De non parcendo in deum delinquentibus

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Cognosce post haec, quid etiam filii Matathiae istius religiosissimi fecerint, si timuerint concarnificis tui manum, si exercitum illius ante oculos habuerint et non dominum [*]( 21 I Mach. 2, 61-63. ) [*]( 4 qui* (8 eras.) 6 stercora coni. Gallandius 8 fili 13 _addncitis 20 matthiam \' 28 stercore] eius add. 27 aput 29 matthiae ) [*]( XIDI. ) [*]( 16 )

242
nostrum, quem omnia potentem ut nos credimus credentes contra hostem omnibus suis uiribus semet erexerint et sur. rexit Iudas qui uocabatur Machabaeus filius eius pro eo. et adiuuabant eum omnes fratres eius et uniuersi qui se coniunxerant patri eius; et proeliabatur proelium Israel cum laetitia. et dilatauit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit uasa bellica sua et proelia consti- tuit protegens castra gladio. et similis factus est leoni a operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in uenationm. et persecutus est iniquos et perscrutans et hos qui perturbabant populum suum succendit. et subducti sunt iniqui prae timore eius et omnes. operarii iniquitatis conturbati sunt, et prospera facta est salus in manu eius. et exacerbabat regs) multos et delectabat lacob in operibus suis, et usque in satcula memoria eius in benedictione. et perambulauit in ciui- tatibus Iuda et disperdidit impios omnes ex ea et auertit iram ab Israel. et nominatus est usque ad nouissimum terral et congregauit pereuntes. illi tali zelo accensi contra dei domus fecerunt inimicos; nobis te contra non fuerat surgendum. ne dicti fuissemus petulantes? sed bene me petulantem diceres, si non recte contempsissemus sacrilegum edictum tuum. respice etenim conperditi tui quid praeceperint duces Iudaeorum apostolis et contra quid fecerit beatorum chorus apostolorum, et inuenies nos non esse petulantes, sed ettibiet nobis consultum esse cupientes. Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. et qui. dam uir claudus ex utero matris suae portabatur, quem cotidie ponebant qu ianuam templi quae dicitur speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. hic cum uidisset Petrum et Iohannem introeuntes in templum, rogabat eleemosynam. intendens autem in illum Petrus cum Iohannem [*]( 2 I Mach. 3, 1-9 25 Act. 3, 1-10 ) [*]( 1 in quem fort. 4 conionczerant 5 proeliabatur (* m. alt.) 6 luricam V, lorica v 7 gigas v snccinczit 10 prius et fort. dr lendum 08 21 contempsisemos 29 et 81 elymosinam )
243
dixit: aspice in nos. at ille respexit in eos, sperans se.aliquid accepturum ab eis. ait autem illi Petrus: argentum et aurum non habeo, sed quod habeo hoc tibi do, in nomine Iesu Christi Naeareni surge et ambula. et adprehensa dextera manu eius erexit eum, confestimque confirmati sumt pedes eius et plantae, et exsiliens stetit et ambulabat et intrauit cum illis in templum ambulans ac saliens, laudans deum. et uidit eum omnis populus ambulantem et laudantem, deum, et cognoscebant quia ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad speciosam portam templi, et repleti sunt pauore et admiratione in eo quod acciderat ei. et infra: loquentibus autem illis ad populum haec uerba insurrexerunt sacerdotes et pontifex templi et Sadducaei dolentes, quod docerent plebem et adnuntiarent in legum resurrectionem mortuorum, et iniece* runt in eos manus et posuerunt in custodia. et infra: uidentes Petri cow,$antiam et Johannis et conperto quod homines inperiti sint et sine litteris mirabantur, cognoscentes etiam illos, quia cum Iesu erant, hominem etiam uidentes ad. ipsis stantem qui curatus erat, nihil poterant contradicere. cum iussissent autem illos foras extra concilium discedere, conferebant ad inuicem dicentes; quid faciemus hominibus his ? nam quia notum factum est signum per ipsos omnibus habitantibus Ierusalem, manifestum est, et in possumus negare. sed ne amplius innotescant in populum uerba haec, comminemur illis ne amplius loquantur in nomine hoc ulti hominum. consentientibus autem omnibus accersientes eos praeceperunt illis, ne omnino loquerentur neque docerent W. nomine Iesu. respondentes autem Petrus et Iohannes dixerunt: si iustum est coram deo uos audire potius quem deum, iudicate; non enim possumus nos quae uidimus et audiuimus non loqui. at illi comminantes dimiserunt eos, non inmni- [*]( 11 Act. 4, 1--8 15 ib. 4, 13—31 ) [*]( 3 iea.u s. l. m. 1 7 silieng 9 belemosinam 13 sadducei 20 cocilium 24 ueba 31 dimiserunt ex dixerunt corr. m. alt. ) [*]( 16* )
244
entes quomodo punirent eos propter populum. omnes enim honorificabant deum in facto. annorum erat plus quadraginta homo, in quo factum est signum sanitatis. dimissi autem uenerunt ad suos et retulerunt quanta ad illos principes sacerdotum et seniores dixerunt. at illi cum audissent, uno animo leuauerunt uocem ad dominum et dixerunt: domine tu deus qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt qui per spiritum sanctum et os patris nostri Dauid pueri tui dixisti: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania ? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius. conuenerunt enim uere in hac ciuitate aduersus sanctum filium tuum Iesum quem unxisti Herodes et pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel facere quae manus tua et consilium praefiniit. et nunc, domine, respice in minas eorum et da seruis tuis cum omni fiducia loqui uerbum tuum, dum extendis manus ad sanitates ac signa et prodigia facienda per nomen sancti filii tui Iesu. et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati, et repleti sunt omnes spiritu sancto, et loquebantur uerbum dei cum omni fiducia.

