Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hae sunt uiae quas deus humanae uitae adsignauit: in quibus singulis et bona ostendit et mala, sed ordine praepostero atque conuerso. in sua enim monstrauit temporaria prius mala cum aeternis bonis, qui est ordo melior, in altera temporaria prius bona cum aeternis malis, qui est ordo deterior, ut quicumque praesentia mala cum iustitia delegerit, maiora et certiora consequatur bona quam fuerunt illa quae spreuit, [*](EXPILA TORES 2 s. (durum — necesse est). 6 ss. (pauper — perferens)] Lucifer pag. 316, 12 - 16: durum - perferentes. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 obtent R, obtinent V difficile (post quia; R et] uel H 2 durum asperumque] durumque P 3 contemptui licet derisui. odioque aput te sint Lucifer pag. 316,13; an propter hoc aput te fort. ap. Lact. aliquid uelut apud alios excidisse coniciendum est? si*t (n er.) B omnis//// JET2 4 aut] ac BG uoliijtas G trait S 5 id habere] inhabere Bl, corr. B2 aliquiem (sic) ex aliquid R 7 iniuriae et] iniuria ▼ esset R superferens B, [sup]erferens G 8 set scripsi, et C ingens et s linea dtl., sic S 9 fineque V perduxerit B3 10 labore P pertulit om. P immortalitatem B1 (Inmortalitate* B3) Har 11 donantur Bl, corr. B3 sunt] sunt enim H 12 ostendit] posuit R 13 sua BRl I Oi*D (sua R m. 2 uel al. m. poster.) BP1 V, [sua] G, suam H, *ua P1, una edd., sed cf. in uia sua c. 7, 3 e[n]i(mon)[st]<r)[auit] G monstraurit B2 constituit R temporalia BRH, temporal[i]a G, tempora S 14 alia R temporalia GH, temporara, sed alt. ra del. m. 2 S 15 in deterior ut desinit codicis G pag.115 (103), sequitur pag.116 (104), cuius in uerss.1-12 nonnulla legi poterant ut om. H 16 praesentia* (m er.) P iniustitia BarG, iustia R 17 consequetur H, consequantur (exp. m. 3) P quam] quae G fuerint P q- BI, quae B2 spresprebit Bl, **** spreuit B*, sprauit R\', spraeuit R2 quisquis] quit (s er.) P )

492
quisquis autem praesentia bona praeposuerit iustitiae, in maiora et longiora incidat mala quam fuerunt illa quae fugit.

haec enim uita corporalis quia breuis est, idcirco et mala eius et bona breuia sint necesse est, illa uero spiritalis quae huic terrenae contraria est quoniam sempiterna est, idcirco et bona eius et mala sempiterna sunt.

ita fit ut et bonis breuibus mala aeterna et malis breuibus bona aeterna succedant. itaque cum simul \'proposita sint homini bona et mala, considerare unum quemque secum decet quanto satius sit perpetuis bonis mala breuia pensare quam pro breuibus et caducis bonis mala perpetua sustinere.

nam sicut in hoc saeculo cum est propositum cum hoste certamen, prius laborandum est, ut sis postmodum in otio, esuriendum sitiendum, aestus frigora perferenda, humi quiescendum uigilandum periclitandum est, ut saluis pignoribus et domo et re familiari et omnibus pacis ac

