoapostolum: nam eiusmodi pseudoapostoli sunt operarii dolosi, transfigurantes se in apostolos Christi. nec mirum, ipse enim satanas transfigurat se sicut angelus lucis; non magnum si ministri eius transfigurantur, sicut ministri iustitiae, quorum finis est secundum operationem ipsorum. hinc tibi uideor esse superbus, quia dicam te cognoscens ex actibus tuis ex illis esse, quos tales futuros spiritus sanctus per apostolum praeostenderit. si non es tu operarius dolosus, reuince me; ego enim scio quod fingis te Christianum, cum Arrianus sis, omnes nos uolueris seruos cuius tu satellis es [*]( 8 n Cor. 11, 1-3 21 ib. 12-15 ) [*]( 1 itaque fort. 4 qui aet V, qui et v 6 alt. te om. v 11 timeautem 14 ti///mens basphemia tua Cx supra a in fine utriusque uocabuli erasa) V, blasphemias tuas v 17 ducis V, dicis v 25 sicundum. .26 cognoscentes 27 talis )

268
facere. si non es operarios dolosus, tu proba; nos etenim\' nidemus in quibusdam pium te fingere, cum omnem exerceas in nos Christianos impietatem tuam. si non es tu operarios dolosus, quomodo fingens pacem te firmare conatus fueras ad omnem dei ecclesiam destruendam, ad pacem ei per unicum dei filium traditam dissoluendam ? neque enim pacem domini habere possim exinde, ex quo fecissem id quod mihi iubebas contra domini praeceptum, ex quo ipsum denique unicum dei filium, ut tu negas, coepissem negare. si non transfiguratus es in apostolos Christi, qui, tamquam uere ad te omnis cura ecclesiae pertineat, sic sis sollicitus, uidelicet ne quis alicubi catholicus praesit ecclesiae episcopus, ne quis relinquatur qui se possit fateri Christianum? tollis episcopos catholicos, ordinas haereticos, scribis horrendas conminationes, ne forte oriatur seditio. utique qui ignorat arbitratur te, dum haec agere con spicit, esse Christianum; nos contra qui instruente apostolo beate cognoscimus transfigurasse <se) sicut angelum lucis satanam. qui haec cuncta aduersum ecclesiam sanctam per te gerit. mirari non possumus, si te ministrum eius conspiciamus, si uelut iustitiae transfiguratum ministrum <in)iustatiae. hortamur. utinam temet conuertas ad hoc, quo possis credi dei seruus. I quo possis iudicari et intellegi Christianus. quotiens dicitur a nobis tibi non te potuisse dei unici filii negatorem existere. nisi quia sis aduerso plenus spiritu. dicere es solitus, quod enim tibi iniuriam faciamus, et quamuis rem hanc plurimis in locis iam probauerim inmundis spiritibus instigantibus corda uestra uos uenire contra dei familiam, adhuc in Actibus apostolorum sume quae acciderint. factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonis occurrere nobis, quae r.ed(i £ )um multum praestabat [*]( 28 Act. 16, 16—34\' ) [*]( 1 si scripsi, nisi Vv proba nos. Etenim uulgo distinguitur 6 dei om. v 7 possem furt. 10 apostolum Christi, quia. coni. Gtlllandius iure fort. 14 scribus 17 se addidi 20 iniostitiae scripsi, iustitiae Vv iustitiae hortamur. Utinam uulgo distmgmtur 27 uenire] saeuire fort. athuc 29 quendam 30 occurre in occurrit corr. m. alt. redum V, redditum v )
269
dominis suis diuinando. haec subsecuta est Paulum et nos et clamauit dicens: hi serui dei excelsi sunt qui praedicant nobis uiam salutis. hoc autem faciebat per multos dies; quod cum indoluisset Paulo, conuersus ad spiritum ait: praecipio tibi in nomine Iesu Christi, ut exeas ab ea. et exiit eadem hora. mdentes autem domini eius quia exiit spes reditus eorum adprehensum Paulum et Sileam extraxerunt ad forum ad magistratus et obtulerunt eos dicentes : homines hi conturbant ciuitatem nostram, cum sint Iudaei, et praedicant sectam quam non licet nobis recipere nec facere, cum simus Romam. et consurrexit uniuersa turba aduersus eos, et magistratus destitutis tunicis eorum iusserunt eos uirgis caedi. et cum multas eis inposuissent plagas, miserunt eos in carcerem praecipientes custodi carceris diligenter seruare eos. qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in imam carceris et pedes eorum in neruo conclusit. circa mediam autem noctem Paulo et Silea orantibus et hymnum canentibus deo audiebant eos ceteri uincti. repente autem terrae motus factus est magnus, ita ut concuterentur fundamenta carceris, et ostia aperta sunt et omnia uincula soluta sunt. expergefactus est custos carceris et cum uidisset ostia carceris aperta, exemit gladium, ut se interficeret existimans fugisse uinctos. exclamauit autem Paulus uoce magna dicens: nil tibi mali feceris; omnes enim hic sunt. quo audito custos carceris petit lumen et ingressus est et tremens procidit ad pedes Pauli et Sileae et cum produxisset eos foras, ait: domini quid me oportet facere, ut saluus sim ? at illi dixerunt: crede in deum Iesum, et saluus eris tu et domus tua. et locuti sunt ei uerbum domini cum omnibus qui erant in domo eius. et sumens eos ipsa hora noctis lauit a plagis, et baptizatus est ipse cum omnibus suis. et ducens eos in domum adposuit mensam, et epulabatur cum uniuersa domo sua credens in domino.