Si collegisti iam cuncta cur haec protulerimus, si inbibisti omne penitus praescriptionis nostrae desiderium, dicere audebis ulterius nos esse petulantes? quandoquidem uideas nec apostolos beatos temperasse ducibus Iudaeorum nec minis succubuisse eorum, sed magis intrepide semper duxisse ad effectum, sibi delegatum totidem etiam dei populum non solum non fuisse perterritum comminationibus incredulorum, sed etiam fuisse obsecratum, ut fiduciam loquendi constantiamque defendendi ueritatem fuisset apostolis suis dignatus tribuere deus. si igitur hoc et ab apostolis factum est beatis et populis deo dicatis et non sunt neque contumaces neque petulantes dicti a deo, quod restiterint inimicis eius, quomodo nos dicimur a te superbi petulantes contua [*]( 1 ponirent 13 uncxisti 14 quem 15 concilium Tilius in • ad \'. wotia praefingit v 16 et (&4 m. alt.) 22 omnem 28 nos 11, non V 29 foisse 82 inimici )

245
meliosi, qui licet peccatores tamen sanctam teneamus fidem apostolorum atque illorum populorum qui credentes fuerant in unicum dei filium? cum apostolis idcirco superbi, quia uocem tuam apostatae, quia terrores tuos sacrilegi Christi milites ducamus pro nihilo, quia dei filium uerum dei praedicemus filium, sicut praedicauerint beatissimi apostoli. sic nos tibi proterui petulantes superbi uidemur, ut Iudaeis uidebantur sanctissimi apostoli, quibus, si hodie fuissent in corporibus, potueras haec dicere quae dignaris dicere ad nos. inuenimus etenim semper praeceptum eis ore comblasphemorum tuorum scribarum, Pharisaeorum, principum atque pontificis Iudaeorum, ne docerent neue praedicarent unicum dei filium; tamen quid illi fecerint accipe adhuc quae scripta sunt, ne forte possit tenebris saginatum cor tuum aliquando ad uidendam adduci ueritatem: per manus apostolorum fie-. bant signa et prodigia multa in plebe. et erant uno animo omnes in porticu Salomonis, ceterorum autem nemo audebat ad illos accedere, sed magnificabat illos plebs. magisque addebantur credentes domino multitudo uirorum ac mulierum, ita ut in plateis eicerent infirmos et inponerent in lectulis et grabatis, ut ueniente Petro uel umbra inumbraret aliquem \' eorum. et liberabantur ab infirmitate sua. concurrebat autem multitudo uicinarum ciuitatum Hierusalem portantes infirmos , et eos qui a spiritibus inmundis uexabantur, et omnes sanabantur. exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant haeresis Sadducaeorum repleti sunt inuidia et iniecerunt manus apostolis et posuerunt illos in custodiam. angelus autem domini aperuit ianuas carceris et eduxit illos dicens: ite et stantes in templo loquimini ad populum omnia uerba uitae huius. cum haec itaque audissent, introierunt sub luce \'in templum et docebant.. adueniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant conuocauerunt concilium et [*](15 Act. 5, 12-29 ) [*]( 14 ne] an coni. Gallandius aliquando om. v 17 solomonis. 21 crabatis \'24 spiribus m. 1 26 sadduceorum 29 ad populum om. v 30 post uerba 5 litterae eras. )
246
omnem congregationem (filiorum Israel et miserunt in carcerem, ut eos adducerent. uenerunt autem ministri, et non i. uenerunt illos in carcerem, et regressi renuntiauerunt dicentes: quoniam carcerem quidem clausum inuenimus in omni diligentia et custodes stantes in ianua; cum aperuissemus autem, neminem intus inuenimus. ut autem audierunt hos sermones principes et pontifex sacerdotum, haesitabant de illis quid illud esset. adueniens autem quidam renuntiauit illis dicens: ecce ui quos posuistis in custodia in templo sunt stantes d docentes populum. tunc abiit princeps cum ministris et adduxit illos, non cum ui; timebant etenim populum ne laudarentur. cum autem adduxissent eos, statuerunt in concilium. et interrogauit eos sacerdos dicens: denuntiatione denuntiauimus vobis ne doceretis