uictoriae bonis perfrui possis, sin autem praesens otium malueris quam laborem, malum tibi maximum facias necesse est — praeoccupabit enim aduersarius non resistentem, uastabuntur agri, diripietur domus, in praedam uxor ac liberi uenient, ipse interficiere aut capiere: quae omnia ne accidant, praesens [*](EPITOME 7—11] c. 54,3 tenenda - uitam. ) [*](B(G)BHSPV] 1 proposuerit B 2 incidet H, incedet V 3 corporalis] temporalis H est om. H 6 firet B3 et (ante bonis) om. B* D (add. B3) G ut uid. 7 aeterna mala R pr. aeterna succedat (n s. I. m. 2; exp. m. 3) B et malis — aeterna om. SP et malis breuibus in ras. ex succedant ut uid. V2 8 simul P, semel cdt. homini] omni homini S 9 secum otn. V sit] est R bonis om. S 12 prius] potius R rest} PJ ut sit (stc) postmodum s. I. B3 13 in otio] initio B1, corr. B3, intio P essuritiendum sitiendum V 14 periclitamdum R 15 pigneribus HP Da dono (na minus cert., add. m. 2) S et (ante omnibus) erasum restituit m. 3 B omnittfs BJ 17 quam — facias] qua laborem tum maximum malum tibi facias H 18 praeoccupauit Bl (corr. B1) RH uastabitur H\', corr. H3 19 diripie*tur (n er.) B, diripiernttur P1 domos B\', corr. B3 ac] aut H a [Beri ue](nient ipse) incipit codicis G pag. 117 (85), cuius in uerss. 1-10 pleraque legi poterant liberi (alt. i add. m. 3) P ueniunt Bl, corr. B3 20 interfictere BS*P3, (i)[n]terfi[ce]re G, interficere RV lautpereque B1, aut|capierequrae in ras. et s. I. corr. B3 cape[r]e G, capiare H, capfare S1 ne] ut ne R )

493
commodum differendum est, ut maius longiusque pariatur —:

sic in omni hac uita, quia nobis aduersarium deus reseruauit, ut possemus capere uirtutem, omittenda est praesens uoluptas, ne hostis opprimat, uigilandum, stationes agendae, militares expeditiones obeundae, fundendus ad ultimum cruor, omnia denique amara et grauia patienter ferenda, eo quidem promptius, quod nobis imperator noster deus praemia pro laboribus aeterna constituit.

et cum in hac terrena militia tantum homines laboris exhauriant, ut ea sibi pariant quae possunt eodem modo perire quo parta sunt, certe nobis nullus labor recusandus est, quibus id adquiritur quod nullo modo possit amitti.

uoluit enim deus, qui hominem ad hanc militiam genuit, expeditos in acie stare et intentis acriter animis ad unius hostis insidias uel apertos impetus uigilare, qui nos, sicut periti et exercitati duces solent, uariis artibus captat pro cuiusque natura et moribus saeuiens.

aliis enim cupiditatem insatiabilem inmittit, ut opibus suis tamquam conpedibus inligatos a uia ueritatis excutiat, alios inflammat irae stimulis, ut ad nocendum potius intentos a dei contemplatione detorqueat, alios inmoderatis libidinibus inmergit, ut uoluptati et corpori seruientes ad [*](EPITOME 1-8] cf. c. 61, 5. ) [*](B(G)RHSPV] 1 est om. B pta,riatur B1 2 hac] a B\', corr. B3 quia] que 81, quą 82 deum B\', in ras. corr. B7 reseruauit] statuit R, reseruabit Pl (corr. P3) V 3 uoluntas (n ex p) B3 4 expeditiones (di ex ti ? m. 2) B 5 obeundiaei B* fundendus (Tund in ras. et s ex m, corr. m. 2) B 6 grauiora S ptiosius S, prompttfus P3 7 pro om. S 8 et] ut R militi\'a P3 tanto H laboris (l ras. ex e) P 9 exauriant B1 (corr. B2) SV eas S modom ex modum P3 10 parata B1 corr. (parta ? B1) R, pasta S 11 ad quibus in mg. add. quo H1; uix (a) quibus scribendum 12 post enim habet nos R, sine dubio e coniectura additum, fort. nos post expeditos inserendum est; an cum tdd. nos omittendum est et homines scribendum? 13 unus Sl, unias dd. et s. I. inuisibilis corr. m. al. antiqua P 15 excitati P capta H 16 alis H 17 conpendibus P1 (alt. n expunx. P3) V 18 excutiait B1, excitiat P1, corr. PJ inflammatirae (tirae ex tus ? m. 3) B 19 a* (d er.) B a dei contemplatione] ad incontemplatione S alius B\\ corr. B* inmordelratis B3, inmoderatos Vac 20 *utll ex tum B3 uolu*ptati (m er.) B et om. H hinc fere incepit codicis G pag. 118 (86), cuius in uerss. 3-10 nonnualla, in uerss. 29—31 perpauca legi poterant )