Igitur ut ille spiritus pythonis audiens nomen domini Iesu Christi, mox effugatus est de domo sua, concitauit [*]( 1 est om. v 2 et om. v 3 nobis v 12 disruptis coni. Gall., discisais Latmius, dissutis fort. cedi 20 ostea m. 1 experge *****factus (autem eras.) 22 et eristimans V; et exp. Latinius uinctus m. 1 32 epulabatur coni. Latinius, epulabantur Vv )

270
uniuersum populum ciuitatis aduersus unici filii dei maiestatis praedicatores, ita et te cum tuis contra nos eius seruos illi inpuri. spiritus concitauerunt. nec dubites te isdem agi spiri-I tibus quibus fuerint acti contra Paulum et Sileam surgentes, quando te sic dei religionis factum uideas persecutorem, ille uulgus fuerit qui necdum credidisset in dei unicum j filium, qui non aliunde talis, nisi quia sine spiritu fuerint dei, ut tu quoque esse probaris. spiritum etenim te habere sanctum non posse, nisi credideris in dei unicum filium, custodis istius carceris factum manifestat, qui cum utique unus fuerit e populo illo resistenti, tamen iste, posteaquam credidit quia iam sancto regeretur spiritu quo regerentur Paulus et Sileas, nonnisi uiam tenere amplexus fuerit eorum, propter quos uiderat ianuas sponte carceris reseratas. ita tu qui nunc diuerso ageris spiritu, nisi credideris in unicum dei filium, sicut etiam nos credimus, habere in te non poteris nisi aduersarii nostri spiritum. ait etenim ille custos ad gloriosos Paulum et Sileam: domini quid me oportet facere, ut saluus sim? at illi dixerunt: crede in dominum nostrum Iesum, et saluus eris tu et domus tua. constat igitur non te esse saluum, quia adhuc non credideris in dominum Iesum. nec enim poteris te adseuerare credidisse in eum, cum sis eum persequens. aut numquid arbitraris non te ipsum persequi in nobis? si non ipsum persequeris in nobis, quomodo ipse dicit ad Saulum: quid me persequeris? ego sum Iesus quem tu persequeris. durum est tibi calcem mittere contra stimulum. quid agebat Saulus, ut haec audiret a domino ? nempe haec quae tu; sic etenim ille negabat unicum dei filium, ut sis negans tu. non enim Paulus tunc persecutor, postea uero qui perpeti coeperit persecutionem, idcirco Christianos persequebatur, quia credidissent sicuti tu credis, quod fuisset quando non fuerit, quod factus fuerit [*](18 Act. 16, 30 24 ib. 9, 3 ) [*]( 1 magistratis (e m. alt.) 8 hisdem 6 illud v quod v 7 quod v tales v di* 11 iste scripsi, est Vv; est idem ualere quod factum est quod putant Coleti 25 ego — persequeris om. v)
271
ex nihilo et quod uerus sit filius, sed utique quod auderent unicum dei filium confiteri, quod credere se adstruerent Christiani quia aeternitas una sit patris et filii, quia una sit dealitas, quia una sit potentia in patre et filio. haec execrabatur Paulus existimans errare Christianos; at ubi inlustratus est per eum quem negabat, ubi cognouit de libris Moysi et de omnibus prophetarum uoluminibus, confestim haec coepit quae inpugnabat defendere, quae scilicet ante defenderent illi quos persequebatur quam credidisset. ceterum quis tam uecors erat, ut estis uos Arriani aut est Fotinus Sirmiensium, qui uere dicitur Scotinus, ut crederet in creaturam, in eum qui fuerit quando non fuerit, in eum qui creatus sit ex nihilo? apparet igitur cunctos uos non credentes, sicut credit ecclesia gloriosa, spiritu duci aduerso, de quo aduerso spiritu liberari non poteris, nisi credideris uerum illum esse filium dei.

