Debueram quidem tantum illam partem indere, quae te declaret per actus. tuos, cuinam sis similis bestiarum; sed ut scires te in illa gehenna futurum, in qua bestiam illam missam refert gloriosus Danihel, nisi te correxeris, et quomodo quos persequeris in aeternum sint regnaturi in regno conlocati domini, quo aduertere posses, haec omnia adnectimus. item ad hoc uniuersam reuelationem censui adplicandam, quo tu tibimet et saltim legens satisfacere posses, quod enim uos tyranni persecutores dei religionis bestiae fueritis dicti; cupiens etenim sum purgare apud tuam infectam uenenis Arrianae dogmatis conscientiam, apud te non religiosum sed religionis destructorem, non me ut adstruis esse contumeliosum, quia dicam te feram bestiam uel inmanem beluam, cum uideas sic uos uocitari, iuxta facta uestra uobis etiam nomina adplicata. ceterum quartae illius bestiae te gerere similitudinem, te haec implere esse cupientem quae illa [*]( 1 uidebatur ante hoc uerbum non distinguens v 2 illut 6 eminebat m. 1 7 concident decem c. eius. Decem sic distinguens v 9 tres reges coni. Latinius ex graeco T4 eorum regum Lat. 16 serniunt m. 1 18 declarat v 26 me purgare v aput 27 arriani v aput ) [*]( 18* )
276
praedictum est quod esset impletura manifestam est. scriptam est de antichristo cui tu similaris aut ipse esse iudicaris: uerba aduersus altissimum domini loquetur et sanctos altis-, simi dei inueterabit et excogitabit mutare tempora et legem,\' et dabitur in manu eius. haec tu iam fecisti atque es faciens. cum enim dicis: non est uerus deus filius dei, sed factus est \' ex nihilo, uerba loqueris aduersus deum. Christiani etenim cum unam uindicemus diuinitatem patri et unico filio eius et tu sis hanc nostram inpugnans defensionem, sis adstruens de filio quod fuerit quando non fuerit et quod factus sit ex nihilo, utique probas te aut esse antichristum aut certe eius praecursorem. neque enim poteris alius esse intellegi nisi aut praecursor antichristi aut antichristus, qui audeas apostolicam euangelicamque haereticam dicere fidem et tuam temptes blasphemiam catholicam fidem uindicare. iniuriam te pati sentis, quia bestia esse dicaris a nobis; inueniris excogitare fidem mutare, hoc est at non ita credamus, quomodo patriarchae prophetae apostoli ac martyres crediderint, sed institueris sic credendum, quomodo conperditus tuus Arrus. et dicis non te recte dici bestiam, cum, quia haec esses acturus. bestiam te esse dixerit sanctissimus propheta? non minores es. Constanti, incredulitate ab antichristo; nam dentibus ferreis dei sernos deuorando non desinis. quid pluribus? nihil antichristus acturus est, nisi ut negetur unicus dei filius, hoc agit stultitia saginatus inmnndissimus animus tuus.
Sed quantumuis saeuias, transient, transient tempora tua et uenient illa, in quibus uisurus te, nisi tibi consulueris, in illo igneo fluuio constitutum, uisurus tunc eos quos infeste persequeris, propterea quod nolint perire tecum, non in illo in quo tu futurus es loco tormentorum, sed cum angelis sanctis gratias et laudes referentes semper deo, te uero in illo liquore flammeo. nolo mireris, si Danihel [*]( 3 Dan. 7, 25 ) [*]( 3 loquaetur 11 antichritum 17 credimus m. 1 20 rectae 27 uisurus] es add. Coleti 28 illo om. v )
277
gloriosus te bestiam esse designarit, . quando et Paulus beatus de collectis tuis dixerit Cretensibus: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri, et infra: quamobrem increpa illos acriter, ut sani sint in fide, non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum auersantium se a ueritate. hinc tibi episcopi sumus iniuriosi, quia te increpemus atque obiurgemus, cur fueris ausus auertere temet a ueritate, cur uolueris dei mandatis derelictis hominum haerere blasphemiis atque mandatis, cur denique derelicto deo idololatriam susceperis. hinc tuus tibi inimicus esse uideor, quia uelim te gradi secundum apostoli praeceptum et non secundum Arrii atque Iudaeorum mandata. contra has nostras iustissimas allegationes uidens te ueritate superatum dicere es solitus: sacrae scripturae praecipiunt regibus et omnibus degentibus in sublimitate debere te esse subditum; et audes tanta ac talia mihi ingerere, Lucifer? haec conspicis, huiusmodi quae te iubent honorari intellegis; quae uero te iubent facere illa fingis non nosse, illa quae te moneant dominis sacerdotibus oboedire, illa quae urgeant unum te exhibere ex. omnibus conseruis tuis oportere nec cuiquam te, si uelis dei inueniri seruus, superiorem dicere. haec, inquit Tito beatus apostolus, loquere et exhortare et argue cum omni imperio; nemo te contemnat. si Christianus es, quia et tu unus sis de illis propter quos dixerit: haec loquere et exhor.tare et argue cum omni imperio; nemo te contemnat, utique me cum omni te corripientem imperio audire debes, non contemnere. tunc eris Christianus, si me non contempseris hortantem te ut perseueres Christianus; si uero contempseris, iam non de Christianis esse inueniris, quia si fuisses Christianus, non contempsisses eum quem deus ordinauerit ad instruendam plebem suam et eum cui