in hoc nomine, et ecce replestis Hierusalem doctrina uestra et uultis inducere super nos sanguinem hommis illius. respondens autem Petrus et apostoli dicentes: utrum oboedire oportet deo an hominibus ? si igitur deo est oboediendum et non hominibus, cur nos contumaces. cur nos iniuriosos uocas, quos uideas dei oboedire praeceptis? audientes autem haec fremebant} dicit scriptura, et cogitabant eos occidere. ita et tu retines nos in custodias, minitaris interficere, quia sis eo obsessus spiritu quo capti detinebantur Iudaei atque detinentur. si non eo captus inmundo spiritu detineris, cur nos prohibes confiteri ac praedicare unicum dei filium P angelus dei producens apostolos ex Iudaeorum condesperatorum tuorum carcere: ite, docete in templo uerba uitae huius; et tu tollens sacerdotes de ecclesia dei ih carcerem coiciendos putasti, ne praedicaremus uerbum uitae.

Interea oro te respondeas, quid sit inter te et conseotinum tuum, quem uerso ordine Sirmienses uocant Photinum ? quid intersit, quid distet rogaris \'distinguas. ecce si [*](20 Act. 5, 83 26 ib. 5, 20 ) [*]( 8 carcere v 7 principeB principes m. 1 12 statuerunt eos v 15 doetrinam m. 1 17 dixerunt Oallandius 19 dei s. I. m. alt. 21 ministraris 26 ite inquit fort. 80 Smyrnienses v fotinum )

247
tunc dixerint ad apostolos principes et pontifex et omne concilium Iudaeorum: uultis introducere super nos sanguinem hominis illius, etiam Photinus hominem tantum profitetur dei filium, dicit illum non fuisse ante beatam Mariam. tua quoque haec est professio, quod enim ante omnia quidem,. hoc est ante caelos terram mare et omnia quae in eis sunt dei sit filius, sed quod constiterit ex nihilo, sed quod creatura sit. quid interesse arbitraris inter te et Paulum Samosatenum uel istum eius discipulum tuum conscotinum, nisi quia tu ante omnia dicas, ille uero post omnia? ceterum una uobis crudelitatis atque incredulitatis mens est, ut diceretis non habere deum uerum filium. contra uidete quomodo sit credens sancta ecclesia. credimus in Unum deum patrem omnipotentem, uisibilium et inuisibilium factorem, et in unum dominum Iesum Christum filium dei natum de patre, hoc est de substantia patris, deum de deo, lumen de lumine, deum uerum de deo uero, natum non factum, unius substantiae cum patre, quod Graeci dicunt 6(iooviov, per quem omnia facta sunt, siue quae in caelo siue quae in terra sunt, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est, homo factus est, passus est, resurrexit tertia die, ascendit in caelum uenturus iudicare uiuos et mortuds; credimus et in spiritum sanctum. conspicis fidem apostolicam euangelicamque esse hanc, quae semper.filium cum patre regnasse et regnare defendat, quae fateatur et perfectam esse diuinam trinitatem et unam habere substantiam. ceterum quid inter ecclesiam et uos haereticos uel Iudaeos erat inter, si non sic crederet beata ecclesia? quae sancta fides? ut sciretis quid in uobis punit domini ecclesia, dixit atque dicit de uobis: eos autem qui dicunt: erat quando non erat et priusquam nasceretur non erat, et quia ex nullis extantibus [*](2 Act. 5, 28 13 Fides Nicaena (62, 466 Migne) 30 ib. ) [*]( 2 troducere 4 et dicit coni. Oallandtus 9 istum V, eum tum .ii: v 11 crudelitatis v, credulitatis V; cf. p. 251, 24 17 uero eta 20 desdit ( m. alt.) 21 et incarnatus v \'. )
248
