Quid mea interest quid sis, cum ego enim haec dicam quae audiuit ab apostolo ille qui agnitus est pseudopropheta fuisse? talem etenim ego habeo te Constantium imperatorem, qualem habuerint gloriosi Paulus et Barnabus Bariesuban Iudaeum? sic etenim tu contrarius inueniris esse nomini domini, quomodo et ille fuerit; sic tu resistis ueritati, ut ille restitit; sic tu non uis credere homines in dei unicum filium, <sed) tibi atque illi ludaeo pseudoprophetae, nisi quia sic tu aduerso spiritu agaris, quomodo et ille ageretur. cum enim audis proconsulem uirum fuisse prudentem et cupientem ab apostolis beatis se instrui, quo posset uiam conprehendere ueritatis, et illum cuius tu imitator es restitisse apostolis, ne proconsulem ad credendum in dei filium perduxissent, manifestum est talem te esse. qualis ille fuerit Iudaeus pseudopropheta. item cum Paulum dicat scriptura sancta repletum spiritu sancto illam dixisse inuectionem, debes intellegere Iudaeum illum pseudoprophetam inmundo fuisse spiritu plenum. sicut ergo ille aduerso actus spiritu contradicebat, quia et tu ita instinctu aduersarii resistere inueniris, non te alium esse debes iudicare nisi Bariesuban Iudaeum pseudoprophetam. igitur quia te alterum Bariesuban Iudaeum pseudoprophetam esse intellegis, quotiens fuerit dictum ore tuo sacrilego: deus non habet uerum filium, ne moleste feras, si dicantur tibi a nobis illa quae sunt dicta ab apostolo praedecessori tuo Iudaeo pseudoprophetae: plenus omni dolo et fallacia, filius diaboli, inimicus omnis iustitiae, qui non desinis peruertere uias domini rectas, si fueris motus cur haec tibi dicantur quae fuerint dicta illi, [*]( ,28 Act. 18, 10 . ) [*]( 1 instructus d*icturum 8 quid v, qui V enim scripsi, ei Vv10eedaddidasuadenteLatiniop(pm.ait.) 17 iste v 21 instintu 25 tuo- illo sacrilego V test. Coletis 41 u 26 cantor O m. alt.) 27 prodecessori 30 illiclllius (ius it, ras.) )
255
cuius sis tenens iter mortis, multum te insulsum ostendes, qui uelis hoc esse quod filius ille Iudaeus pseudopropheta et nolis te illis nominari uocabulis nominum quibus fuerit et ille uocatus. iterum et hortor et deprecor, ut et moneo, ut tibi uelis consulere, ne aeterna te accipiat poena. si enim ille ita meruit excaecari, quia temptarit resistere, conspice quae tibi homicidae, quae sacrilego, destructori dei religionis possint mala repraesentari et in hac uita et in perpetuum. accipe adhuc ea quae te formare possunt non esse contumeliosos nos, sed ueraces. Antiocho septem illi gloriosissimi fratres restiterunt, nempe ut nunc tibi nos restitimus. legisti quartus quid responderit conpestilenti tuo, qui me contumeliosum dignaris clamitare, quia dicam tibi quod nisi conuersus fueris ad deum, in aeternum sis interituru.s; nempe dicit: potius est ab hominibus morti datos spem expectare a deo iterum ab ipso resuscitari; tibi enim resurrectio ad uitam non erit. si a nobis tu tyrannus audis quod ad uitam sis resurrectionem non accepturus, si in hac incredulitate manseris, quod non ad requiem, sed ad poenam sis resurrecturus sempiternam, quae contumelia est? quintus quoque cum admotus fuisset et uexatus, dixisse loquitur scriptura regi: potestatem inter homines habes, cum sis corruptibilis, facis quod uis; noli autem putare genus nostrum a deo esse derelictum. pa.. tienter sustine et uide, magna potestas illius qualiter te et semen tuum torquebit. quid tibi uidetur, quia tali constantia dei seruus inuectus fuerit in contyraunum tuum? numquidnam iniuriosum fuisse cultorem dei diaboli iudicabis cultor? illum uera dicentem negabis superbum, nec me debes iudicare insolentem, quia dicam tibi non derelinqui nos a deo, propter quem haec sustineam, te contra, nisi fueris correctus, cum corruptibili gloria tua ad nihilum uenturum. quid etiam