[*]( 2 Tit. 1, 12 3 ib. 1, 13 21 ib. 2, 15 ) [*]( 2 conelectis uel combestiis coni. Latinius, collegis fort. (cf. p. 295, Rr 30) cretentes m. 1 3 uentis 5 mandatis V, mendaciis v 13 es v, esse V sacre 17 facere** (et eras.) 18 moneant domini tcripsi, moneat dominus Vv 22 exortare contempnat et sic l. 25 et 26 28 inueniris scripsi, inueneris Vv ) 278
apostolus dixerit: haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio; nemo te contemnat. quid enim te hortor? nisi ut non sis homicida, ut dei non persequaris domum, ut desinas torquere proscribere deportare recludere carcere trucidare uarie disperdere interficere eos quos cernas Christianos. ut desinas denique blasphemare unicum dei filium, ut apostolicam suscipias quam haereticam dicis fidem. hanc scilicet nostram quam apud Niciam te contra et cunctos haereticos episcopi descripserunt, ut sis credens sicuti nos dignerisque respuere idololatriam per Arrium magistrum tuum institutam ut Christianum te clamites. non Arrianum, ut desinas crimina falsa dei mittere sacerdotibus. haec est correptio mea. haec obiurgatio. apostolus mihi dicit ut te arguam cum omni imperio, et tu dicis: facit mihi iniuriam Lucifer, et non dicis: dei sacerdos commonet atque hortatur secundum sacerdotibus praecepta, ut possim ducere uitam deo acceptissimam.
Nam quia dicas debere nos tibi obsequia, scito quia non tibi soli, sed et omnibus nos in sublimitate degentibus in obsequiis repraesentandis esse nouimus debitores. dicit enim apostolus: admone illos principibus et magistmti-bus subditos esse, oboedientes, ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. fuimus enim et nos aliquando stulti et incredibiles, errantes, seruientes desideriis et uoluptatibus uariis, in malitia et inuidia agentes, odibiles, odientes alterutrum; sed cum benignitas et humanitas inluxit saluatoris nostri dei, non ex operibus t\'4- stitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis. per spiritum sanctum quem effudit in nobis honeste per le-sum Christum saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius heredes efficiamur secundum spem uitae. admonet ergo [*]( 1 Ht. 2, 15 20 ib. 3, 1-7 ) [*]( lexortareNt. 1 2 ortor 5 uariae 11 clamitaes 19 repraesentandis coni. Gallaridius, repraesentantibus Vv 27 et inlmit 291suachrum )
279
sobditos nos debere esse in bonis operibus, non in malis. si bonum est opus, ut absentem interimamus, ut inauditum purgare se proclamantem necemus, ut eum quem innocentem scimus omittentes omnem respectum misericordiae tecum spuniamus, si opus bonum est negare dei unicum filium, opus. deo acceptum est apostolicam deserere fidem, suscipere haereticam, merito diceres contra sacrarum facere me scripturarum monita. addo illud, quod illorum principum et magistratuum apostolus fecerit mentionem, qui necdum credidissent in unicum dei filium, utique humilitate nostra et mansuetudine et longa in aduersis patientia et maxima in rebus congruis oboedientia fuissent prouocati ad credendum. ceterum si tu, quia imperator sis, fingens te unum e nobis cogas nos deum derelinquere et idololatriam suscipere, numquid adquiescendum tibi erit, ne apostoli praetermissa fuisse uideantur praecepta? et tamen tu, qui te fingis Christianum, Christianos- . stianos temptaris quod ipse sis facere, hoc est apostatas, tu qui adhuc stultus sis et incredibilis permanens in malitia tua, in qua et nos fuisse ante agnitionem, ante susceptam sacram fidem apostolus dicit. in quibus tibi temperaturi eramus, nisi ut quae licita essent impleremus? aut cum dicas tu, blaspheme homicida: necate credentes in unicum dei filium, estote mecum persecutores domus eius, mecum negate eum, apostolicam respuite fidem, suscipite haeresem meam, cuius ego omnibus uiribus cordis mei extiti amator, quis te infelicior est, ut non te uitet, non te haec facere suadentem* daemonum templum esse cognoscens fugiat? quia haec audis, dicis: iniuriam patior a Luci fero homine misero et utique imperator, non subsequitur sermo ille tuus blasphemus conspurcatus: audio quae mereor a Lucifero domini sacerdote.