494
uirtutem respicere non possint, aliis uero inspirat inuidiam, ut suis ipsi tormentis occupati nihil cogitent aliut nisi eorum quos oderint felicitatem.

alios inflat ambitionibus: ii sunt qui ad gerendos magistratus omnem uitae suae operam curamque conuertunt, ut fastos signent et annis nomen inponant.

quorundam cupiditas tendit altius, non ut prouincias tempora!! gladio regant, sed ut infinita et perpetua potestate dominos se dici uelint uniuersi generis humani.

quos autem pios uiderit, uariis inplicat religionibus, ut impios faciat. iis uero qui sapientiam quaerunt, philosophiam in oculos inpingit, ut specie lucis excaecet, ne quis conprehendat ac teneat ueritatem.

sic hominibus obstruxit aditus omnes et obsaepsit uias publicis laetus erroribus. quos ut discutere possemus ipsumque auctorem malorum uincere, inluminauit nos deus et armauit uera caelestique uirtute. de qua nunc mihi disserendum est.

Sed priusquam singulas uirtutes exponere incipio, determinanda est ipsa uirtus, quam non recte philosophi definierunt, quid esset aut in quibus rebus, quid operis, quid haberet officii. nomen itaque solum retinuerunt, uim uero et rationem et effectum perdiderunt.

quaecumque autem in definitionem uirtutis solent dicere, paucis uersibus colligit et enarrat Lucilius, quos malo equidem ponere, ne dum multorum sententias refello, sim longior quam necesse est. [*](B(G)RHSPV] 1 possint (e s. 1. er.) B 3 oderunt H, oderit Vac aliis B\\ corr. B1 ii edd., hi BRHSPV, hii G 4 [r]egendos G magistratos B\\ corr. B3 5 et] ut B\', corr. B* annum (ex annis) sic B3 6 quorumdam B\', corr. B3 temperali B\', corr. B2 7 regnant P infinita etJ infinitate H 8 uniuerso (o ex i m. 2) generi. (s er.) humano B 9 uanis RH religionirbuls Pl impiis Pne his BHSP1 (corr. P3) V 10 oculis H inpigit PV utM Pl speciem B 12 obstrucsit B\', corr. B2 omnis B1 (corr. B2) RPV obsetpjsit B3, obaepsit R uia B\', corr. B2 13 laetas H discere H arulctorem B3 14 inluminabit B\', corr. B2 uere Bl, corr. B2 15 disserendu (~ m. 3) B 16 incipiam edd. 18 post operis add. aut B3 habetct B7, habeat ceit. 20 in om. R definitionem BarGS, definitione BprRHPV, recte? in <de)[finit]<i)[o]nem [u]<ir) desinit codicis G pag. 118 (86) 21 uersibus (s et bu in ras. ex u et eodem bu ? m. 2) B lucilium B\', corr. B2 22 supra malo add. magis nolo m. al. R *equidem (a er.) B ne] sed ne H, nec P multorum add. B3 23 refello sim] non refello sin H )