[*]( 14 n Mach. 7; 14 21 ib. 7, 16 ) [*](1 ostendi v 7 destructore 8 accipe** (re eras.) 15 ominibus 17 si te a 19 resurrecsurecturus m. 1 22 habena fort. 28 si illum fort. ne 31 uenturum coni. Latimius, uenturus Vv; contra te qui — sis ad nihilum uentnraa, coni. Coleti ) 256
sextus dixerit inspice, et inuenies nos eo cuneo reniti tibi turbido procellae quo illi fuerunt renitentes: noli frustra errare; nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in deum nostrum, et digna admonitione facta sunt; tu autem ne te existimes inpune futurum, cum contra deum pu- gnare temptaueris. probant epistolae meae mediocritatis et libri rustico licet sermone descripti me saepe dixisse, quod peccata quidem fecerint nostra, ut in tuas antichristi praecursoris ueniremus manus, te tamen pugnare contra deum et idcirco, nisi tibi prospexeris, te quidem ut istum Antiochum in aeternam poenam futurum, nobis uero propitiaturum dominum.\'
Dolens es, cur commissis nobis te et quisnam sis reuelemus et quod sit dignum antichristi umbram te calcari a cunctis Christi militibus. qui me, inquis, calcare potuerunt? illi quos, cur se Christianos fateantur, carceribus retines reclusos, patrimonio priuas, facis extorres, torques, interficis. hinc nos insolentes esse censes, quod cunctos nobis creditos deprecemur diaboli calcare caput, sacrilegos conatus tuos uirtute passionum Suarum inlatarum pro Christo dei unico filio deducere ad nihilum. sit tibi et illa gloriosissima mater septem horum filiorum insolens, quia ad coamentem tuum uincendum Antiochum suos inlicere dignata filios dicens: nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque ego spiritum donaui uobis et uitam et singulorum membraturam non ipsas conpegi; sed enim mundi creator, qui formauit hominis natiuitatem quique omnium scrutatur originem et spiritum uobis cum misericordia iterum reddet et uitam, sicuti nunc uos ipsos despicitis propter leges eius. haec dicere non destitit filiis religiosa mater, fortiter filios diligens, quoad usque cunctos aduertisset interfectos. nos contra, quos praedixerat [*]( 2 n Mach. 7, 18. 19 24 ib. 7, 22. 23. ) [*]( \'4 admiratione Sabatier; & £ ut aavpuo(iov LXX 11 fatnr\' 17 faces 19 capnd conatos 22 coamentem V at Poncius coni., eonamentum v 23 dignata sit coni. Latinius, dicata V m. 1 27 scrutatur scripsi, scrutator Vv originum v . )
257
ore prophetae futuros pastores gregi suo dicens: et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina, tacere decuerat, ne tibi ad mactandas uenienti rabido lupo dei oues fuissemus uisi insolentes? mulier eo usque corda incendit dei amore filiorum, ut eorum interitu gladii fuisset potita uictoriarum; et nos Christi dicere militibus fuisse congruum arbitratus es: nolite arma sumere contra Constantium diaboli satellitem, nolite resistere templo omnium daemonum; magis autem facite quaecumque fieri praeceperit . quae haec est nostra contumacia, si officium nobis delegatum a deo nitamur implere, si denique istius mulieris imitatores fuerimus inuenti? tu uis diabolo placere cuius opus inueniris celebrare, nos minime uis deo haec te gerendo contra fieri acceptissimos. si te adhuc mouet, cur quod ea uoceris a nobis, accipe etiam ab illo septimo huius mulieris sic clamitatum contra Antiochum filio: Antiochus autem contemni arbitratus et eius quae increpabat uocem despiciens, cum adhuc adolescentior superesset, non uerbis hortabatur tantum, sed etiam cum iuramento adfirmabat diuitem et beatum facturum, translaturum a patriis et hospitem habiturum et res necessarias crediturum. sed ad ista adolescente non intendente uocauit matrem et suadebat, ut adolescenti fieret in salutem. cum autem multis esset hortatus, suscepit suadere se (filium. itaque inclinata ad illum derisit, crudelem tyrannum et ait patria uoce: fili, miserere mei, quae te in utero mensibus decem portaui et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi. peto, nate, aspidas in caelum et in terram et omnibus quae in eis Sunt inspectis intellegere quia ex nihilo fecit illa deus et hominum genus ita (fit, ut non