Galatis uas electionis, miror, inquit, quod sic tam cito transferimini, qui uos uocauit in gratia, in aliud [*]( 81 Gal. 1, 6-9 ) [*]( 2 interemamus 8 illut 10 ut ii quoque coni. GaUandius, utique idem esse quod et qui utique non intellegens 24 cu///ius 25 ego s. l. m. alt. 26 nonne v 28 isero 31 inquid 32 transferimini V, transferamini v; ab eo add. Latinius aliut )
280
euangelium quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui uos conturbant et uolunt conuertere euangelium Christi. sed licet nos aut angelus de caelo euangelizauerit praeterquam euangelium uobis, anathema sit. sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis uobis adnuntiauerit quam quod accepistis, anathema sit. et tu arbitraris aliud posse te indicari a me nisi anathema esse, cum inueniam te aliter euangelizare quam tradiderunt beati apostoli. cum itaque audis a me quod anathema habeam te euangelizantem aliter quam euangelizantem apostoli, si dicas me iniuriosum, mentiri te cognoscere, <si> aliquid es hominis gestans, poteris, siquidem uideas tibi me idcirco dicere anathema, quia iam beatus apostolus te anathematizauerit. iniuriosum me indicas, quia dicam te stultam: sed quomodo potero recte a te iniuriosus uocari, quando constet me uerum dicere quod enim sis stultus ? si enim Galatae audiant 0 stulti Galatae a beato apostolo, cur putes tu non stulti debere te nomine uocitari? illi etenim si propterea quod falsis fratribus obtemperassent, quia ad illorum conserpentinorum tuorum suggestiones intendentes et sabbata seruare se oportuisse et circumcisionem fuisse custodiendam, censuerant, sunt stulti dicti, quanto magis tu digne diceris stultus, qui unici dei filii negator extiteris! quia dicam tibi: eripe te a canibus rabidis Arrianis dole tibi quod illorum maligno haerendo concilio et ipse canis factus sis, contumacem me dicis; sed fortassis ignoras unici dei filii negatores -dictos canes, dictos tauros pingues, dictos filios iniquitatis, semen adulterum et meretricis, filios perditionis et semen inicum. si fugit te ita uocitatos uos a deo, audi per Esaiam ipsum dicentem ad comblasphemos tuos Iudaeos: accedite huc,
[*](16 GaL 3, 1 29 Es. 57, 3. 4 ) [*]( 1 quot aliut 5 aliud annunciauerit v 6 aliut 7 anathe- I. mam 10 si add. Coleti 11 es om. v dcirco 14 rectae 15°.aMgalathaeaM20ciroumcisione24ma!i- 15 merum (ue m. alt.) galathae bis 20 ciroumcisione 24 malignum V, malignorum fort.; cf. p. 281, 14 et 24 27 filii 28 fugit te II I scripsi, fugite (I.. alt. m.) V, fugitis v, fugis coni. Latinius ) 281
filii iniquitatis, semen adulterum et meretricis, in quo delectati estis et in quem aperuistis os uestrum et aduersus quem inmisistis linguam uestram? nonne uos estis filii perditionis, semen iniquum? et alio loco: uidete quia omnia excaecata sunt, non cognouerunt sapere, omnes canes muti qui non poterunt latrare, somniantes in cubile, amantes dormitare. et canes improbi animae nescientes satietatem, et sunt nequam nescientes intellectum, omnes uias suas secuti sunt. qui hi sunt ad quos haec uel propter quos dicantur? nempe illi quos in uicesimo primo psalmo incusat unicus dei filius ore Dauid dicens: circumdederunt me uituli multi, tauri pingues obsederunt me. aperuerunt in me os suum, sicut leo rapiens et rugiens, et infra: circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit ore, foderunt manus meas et pedes. quando itaque illos in sacrilegio magistros tuos dictos uitulos, tauros pingues atque canes aduertes, non poteris tu unus ex malignantium concilio contumeliosum me iudicare, quia illis te nuncupem nominibus quibus compestilentes tui uocati sunt ac uocantur; neque enim tu minor es in nequitia, qui audeas dicere: erat quando non erat et factus est ex nihilo, ut non illis aptis tibi nominibus nuncuperis. sed uis his non nuncupari nominibus, muta uias tuas, corrige errores tuos, ut correxerunt Paulus beatissimus et ceteri ex illo perfido populo. quia dicam tibi: eripe te a malignantium concilio, uideor esse tibi contumeliosus. qua de re? nempe quia profitear me Christianum, quia noluerim derelinquere deum et abire post idololatriam tuam. non nos primum contumeliosi ac superbi a uobis dicti sumus sacrilegis; dicti sunt enim etiam illi cuncti qui restiterunt funestis edictis contyrannorum tuorum.