Contumeliam, inquis, faciunt mihi episcopi. cur tibi uidemur contumeliosi? nempe quia dicamus: quid te Christianum fingis? uideris etenim esse Arrianus, uideris esse dei religionis hostis. hinc apud te ac tuos esse iniuriosi uidemur. sed conspice quae, ut ageremus episcopi contra uos lupos, fuerit locutus beatissimus apostolus: uos scitis a prima die, qua ingressus sum Asiam, quemadmodum uobiscum fui per omne tempus seruiens domino in omni humilitate et lacrimis et temptationibus, quae mihi acciderunt ab insidiis Iudaeorum, quomodo nihil subtraxerim ab eis quae utilia essent, quomodo renuntiarem uobis et docerem publice et per domos testificando Iudaeis et Graecis in deum paenitentiam et fidem in dominum nostrum Iesum. et nunc ecce uinctus spiritu uado Hierusalem, quae in ea mihi euentura sunt ignorans, nisi spiritus sanctus per omnem ciuitatem protestatur mihi dicens: quia uincula et tribulationes me manent in Hierosolymis. sed pro nihilo aestimo animam meam caram esse mihi, quam con- [*]( .21 Act. 20, 18—21 ) [*]( 1 sit] non sit Latinius 5 ad 6 Moysis v 8 defenderant fort. 9 uaecros in uaecors corr. m. alt. 19 aput 20 quae s. l. 21 no 26 docere )

272
summare cursum meum et ministerium uerbi quod accepi. a domino testari Iudaeis et Graecis euangelium gratiae dei. et nunc ego scio quod amplius non uidebitis faciem meam uos omnes, inter quos perambulaui praedicando regnum domini Iesu. propter quod contestor uobis hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium, et non praetermisi praedicando omnem uoluntatem dei. adtendite uobis et omni gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam domini, quam adquisiuit sanguine suo. ego scio quia intrabunt post discessum meum lupi graues in uos non parcentes gregi; ex uobis ipsis exsurgent homines et loquentur peruersa, ut adducant discipulos post se propter quod uigilate memoriam tenentes quia per triennium nocte ac die non cessaui cum lacrimis monendo unumquemque uestrum. cum haec mandata uideas esse apostoli, quid me iubes facere, ne contumeliosus esse uidear tibi? nempe tacere me et sinere iubes, ut tu unus ex illis lupis designatis grauibus quouis modo grasseris in dei gregem. uidemus uos lupos quos praeostendere est dignatus spiritus sanctus per uas electionis apostolum omnem conprehendere conatos dei gregem; et nos, episcopos quos spiritus sanctus ad regendam dei ecclesiam constituerit, quod dicit beatus apostolus, debemus tibi lupo parcere, debemus uereri regni tui diademam, inaurem etiam et dextrocheria, debemus insignes quas esse censes uestes tuas honorare et despicere rerum creatorem atque rectorem? quis te inprudentior est, ut dicas: iniuriam patior a Luci fero, imperator ab homine egeno? nec dignans dicere ab episcopo, quia esse lupus fueris agnitus et merueris repulsam. tali putasti me onerandum inuidia, ut adsereres dei seruum tibi imperatori extitisse contumeliosum. si putas nos ininriosos, accipe quid responderit principi sacerdotum prohibenti praedicare unicum dei filium beatus Paulus. intendens, dicit scriptura, in concilium Paulus dixit: uiri [*](82 Act. 23, 1—3 ) I [*]( 4 in praedicando t. 9 quem 12 pos memoria fort. 20 conatus episcopi coni. Gallandius 21 regendam coni. LatiiiirES. gerendam Vt\' constituerit quod scripsi, quod constituerit Y; quod om. v 28 diademam (am ex em corr.) )
273
fratres, ego omni conscientia bona conuersatus sum coram deo usque in hunc diem. princeps autem sacerdotum Ananias circumstantibus sibi praecepit percuti os Pauli. tunc Paulus ad eum dixit: percutere te incipiet deus, paries dealbate. et tu sedes indicare de me secundum legem et contra legem iubes me percuti. igitur si non potest sacra lex beatum Paulum contumeliosum iudicare, quia hoc dixit iniusto iudici, nec tu me uera tibi et quod es dicentem iuste poteris dicere superbum. reum me contumeliarum designas, sed quaeso te dicas cui de me possis conqueri P si deo, quomodo ei quereris quem sis ignorans? quomodo cum alienus sis ab eiup domo? si uero tibimet ipsi conqueraris, quid facturus homo, qui nocere dei seruis ex nulla possis parte? si torqueas, magis curamur; si crucias, magis reficimur; si interficis, magis uiuemus.