[*]( 1 Hier. 3, 15 16 II Mach. 7, 24-38 ) [*]( 6 gaadii coni. OaUcmdius 9 quarocumque V, em. v 11 deligatum 13 interpunctionem post minime sustuli te contra uel contra te h. g. exspectes 16 contempni 18 ortabatur 20 translaturum V, translatorem v sed translaturam in notis adf. Tilius 21 adolescentem non intendentem Vv, em. Coleti 28 omnibus v, omnia V 29 post genus distinguit v, sed cf. Cypriani ad Portun. p. 341, 7 fiet v ) [*]( xnn. ) [*]( 17 ) 258
timeas carnificem istum, sed dignus fratrum effectus suscipias mortem, ut in illa misericordia cum fratribus te recipiat. cum haec illa dixisset, ait adolescens: quem sustinetis ? um oboedio regis imperio, sed praecepto legis obaudio, quae data est nobis per Moysen; tu uero, qui inuentor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manum dei. si enim propter increpationem et correptionem dominus noster nobis I uiuis modice iratus est, sed iterum reconciliabitur semis suis; tuque, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli uanis spebus in seruos eius inflatus; nondum enim omnipotentis, omnia conspicientis dei iudicium effugisti, nam fratres nostri modico nunc dolore sustentato sub testamento dei aeternae uitae recciderunt; tu uero iudicio dei instas superbiae poenas exsolues. ego autem sicut et fratres et animam et corpus trado pro patriis legibus, inuocans deum maturius genti nostrae fieri propitium teque cum tormentis <ac) uerberibus confiteri quod ipse est deus solus. in meum uero et in fratribus meis statuere omnipotens ira, quae super omne genus nostrum iuste superducta est._
Quid, Constanti, a nobis plus audisti quam ea quae ab hoc dei sunt dicta fideli seruo ? si ille dixit ad Antiochi satellites: quem sustinetis? non obaudio regis imperio, sed praecepto legis obaudio quae data est nobis per Moysen; et nos tuis dicimus: quid est quod nos ad Constanti antichristi praecursoris uoluntatem posse facere existimatis Arrianos? ut sumus Christiani, semper erimus. si ille Antiocho dixit: tu uero qui inuentor omnis malitiae factus es in Hebrum non effugies manum dei; et tibi nos diximus atque sumas dicentes, quod enim, quia te potior nullus umquam fuerit persecutor sacrae legis dei, quia sis non effugiturus dei manum. si audit Antiochus, quod arguendi gratia suis tunc dominus fuerit iratus et quod iterum esset reconciliaturus se [*]( 22 n Mach. 7, 30 27 ib. 7, 81 ) [*]( 4 oboedio-obaudio V, obedio-obedio v 10 spebus coni. GallaflditU. speciebus Vv inflatus om. v 12 patres v 17 ac om. V, add. v 18 iram v 25 existimatis facere v 29 ullus SO quia abundat 82 reconciliaturum )
259
seruis suis, haec et tu nos dicere audis. si illi dictum est regi: tuque o scelerate et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli uana spe in seruos eius inflatus; nondum enim omnipotentis, omnia conspicientis dei iudicium effugisti, haec et tu.audis a nobis, quod enim sis sceleratus omnium hominum flagitiosissimus, qui idcirco haec geras ut nos coapostatas facias tuos, sed tamen frustra te elatum, uana instinctu diaboli in nos dei seruos spe inflatum, quia neque tuos possis implere conatus malignos neque dei omnia conspicientis omniaque potentis euadere iudicium. audis a nobis, sicut et per illum inlustrem adolescentem audit Antiochus: quod enim fratres nostri pauca perpessi sub testamentum dei aeternae uitae recciderunt, tu uero quod sis indicio dei iustas superbiae poenas persoluturus. audis et a nobis nos ita esse paratos interfici a te carnifice pro deo, sicuti iam fratres nostros interfecisti, animas et corpora nostra tradere nos paratos pro Iesu Christo dei uero unico filio; confidere praeterea nos de eius infatigabili pietate, quod enim