factus est uel ex alia substantia, dicentes mutabilem et conuertiibilem filium dei, hos anathematisat catholica et apostolico ecclesia. propter hanc sanctam fidem recludebantur apostoli in carcerem, uincula accipiebant, uerberibus per horarum momenta uexabantur, ne mundo reuelarent ueritatem, et tamen praedicare eo noluerunt usque quo etiam mactati fuissent et dicis nos maximae esse homines contumaciae, quia uidelicet uiam teneamus apostolorum, quia tibi dicamus erraticum te factum, quid fecerit Herodi beatus baptista Iohannes. Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo propter Herodiadem uxorem fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes, adiecit hoc super omnia et inclusit Iohannem I in carcere. qua de re inclusit Iohannem Herodes ? certe quia i arguebantur opera eius; ita et tu cum semis dei agis, quia dicamus tibi: noli gerere quae geris, noli esse homicida, noli persequi ecclesiam domini, noli apostolicam reprobare fidem, probare uero haereticam, noli idololatriam introducere in ecclesiam . nos arbitramur haec propter tuam specialiter dicere salutem, qui si nolueris temperare, sine dubio sic tibi sis aeternam quaesiturus mortem, quomodo quaesierit et Herodes, Iohanni etenim nocere non potuit, siue quod eum in carcerem coniecerit siue quod interfecerit, quandoquidem uideas Iohannem dei amicum, Herodem uero esse dei inimicum. quaerens nocitum nobis, qui tibi aeternam sospitatem tribui desideramus, omnibus nos persequeris modis; sed ualere non poterunt uires auctoritatis tuae ad dei unici filii seruis nocendum, quia tu unus esse ex illis inueniris quos nobis credentibus subiecit dicens: ecce dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et supra omnem uirtutem inimici; et nihil uos nocebit. tu qui dicis, quia uera tibi dicam, superbum, quem me uis inueniri? illumne seruum qui [*](10 Luc. 8, 19. 20 28 ib. 10, 19 ) [*]( 2 anathaematizat 9 quid v Quid — fecit? coni. Latinius iohannia 13 inclueite 14 dl* (s eras.) 15 gere; (* m. alt.) 18 speciliter 23 uero 8. Z. m. alt. 31 me superbum fort. )
249
acceperit unum talentum et absconderit atque ipsum solum domino repraesentauerit, propterea quod non per fenus eundem multiplicatum sicuti conserui eius domino repraesentauerit, meruit etiam ipsum talentum amittere et audire: serue nequam et piger, an illum qui acceptam quantitatem decies multiplicatam repraesentauerit cuique fuerit dictum: euge, serue bone et fidelis, quia in modico fuisti fidelis, et in plurimis te constituam; intra in gaudium domini tui? sed istud unde audire potero, si te metuens quae tibi fuerint placita fecero? intuere in Euangelio quid nos facere uoluerit dominus, et desine nos dicere adrogantes: homo quidam erat diues; is abiit in regionem longe accipere regnum et reuerti. et uocauit decem seruos et dedit illis decem talenta et ait ad illos: negotiamini dum uenio. ciues autem oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: nolumus hunc regnare super nos. et factum est dum reuerteretur accepto regno, et iussit uocari seruos quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. uenit autem primus dicens: domine, talentum tuum decem talenta adquisiuit. et ait illi: euge, bone ser-ue, quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens supra decem ciuitates. et alter uenit dicens: domine, mna tua fecit quinque talenta. ait et huic: at tu esto supra quinque duitates. et alter uenit dicens: ecce talentum tuum quem habui repositum in sudario, quia timui te, quod homo austerus es; tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti. et dixit ei dominus: de ore tuo te indico, infidelis serue; sciebas quod homo ego • austerus$um et tollis quod non posui et meto quod non seminaui, et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego ueniens cum usuris utique exegissem illam? et astantibus, date : auferte ab illo talentum et date illi qui decem talenta habet. dico autem uobis: omni habenti dabitur, ab eo autem qui non habet et quod habet [*]( 4 Matth. 25, 26 6 ib. 25, 21 11 Luc. 19, 12-27 ) [*]( 2 et propterea fort. 6 eugae 8 istut 12 habiit 19 at- 1 qwsiuit 22 mna (\' m. alt.) 25 austerus (au in ras.) 27 austeris\' )
250
auferetur. uerum tamen inimicos meos illos, qui noluerunt m regnare super se, adducite huc et interficite ante me.