Cur audeam te dicere antichristi praecursorem, dicis me iniuriosum. si non te actus tui hoc esse ostendunt, considera cum ingenti sollicitudine sanctissimi etiam prophetae Danihelis librum, et inuenies te unum ex illis praeostensis persecutoribus dei religionis. in primo anno Balthasar regis Chaldaeorum Danihel somnium uidit, et uisus capitis eius in cubili eius, et somnium suum scripsit: ego Danihel uidebam; et ecce quattuor uenti caeli inmittebant in mare magnum, et quattuor bestiae de mari, altera alteram magnitudine antecedens. prima ut lea et pinnae eius. et surrexit a terra et super hominis pedes stetit, et cor hominis datum est ei. et ecce alia bestia similis ursae, et in una parte stetit. et tria latera in ore eius, in medio dentium eius. et sic dixit ei: surge et manduca carnes multas. post hanc bestiam uidebam, et ecce alia bestia ut leopardus, et ei alae quattuor uolucris super eam et quattuor capita bestiae, et potestas data est ei. post hanc uidebam, et ecce bestia quarta horribilis admirabilis et fortis uehementer; dentes eius ferrei manducabant [*]( 19 Dan. 7, 1-27\' \'I ) [*]( 3 sibi V, se v paullus 9 contumeliarum (\' m. 1) 10 quaereris 14 uiuimus fort. 24 leo v eius] avrrjs cbţ; derov LXX 26 urso v 30 uolucres 32 fortes ) [*]( xnn. ) [*](18 .. )

274
et comminuebant, et rdiqua pedibus sunt conculcabat. et haec begtia maior ceteris bestiis quae antea uisae sunt, et cornua decem N. et intendebam in cornua eius, et ecce eomu aliud minus ascendit in medio eorum, et tria cornua quae erant ante illum eradicata sunt a faeie eius. et ecce oculi hominis in cornu hoc et os loquens magna. uidebam quoadusque sedes positae sunt, et uetustus dierum sedebat. uestitus eius albus ut nix et capillus capitis eius ut lana munda et sedes eius flamma ignis, rotae eius ignis ardens. fluuius ignis lucebat ante eum, milia milium sentiebant ei, et dena milia denum milium adstabant ante eum. in indicium sedit, et libri aperti sunt. uidebam tunc a uoce sermonum magnorum quos cornu illud loquebatur, quoadusque interiit bestia et periit, et corpus eius datum est ut conburatur. et reliquarum bestiarum regnum translatum est, et longitudo uitae data est eis usque ad tempus uidebam in uisum noctis, et ecce cum nubibus caeli ut filius hominis ueniens uenit usque ad uetustum dierum. anticipauit et oblatus est ei et datum est ei regnum et honor et imperium, et omnes populi tribus linguae seruiunt ei, et potestas eius potestas perpetua quae numquam transibit, et imperium eiregnum corrumpetur. horruit spiritus meus in habitu meo, et ego Danihel, et nisus capitis mei conturbabat me. et accessi ad unum circumstantium et ueritatem quaerebam ab eo de omnibus his. et dixit mihi ueritatem et interpretationem sermonum declarauit mihi: hae bestiae quattuor magnae, quattuor regna surgent in terra et accipient regnum sancti altissimi dei et obtinebunt eum usque in saeculum. et quaerebam diligenter de bestia quarta, quod erat praeter ceteras bestias horribilis ualde. dentes eius ferrei et ungues eius aerei, manducabat et comminuebat et reliqua pedibus suis conculcabat. et de cornueius decimo, quod erat in capite eius, et de altero cornu quod ascendit et priora tria cornua excussit, cuius oculi et os [*]( 1 conculcabant Vv; em. ex Sabat. 8 aliot 4 que 8 sedis 9 fluuius signis 18 illut 14 conburatur 15 tempus et tempus coni. Gallandius; tcog xacpov xal. xaiqov LXX 19 seraient coni. Gall.; dovlsvaovai LXX 20 trasibit 26 surgent ex sunt corr. fl. 1 27 dei hic et infra exp. Latinim eum Ve illud v 29 dentes ei v unguis\' )
275
loquens magna, et uisus eius maior ceteris. uidebam, et cornu illud faciebat bellum cum sanctis et ualebat aduersus eos, quoadusque aduenit uetustus dierum, et iudicium dedit sanctis altissimi dei} et anticipauit tempus, et regnum obtinuerunt sancti. et dixit: bestia quarta quartum regnum erit in terra, quod eminebit omnia regna et manducabit omnem terram et conculcabit eam et concidet. decem cornua eius, decem reges exsurgent, et post eos exsurget alius qui superabit malis omnes qui ante eum fuerunt, et tres humiles faciet et uerba aduersus altissimum deum loquetur et sanctos altissimi dei inueterabit et excogitabit mutare tempora et legem, et dabitur in manu eius usque ad tempus temporum et dimidium temporis. et iudicium sedebit et regnum transferet, ut exterminet et perdat usque ad finem, et regnum et potestas et magnitudo regum data est sanctis altissimi dei. et regnum eius sempiternum, et omnes ei seruient et oboedient.