omnem quidem gregem suum sit maturius erepturus ex te rapace lupo, ex te cane rabido; tu uero quod sis, nisi tibi consulueris, semper in tormenta abiturus. quid ego plus siue per scripturam siue in praesenti tibi dixerim, uolo reuincas, tu nostri temporis tyrannus. si te ego carnificem dixi, dixit non solum iste adolescens iustissimus, sed et eius mater Antiocho coamenti tuo; si inuentor omnis malitiae dictus es a me, si quod non sis effugiturus manum dei, si sceleratus et omnium hominum flagitiosissimus, quia non sis omnia potentis, omnia conspicientis iudicium effugiturus, sed in indicio dei tu iustas poenas sis exsoluturus, haec omnia iam ab isto religioso adolescente dicta fuerant collegae tuo Antiocho. contumeliosum me clamitas, quia uideas digna tuis factis
[*]( 2 n Mach. 7, 34 12 ib. 7, 36 ) [*]( 4 omnia conspicientis om. v \'7 quoapostatas 13 recciderint 14 et 8. Z. 20 sit 21 habiturus V fort. recte si reposueris sempiterna pro semper in 30 aduliscente. ) [*]( 17* ) 260
nomina tibi inposita, illa quae iam contyrannis tuis inposuerunt nostri praecessores, cultores dei uiui. Petrus beatus apostolus, sobrii, inquit, estote, uigilate, aduersarius vester diabolus <tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem transuoret, cui resistite firmes in fide, scientes has, easdem passiones in omni hoc saeculo fraternitatem uestram perpeti. si putas quia contumeliosus sum, propterea quod audias mala esse quae geris, in quo inuenior diabolo resistere secundum apostoli praeceptum? ecce enim uino suo hic draco ad omnem te perducens ebrietatem inmisit in omnem dei gregem, ut cunctos tuo regali usus adminiculo sicut ipse es efficias ebrios, hoc est insanos uecordes dementesque. te etenim quia de Sodomorum uite, de uinea Gomorrhae sic efficit ebrium, ut temet fornicatum, sicuti sint fornicati Iudaei, non uideres? in quo, inquam, resistemus diabolo, si tibi per quem ad nos transuorandos semet armarit non itum fuerit obuiam? si non tibi fuerit dictum a sobriis ebrio, a sospitibus aegro, ab integris uulnerato, a uidentibus caeco, a stantibus eliso, a piis impio, ab ouibus dei rapaci lupo, a benignissimis misericordiamque diligentibus crudeli carnifici . saeuo homicidae, a deum clarificantibus blasphemo, a cultoribus dei sacrilego, a Christianis haeretico Amano, si non tibi fuerit dictum a nobis: discede, minister aduersarii nostri, da honorem deo? in quo resistemus diabolo, si tibi uoluntatis illius sagenae pepercerimus, si non uniuersis ebrietas tua, hoc est insania fuerit declarata, si denique non per id quod saeuis aduersum nos fueris omni orbi manifestatus, ex eo quod gerens sis haec non te Christi seruum posse sentiri, sed plane mancipium illius qui sit tamquam leo rugiens aduersum nos? hinc tibi uidemur esse petulantes, quia dicimus tibi uino illo te factum ebrium, de quo fuerint et illi ad omnem perducti
[*]( 3 I Petr. 5, 8. 9 ) [*]( 2 praedecessores v 3 stote 4 tanquam v, quam V 5 ressistite firmi v 10 ebriaetatem 12 uaecordes 13 uitae gomurre 14 sunt v 16 transuoratos m. 1 amarit 21 blasphemio 26 declata ) 261
ebrietatis dementiam, illi ad quos uel propter quos dicitur: peccauerunt non ei filii maculati; natio praua et peruersa, haec domino retribuistis? sic plebs fatua et non sapiens? et infra: bibit uinum et manducauit Iacob et satiatus est, et calcitrauit dilectus; pinguis factus est et incrassatus est, dilatatus est et dereliquit deum qui fecit eum et recessit a deo saluatore suo. exacerbauerunt me in alienis, in abominationibus suis concitauerunt me et sacrificauerunt daemoniis et non deo, deos quos non nouerant; noui ad praesens uenerunt quos nesciebant patres ipsorum. deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es deum alentem te. sic te ut Iudaeos dereliquisse deum et idololatriam secutum probat quidem perfidia tua quam praedicas.