Ut et ceteros praeteream in clausula orationis, ad solum iterum me uertam Antiochum regem. iudicabatne [*]( 4 Es. 56, 10. 11 11 Ps. 21, 13. 14 13 ib. 21, 17. ) [*]( 6 potuerunt v 7 anima coni. Gall. 13 cocilium 14 manos re u 20 dice 21 noacuperis 25 quia s. 1. 31 et ut coni. Gallandius )
282
resistentes sibi contumeliosos superbos necne? sine dubio, quia contumeliosos superbos illos existimant fuisse, tali est crudelitate deo dicatos ad mortem usque persecutus. restat ergo ut uideas quae adhuc super illa quem iam cognouisti gesserit Antiochus; et si illos recte poteris dicere superbos fuisse Antiocho contumeliosos, poteris et nos. haec etenim nos patimur a te quae sunt et illi perpessi ab Antiocho; sic nos sumus proclamantes pro fide, pro religione, sicut fuerunt proclamantes et illi; sic nos deo Abrahae, deo Isaac, deo Iacob seruire profitemur, quomodo et illi sunt confessi. misit, inquit scriptura, rex senem Atheniensem qui conpelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis et dei legibus, ne uterentur, contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Iouis Olympii et Margariein, prout erant qui locum inhabitabant, louis hospitalis. pessima autem et uniuersis grauis malorum erat seditio. nam quia templum comisationibus gentium erat plenum, scortantibus . cum meretricibus et in sanctis tectis mulieribus se adpropiantibus, insuper intro inferentes ea quae non oportebat; altare etiam plenum erat inlicitis quae legibus prohibebantur. neque autem sabbata age-bantur neque dies solemnes patricii custodiebantur, et infra: ducebantur autem amara necessitate per singulos menses in diem regis natalis, miseratio erat; et cum sacra Liberi celebrarentur, cogebantur enim hederas habentes Libero circum-ire. decretum autem exiit in proximas Graecorum ciuitates, suggerentibus Ptolomaeis id ipsum institutum aduersus Iudaeos agere et misereri, eos uero qui nolint transire ad instituta Graecorum interficere. aduenit ergo uidere miseriam. duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse, quarum infantes ad ubera suspenderunt et, cum publice per ciuitatemillas circumduxissent, per murum illas praecipitauerunt. alii
[*]( 10 n Mach. 6, 1-6 22 ib. 6, 7-11 ) [*]( 1 negne 4 quem] quae fort. 6 nos] tibi add. Gallandius , n etenim et v 9 abraae 14 olympi xai xov iv raQiav LXX 21 patrii fort. 23 miseratio erat] ad uiscerationem coni. Latinius ex gr. 24 enim] ei fort. hedera 26 ptolomeis 27 ageri m. 1 30 pnblicfj ) 283
uero in proximo concurrerunt in speculas et latenter septimum diem celebrabant. quod cum indicatum esset, sufflammati sunt, eo quod metuerent in die solemni gloriosa ferre sibi auxilia. quid censes oportuisse facere tunc cultores dei ? deo oportuerat an Antiocho placendum? si illos non censes Antiocho placere oportuisse, nec nos utique tibi, quia et tu alio licet modo, tamen nos sis cupiens tollere a deo et iungere diabolo, ut ille uoluerit illos. ipsa per te crudelitas geritur; sic saeuus atque inicus in eos qui tuo funesto edicto resistunt. superest igitur, ut est saepe dictum, doleas te errasse agnoscensque te esse homicidam atque blasphemum temet, desertor dei, repraesentes domui, alioquin tu tibi in- putaturus, cum te uidere coeperis illic esse ubi nunc sunt cuncti illi contyranni tui.
[*]( 1 speluncas fort. 12 dei, dei fort. EXPLICIT DE NOW PARCENDO y N IN DM DELINQUENTIB; INCIPIT MOMUNDUJf ESSe PRO DI FILIO ) 284