495

  1. uirtus, Albine, est pretium persoluere uerum
  2. quis in uersamur, quis uiuimus rebus potesse:
  3. uirtus est homini scire id quod quaeque habeat res,
  4. uirtus, scire homini rectum utile quid sit, honestum,
  5. quae bona, quae mala item, quid inutile turpe inhonestum:
  6. uirtus, quaerendae finem rei scire modumque,
  7. uirtus, diuitiis pretium persoluere posse,
  8. uirtus, id dare quod re ipsa debetur honori:
  9. hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,
  10. contra defensorem hominum morumque bonorum,
  11. hos magni facere, his bene uelle, his uiuere amicum:
  12. commoda praeterea patriai prima putare,
  13. deinde parentum, tertia iam postremaque nostra
  14. .
[*](AUCTORES 188.] ex libr. inc. frgm. I. )[*](B(G)RHSPVJ 1 albanae BI, albin*e B3, albine (sic corr. m. 2) P praetium (a del. B\') BHS, praecium B uerum\' (\' est distinctio) B 2 quiis B2, quos P1 (corr.P1) V in* (t ? er.) uersamur\' B, uersamur (pr. u t-M part. ras. ex 1 uel i) V qui\'i\'s B7 potest esse\' B, pote se H, potesse (corr. m.3) P 3 est homini] et homini est H hominis BS quod om.H qu*ateque B2, quoque H res\' B scirei quo quaeque abeat res LMuellerus quod quaeque ualet res post Schoellium, Eclog. poet. lat. ed. Brandt (1881) pag. 5. 144, Baehremiu* (frg. 119) 4 rectum\' B, inrectum S utile\' B sit] ei sit B honestum\' B, houesto P\' (s. I. corr. P1) V 5 qU\'we mala\' B utile BIPI, 8. I. corr. B3P2 inhominitum\' Bae, iuho»*netum* sic corr. m.1 ttel 2 7 cf. c. 6, 7 quwerendae B7, quaerende (. tn. 3) P re LMuellerus modumque\' B, modum quem R 8 cf. c. 6, 10 diuiciis S praetium (a del. Ba) BRHS posset Bl, posse\'* B2 9 quod om. R debetur] lude- tur\' B1 (corr. B2) H 10 inimicum\' B hominem R 11 malorum\' B, malorum (mal in ras. ex mai ? m. 3) P 12 defensionem B hominum morumque] hominumquc R hominu (ii ex o ?) V bonorum\' B 13 magni facere S edd., magnificare (-re\' B) BHPY, magis facereR, magnificare hos edd. hos (ante bene) ut uid. B1, in ras. corr. B3 uelle\' B fuiauere B3 ami- * cum\' B 14 cf. c. 6,18 patriai edd., patrie* (t er., a add. m. 2) B, iam patriae cett. 15 tdejinde (idej ira ras. ex u ? m. 3) B tertiam (corr. m. 2) P postremaquS (supra a er. \', supra e er. a, idem e ex i corr. m. 2) B, postrema quę S nostra B. )
496

ab his definitionibus, quas poeta breuiter conprehendit, Marcus Tullius traxit officia uiuendi Panaetium Stoicum secutus eaque tribus uoluminibus inclusit. haec autem quam falsa sint mox uidebimus, ut appareat quantum in nos dignatio diuina contulerit, quae nobis aperuit ueritatem.

uirtutem esse dixit scire quid sit bonum et malum, quid turpe, quid honestum, quid utile, quid minus. breuius facere potuit, si tantum bonum ac malum diceret, quia nihil potest esse utile uel honestum quod non idem bonum sit, nihil inutile ac turpe quod non idem malum. quod et philosophis uidetur et idem Cicero in tertio supra dicti operis ostendit.

uerum scientia non potest esse uirtus, quia non est intus in nobis, sed ad nos extrinsecus uenit. quod autem transire ab altero ad alterum potest, uirtus non est, quia uirtus sua cuique est. scientia igitur alieni beneficii est, quia posita est in audiendo, uirtus tota nostra est, quia posita est in uoluntate faciendi boni.

sicut ergo in itinere celebrando nihil prodest uiam nosse, nisi conatus ac uires suppetant ambulandi, ita uero scientia nihil prodest, si uirtus propria deficiat.