Sed nunc ad hoc te solum arbitratus sum perducendum, ut uideres non esse nos, quia quod sis tibi dicam, iniuriosos petulantes atque superbos, sed ueraces, sed praeter deum timentes neminem. Iohannes beatissimus apostolus, carissimi nolite, cum dicit, omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt, quoniam multi pseudoprophetae exierunt, tu mihi unus esse ex his pseudoprophetis manifeste uideris, siquidem negando dei unicum filium non te habere nisi antichristi spiritum in ore tuo sacrilego declares. hinc efficitur, ut nec audire possis nos loquentes de diuina aeternitate unici filii dei, siquidem spiritus ille qui in te manet antichristi non possit sustinere et nolit se ex te pelli, sed sit cupiens eo usque in te mansitare, donec te uideat ad illa raptum loca, in quibus ipse sit in perpetuum futurus; dolet enim te tam fidelissimum delicium suum, te omnibus desideriis suis parentem ex se eripi. carissimi, inquit, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt, quoniam multi pseudoprophetae exierunt in saeculo. ex hoc [*]( 1 Dent. 32, 5. 6 4 ib. 82, 15—18 17 I Ioh. 4, 1 29 ib. 4, 1—3 . ) [*]( 1 dementia 4 calcitauit 6 dereliquid 8 daeos 20 manifestae 22 sacrilegio )
262
intellegite spiritum dei. omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne uenisse ex deo est. et omnis spiritus qui destruit Iesum ex deo non est, et hoc est quod est antichristi, et infra: isti de saeculo sunt, propterea de saeculo locuntur et saeculum audit eos; nos autem ex deo sumus. qui cognoscit deum audit nos, qui autem non est ex deo non audit nos. ex hoc intellegimus spiritum ueritatis et spiritum erroris. clarum est, Constanti, te esse antichristi portantem spiritum, te spiritu agi erroris. sicut enim qui dixerunt non suscepisse hominem de utero beatae uirginis unicum filium dei, qui non illum crediderunt incarnatum, hominem factum, habere erroris adstruantur spiritum et antichristi nuncupantur, sic et uos Arriani cum unicum dei filium natum uere de patre negatis, hoc est de substantia patris, uerum illum esse filium cum despuitis et semper illum cum patre regnasse, numquam filium fuisse sine patre neque patrem sine filio cum credere detractatis, cum unam habere patrem et unicum filium eius deitatem negatis, cuius uos spiritu esse plenos manifestatis nisi antichristi? non etenim potest dicere dei habens spiritum: erat quando non erat et factus est ex nihilo, de unico dei filio, cum illum sine initio credat cum patre regnasse et regnaturum sine fine. itaque cum non -;-esse illum uerum dei filium dicitis, cum denique atcoovacovxai , quod dicunt Graeci, nos uero Romani dicimus unius substantiae cum patre, illum esse destruere temptatis, utique et uos de illis esse pseudoprophetis et inter antichristos pronuntiantis.