Nempe si te non mutaueris, unus eris ex his qui interfici fuerunt iussi. hinc superbus uideor tibi, quia te cupiam non interfici, quia sim exoptans <in) illa quantitate mihi commissa, quam cupio multiplicari, te quoque inueniri. quia tali modo tecum geramus luctam, uidemur tibi inimici, hi qui praeceptum retinentes beati apostoli indesinenter propter tuam incolumitatem fundamus precem. obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut tranquillam et quietam uitam agamus cum pietate et grauitate. hoc enim bonum et acceptum cora, salutari nostro deo, qui omnes homines qui saluos fieri ei ad agnitionem ueritatis uenire, uidemur tibi inimici hi qui te agnitionem ueritatis cupimus consequi; contumeliosum me dicis, quia dicam quae tuae et meae conducant saluti. sed haec quoque adseueratio tua, quae adstruit me tibi facere iniuriam, ostendit te inprudentem. si etenim fuisses prudens! primo numquam sacrilegus repertus fuisses, deinde correptus sacrarum litterarum auctori<(tate temperan)tem te iam hominem praebuisses; at nunc, quia sis inprudens, dicenti tibi episcopo: imperator, prouide saluti tuae; es enim ingen. tifous sarcinis scelerum tuorum praegrauatus, dicis: contumeliam mihi facis. testor coram deo, dicit apostolus Timotheo, et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine dis. orimine, nihil faciens in aliam partem, sed aequitatem custodire . et tu contumeliosum appellas eum, qui te in tantis sceleribus deprehensum nunc increpet, cur illa fueris perpetratus, nunc deprecetur, ut temet dum facultas est malis eripias tuis sisque talis, quem non deus puniat inter illos [*]( 9 I Tim. 2, 1-5 25 ib. 5, 21 ) [*]( 3 mutaberis V, em. Latinius 5 in add. Latinius 9 incolomitatem 17 condicant m. 1 21 auctoritate temperantem te scnpsi, auctoritem te V, auctoritate temet v 24 sacinie m. 1 )

251
quos nequam esse ac perfidos designat dicens: filios genui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. hinc tibi superbus uideor, quia cupiam te inueniri inter eos quos unicus dei filius ad regnum suum inuitat dicens: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. tu tibi arbitraris contumeliam te pati, quia dicantur tibi quae uera sunt; apostolus gloriosus contra mandat dicens: peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. cui auscultare me oportet? tibine qui dicas: sine me destruere dei religionem, seruos eius conuertere ad antichristum, sine me in sacrilegio hoc meo cunctos statuere, an beato apostolo qui mihi praecipit ut te peccantem arguam coram cunctis? sed si existimas parcere me tibi debuisse, propterea quod sis imperator, et in hoc ineniris inprudens. audis enim dicere apostolum: peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant; et tu, debueras, inquis; mihi specialiter parcere, quia fuissem rex Romani imperii. et ubi istam testificationem praetermittebam : testor coram deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine discrimine, nihil faciens in aliam partem declinando? hinc certe tibi uideor esse contumeliosus, quia praecepta tua dei praeceptis non anteposuerim. in Actibus apostolorum lego beatos apostolos raptos ab eis, quorum es particeps non solum in incredulitate, sed et crudelitate, et praeceptum fuisse illis ne docerent in nomine domini nostri Iesu Christi. sed uideamus pariter ipsam sacrae scripturae partem, si apostoli praeceptis dei unici filii inimicorum temperauerint an ea quae implenda susceperant instantissime fuerint perfiniente\'s. uocantes, inquit, apostolos caesos eos dimiserunt, praecipientes ne\' loquerentur in nomine Iesu ulli hominum. illi ergo ibant gaudentes a conspectu concilii, quod pro nomine digni habiti sunt contumeliam pati. omni autem die in templo et domi [*]( 1 Es. 1, 2 4 Matth. 25, 84 8 I Tim. 5, 20 15 ib. 5, 20 18 ib. 5, 21 28 Act. 5, 40-42 ) [*]( 6 tibi] ibi fort. 18 fitermittebat 28 praefinientes v 30 loqu$rentur. )
252
non cessabant, docentes et euangelizantes dominum nostrum Iesum, Christum.

