Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nec tamen quia sensus corporis deficit, animae sensum extingui et occidere putandum est. non enim anima corpore deficiente, sed corpus anima decedente brutescit, quia sensum omnem trahit secum.
cum autem praesens anima sensum tribuat corpori et uiuere m efficiat, fieri non potest ut non ipsa per se et uiuat et sentiat, quoniam ipsa est et sensus et uita. nam quod ait:
equidem numquam uidi qui se quereretur in morte dissolui:
- quodsi inmortalis nostra foret mens,
- non tam se moriens dissolui conquereretur,
- sed magis ire foras uestemque relinquere, ut anguis,
sed ille fortasse Epicureum aliquem uiderat etiam dum moritur philosophantem ac de sui dissolutione in extremo spiritu disserentem.
quomodo sciri potest utrum dissolui se sentiat an corpore liberari, cum in exitu lingua mutescat? nam dum sentit et loqui potest, nondum dissolutus est, ubi dissolutus est, nec sentire iam nec loqui potest: ita queri de dissolutione aut nondum potest aut iam non potest.
at enim priusquam dissoluatur, intellegit se dissolutuiri. quid quod [*](AUGTORES 6 brutescit] ibid. 545. 11 ss.] ibid. 612 ss. ) [*](BHSP] 1 membrOtTum aumma 82 summarquaelq: P3 2 uene (u in ras. ex b) S 3 fontes Bl, corr. B7 arescunt (u in ras. ex a ? m. 2) B 6 decidente BH 7 trahet Bl, corr. B3 rcuml P3 sensum] sensum suum BP 8 non (ante ipsa) s.l.P3 9 et (ante sensusj, exp. m. 3 B «etl (ante uita) B3, et ex ut P 11 immoralis H mens\' f\' est distinctio) B 12 moriendi P conquaereretur (\' add. in B) BHarS 13 irertl B3, sire1 (i ras. ex u ?, t add. m. 1 uel 2), ara1 (a corr., t del. m. post.) S relinquere B\'5\'P1, t 8. 1. add. B3P3, inseruit S7 14 et quidem P quaereretur BP3 (ead. m. 3 del. a) im Bl, corr. B3 15 epicurus P 16 sui S, sua cett. 17 dissolui*se (s er.) P se om. S sentiant H an] afCl B 18 extu H 19 sentit- nondum om. P ubi dissolutus est om. SP 20 nec sentire iam] rcw (m. 2) iam nec sentire S quaeri BHaP™ 21 at enim] aut P prius] non prius S 22 intellexit S dissolutum iri HS; cf. ad pag. 23, 4 quicquod BI, corr. B1 )
cetera Epicurei dogmatis argumenta Pythagorae repugnant disserenti migrare animas de corporibus uetustate ac morte confectis et insinuare se nouis ac recens natis et easdem semper renasci modo in homine modo in pecude modo in bestia modo in uolucre et hac ratione inmortales esse, quod saepe uariorum ac dissimilium corporum domicilia commutent.
quae sententia deliri hominis quoniam ridicula et mimo dignior quam scola fuit, ne refelli quidem serio debuit: quod qui facit, uidetur uereri ne quis id credat.
praetereunda sunt igitur nobis ea quae pro falso contra falsum disserebantur: satis est ea refutasse quae contra uerum disputata sunt.
Declaraui, ut opinor, animam non esse solubilem: superest citare testes, quorum auctoritate argumenta firmentur.
neque nunc prophetas in testimonium uocabo, quorum ratio et diuinatio in hoc solo posita est, ut ad cultum dei et ad inmortalitatem ab eo accipiendam creari hominem doceant, sed eos potius quibus istos qui respuunt ueritatem credere sit necesse.