Non me debes contumeliosum indicare, quia dicam te inmundo spiritu agi, qui dicam te antichristi praecursorem; os etenim tuum te hoc esse reuelat, neque enim habens spiritum dei poterit talia adstruere quae uos adseritis Arriani aut cuncti uariarum sectarum uestri cohaeretici. negas deum [*]( 4 I Ioh. 4, 5. 6 ) [*]( 7 hoc 8. 1. m. alt. 14 est deest fort. auulsum initio folii pratris 18 plenus 22 cum] eum v 23 OMOYCYON TQ TTPI 25 patrem 26 pronnntiaritis scripsi, pronuntiarit V, pronunciari r, pronuntiatis coni. Poncius 31 quoheretici V, quoque haeretici v )
263
uerum habere filium, dicis illum esse adoptiuum, et iudicas te non intellectum, quod enim unus sis ex illis antichristis, ore pronuntiantis Iohannis. reuelatus es inquam te spiritu aduerso duci. inde est denique quod nec crediderimus tibi dicenti de filio: factus est ex nihilo. cognouimus etenim haec non potuisse dicere nisi pseudoprophetae spiritum, nisi antichristi praecursorem, nisi satellitem atque mancipium daemonum. non tibi haec dicenti potuimus credidisse, quandoquidem spiritus sanctus et per prophetas fuerit locutus de unico dei filio illum esse uerum filium dei, illum aeternum esse et coaeternum patri, numquam neque filium sine patre neque patrem fuisse aut esse sine filio et beati haec eadem apostoli retulerint, siquidem sanctus spiritus paraclitus qui fuerit in prophetis etiam in apostolis manserit, qui sanctus paraclitus spiritus, quia in dei sit ecclesia et uos sitis constituti extra ecclesiam dei, cum non manens sit in uobis, utique probamini antichristi uos habere spiritum; qui inmundus spiritus, ne haec quae ingerimus uideatis, corda haeretica uestra tenebris offundit errorum caligine caeca, ne scilicet ex eius possetis emergere laqueis. iudicas nos esse contumeliosos, quia te qualem esse uidemus pronuntiemus. ecce etiam cum in Euangelio cata Matthaeum dixisse dominum inuenio: ecce ego mitto uos, sicut oues inter lupos, tu mihi esse unus ex illis lupis uideris et quidem omnium luporum contra dei gregem rugientium rabiem in quem uideam congestam. quis etenim dei unici filii negator non gaudeat, non prae se ferat, cum uideat sic te Christi depopulatum gregem? ex illis quoque unum te accipio incredulis, ex illis perfidis ad quos dicitur: progenies uiperarum, quomodo potestis quae bona sunt loqui, cum sitis mali? nam ex abundanti corde unusquisque loquitur de ore suo. bonus homo de bono thesauro emittit bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. si bona sunt,
[*]( 22 Matth. 10, 16 29 ib. 12, 34. 85 ) [*]( 2 te coni. Latinius, ne Vv 3 pronuntiatis coni. Latiftius 6 posse v 19 offundi terrorum v 19 possitis fort. 22 mattheum ) 264
Constanti, quae loqueris, bonum potes habere thesaurum. petulans sum, quia dicam tibi tenebras tuo habitare in corde; inde ex tenebrosissimis sensibus tuis, ut es, inmunda tenebrosaque audes proferre. ecce etiam illud quod dictum est beato Petro a domino si audias, dicturus sine dubio me contumeliosum. Matthaeus sanctissimus, adhuc, inquit, ipso loquente ecce ludas unus de duodecim et cum eo turbae multae cum gladiis et fustibus missi a principibus sacerdotum et senioribus plebis; qui autem tradidit eum dedit eis signum! dicens: quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum. et confestim accedens ad Iesum ait: aue Rabbi. et osculatus esti eum. dixit autem Iesus: ad quid uenisti amice? tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percussit seruum principis sacerdotum et amputauit auriculam eius. tunc ait illi Iesus: conuerte gladium tuum in locum suum; omnes enim qui accipiunt gladium gladio peribunt. contumeliosum me dicas necesse est. cum audieris quia, si gladio utaris, sis periturus gladio. aut numquid non es usus gladio? Christianorum si nullum gladio interemisti, si nullum ad mortem usque persecutus es, cur dei unicum filium uerum filium fuerit esse confessus, cur apostolicam atque euangelicam tenuerit fidem, cur non esse Arrianus noluerit, poteris non perire gladio? audis enim dictum beato Petro et utique a deo dei unico filio, omnis qui gladio utitur quod gladio sit periturus. contumeliosus sum, quia dixerim tibi: Christianis non licet interficere quia pati non facere dignum sit iniuriam Christianos, interfici; debes etenim pro Christo non Christianos se clamitantes interfice-re. haec nobis dedit mandata dominus; si custodita fuerint, tunc
[*]( 6 Matth. 26, 47-52. ) [*]( 1 loquaeris 3 ex v, et V, et ex fort. 4 illut 6 matthens inquid 12 quod 13 ingecerunt 20 gladio in necem Christianorom? sic distinxit et suppleuit Gallandius; Christianorum cum sequente enuntiato coniunxi 28 et interfici coni. Coleti ) 265
Christiani esse perseuerabimus. contra tu cum gladio digneris eius persequi seruos, non te utique iam Christianum poterimus nuncupare, sed plane latronem uel gladiatorem.