Cum haec referat apostolos beatos egisse sacra scriptura, te ad negandum dei filium omnium inuitante corda et haeresem tuam firmare satis agente nobis erit tacendum praepositis dei ecclesiarum, ne uidelicet tibi blasphemo, homicidae, destructori dei religionis inueniamur contumeliosi eistitisse ? apostolos loquitur sacra scriptura nec uerbera nec minas filiorum pestilentiae timuisse, sed semper docuisse; nos caduci regni tui decuerat frangi uigore, quo tu omnes iniquos posses tuos implere conatus? contumaces aestimamur a te, quia uera tibi dicantur a nobis. sic et comblasphemi tui Stephanum beatissimum iudicauerunt, quia eis diceret: duro ceruice et non circumcisi corde et auribus, uos semper spiritui sancto restitistis, sicut patres uestri et uos. quem prophetarum non sunt persecuti patres uestri? et occiderunt eos qui adnuntiabant de aduentu iusti, cuius nunc uos proditores et interfectores fuistis, qui accepistis legem in ordinationem angelorum et non custodistis. haec cum audissent Iudaei, digne sunt commoti contra sanctissimum Stephanum martyrem an indigne ? si indigne, utique et te indigne inspice moueri contra eos qui te saluum uelint. aduerte in ea te parte stare contra dei ecclesiam, in qua et tunc steterint et nunc sunt Iudaei stantes, sic te esse durae ceruicis, sic incircumcisum corde et auribus; inde est quod, sicut illi audientes uera non sustinuerint, sed ad necem dei cultoris prosilierint, sis etiam te prosiliens ad nostram integra et manifesta tibi dicentium necem. cum autem haec audissent, inquit diuina scriptura, fremebant in cordibus suis, et stridebant dentibus in eum, et infra: clamantes autem uoce magna, conpresserunt aures suas et impetum fecerunt uno animo in eum, et eiectum extra ciui- [*]( 18 Act. 7, 51—53 28 ib. 7, 54 30 ib. 7, 57. 58 ) [*]( 4 inuitante scripsi, inuitantem Vv 5 satisagentem v 8 apo stolos ( m. alt.) 11 conatos 18 sthefanam 18 quia cepistis v 24 te (e in rasJ. 27 integram v, unde integram et manifestwn male fecerunt Lugdunenses 28 audisset inquid 31 oraitate \' )

253
\' tatem lapidabant. • sic tu corde fremens, dentibus stridens sis aduersum nos nulla alia de re, nisi quia te persecutorem dicamus dei domus, nisi quia destructorem dei religionis, quia fusorem sanguinis seruorum Christi, quia sacrilegum uocitemus iuste, quippe blasphemum haereticum, quippe fidem apostolicam euangelicamque expugnantem. non facimus rem deo odibilem, si tibi isto modo quo tecum conlido agentes quod te esse intellegimus dicamus. inuenimus etenim sic egisse tales, qualis sis tu, contra gloriosos. deseruientibus autem illis, dicit scriptura, et ieiunantibus domino dixit spiritus sanctus: segregate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod uocaui eos. tunc ieiunantes et orantes inposuerunt eis manus et dimiserunt eos. et illi quidem dimissi a sancto spiritu descenderunt Seleuciam et illinc nauigauerunt Cyprum. et cum uenissent Salamina, praedicabant uerbum domini , in synagogis Iudaeorum. habebant autem Iohannem ministrum, et cum perambulassent uhiuersam insulam usque Pafum, inuenerunt quemdam uirum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen erat Bariesuban, quod interpretatur Paratus, qui erat cum proconsule Sergio Paullo uiro prudente; qui cum aduocasset Barnabam et Saulum, quaerebat audire uerbum dei. resistebat autem illi Etoemus magus (sic enim interpretatum dicitur nomen eius), qui quaerebat auertere proconsulem a fide. Saulus autem qui Paulus repletus spiritu sancto intendens in eum ait:s o plene omni dolo et fallacia, filius. diaboli, inimice omnis iustitiae, non desinis peruertere uias domini rectas. et nunc ecce manus domini aduersum te, et eris caecus non uidens solem usque ad tempus. et protinus cecidit super eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat qui se ad manum deduceret. uidens autem proconsul quod erat factum, credidit cum admiratione stupens in doctrina [*]( 9 Act. 18, 2-12 ) [*]( 5 uocemus v 7 quod 9 quales m. 1 gloriosum v 10 sacra scriptura v 14 illic v 17 perambulasset m. 1 19 bariesubam V, Bariesu coni. Latinius 22 ressistebat magnua v )
254
domini. credimus hoc instructum testimonio. non te dicturum: contumeliam mihi Lucifer facit imperatori.