Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nos igitur melius et uerius, qui duas istas uias caeli et inferorum esse dicimus, quia iustis inmortalitas, iniustis poena aeterna proposita est.

quomodo autem hae uiae uel in caelum tollant uel ad inferna praecipitent explicabo, aperiamque quae sint uirtutes quas philosophi nescierunt; tum earum quae sint praemia, simul etiam quae sint uitia quaeue eorum supplicia monstrabo.

nam fortasse aliquis expectet ut separatim de uitiis ac uirtutibus dicam, cum de bono aut malo disserentibus nobis etiam quod [*](EPITOME 9 s.] c. 54,1. 10-12] c. 54, 2. 14-20] c. 54, 3. ) [*](BBHSV] 1 si aut] sicut V eloquentia (~ m.2) B .2 honestatis artisBI, corr. B3 quod R qufreMadat (a. I. a er., e s. I. m. 2, o ex e m. 3) B bonum B 3 honestatem Bl, corr. B3 et] ac B uiam H 4 fragilitatis Bl, carr. B3 5 sinistram (alt. s in ras. ex x ? m. 2) B specie f m. 3) B incedere HV 6 tradere* (t er.) B 7 uideantur Heumannus ignorant* (1 er.) B 8 omni* (s er.) B miseris BacH um 9 uifam S11 10 retulerunt SV 11 uiuiaput B1, biuiaput B3 12 quos V 13 ufrtque 82 14 eorum Bl, corr. B1 15 uias istas duas S i*stas fu ? er.) B uias om. R inferoru (~ m. 3) B 16 immortalitatis S 17 hae* (c er.) B, ae sic R tollont sic 8 infernum B, ferna S 18 aperiamque quae S, aperiamqurale B1, aperiam quae RV, et aperiam quae H 19 earum — praemia] ea sint quae sunt praemia R 20 suplicia Bl (corr. B3) H monstrabo] declarabo B 21 reparatim B1, corr. B2 uitiis B 22 post cum fort. tamen excidit de] da B1, corr, B1 aut malo SV, ac de malo B, ac malo R, aut de malo H )

488
est contrarium possit intellegi.

sine enim uirtutes inseras, uitia sua sponte decedent, siue uitia eximas, uirtutes ultro subibunt: sic bonorum ac malorum constituta natura est, ut se inuicem semper obpugnent, semper expellant. ita fit ut neque uitia detrahi sine uirtutibus possint nec uirtutes inseri sine detractione uitiorum.

has igitur uias longe aliter inducimus quam induci a philosophis solent, primum quod utrique praepositum esse dicimus ducem utrumque inmortalem, sed alterum honoratum, qui uirtutibus ac bonis praesit, alterum damnatum, qui uitiis ac malis.

illi autem m dexteriore tantum uia ducem ponunt neque unum neque perpetuum, siquidem quemlibet doctorem bonae artis inducunt, qui a desidia reuocet homines et frugi esse doceat. sed neque ingredi faciunt in eam uiam nisi pueros et adulescentes, uidelicet quod artes in his discantur aetatibus.

nos autem (homines) omnis sexus et generis et aetatis in hoc caeleste iter inducimus, quia deus, qui eius uiae dux est, immortalitatem nulli homini nato negat. forma quoque ipsarum uiarum non ita est ut illi putauerunt.

quid enim opus est Y littera in rebus contrariis atque diuersis? sed altera illa melior conuersa est ad solis ortum, altera illa deterior ad occasum, quoniam qui ueritatem ac iustitiam sequitur, is accepto immortalitatis praemio perenni luce potietur, qui autem ab illo malo duce inlectus praetulerit uitia uirtutibus, [*](EXPILATORES 22 immortalitatis - potietur] Lucifer p. 315,11. ) [*](BRHSVj 1 posset B enim] etiam S inseras (s ex f) S 2 cedant H siue] siue etiam S ei»imas (t uel i er.) B, existimas S t 3 si c B3 natura bis, pr. ckl. V 5 extrahi R, rethahi sic V 6 detract**ione (at er.) B 7 utrrique B3 praepositu r m. 2) B 8 ijmortalem B 10 deiterio Bl (corr. B7) R, dexteriore (1 in ras. ex a ? m. 2) V 12 doctore (è ita ras. ex is ? m. 2) V partis S a* (d er.) desidrena. B* 13 deceat R 14 artis B in his discantur] indiscantur H discatur S 15 homines add. Buenemannus, cf. etiam de mort. persu. 15, 3 omnes B\' ( is B1) H 16 aetates H i*ter fn er.) B qui* (a er.) H 17 inmortalitatem (n ex m) B3, sic saepe in tis quae sequuntur hominum B formam Bl, corr. B3 18 uiarum] si • arum Bl, corr. B3 19 Y a. I. B* litterw B7, litterae H 20 est om. B altera] adterra B\', corr. B3, alter H 21 ac] ad S 22 racceptc B3 perhenni S lucet V patietur Bl, corr. B1 23 rmalol B3 intellectus H )

489
mendacium ueritati, necesse est ad occasum et tenebras deferatur (aeternas).

describam igitur utramque et earum proprietates habitusque monstrabo.

Una est itaque uirtutis ac bonorum uia, quae fert non in Elysios campos, ut poetae loquuntur, sed ad ipsam mundi arcem,

  1. at laeua malorum
  2. exercet poenas et ad impia Tartara mittit.

est enim criminatoris illius, qui prauis religionibus institutis auertit homines ab itinere caelesti et in uiam perditionis inducit.

cuius uiae species et figura sic est conposita in aspectum, ut plana et patens et omni genere florum atque fructuum delectabilis esse uideatur. in ea enim posuit deus omnia quae pro bonis habentur in terra, opulentiam dico, honorem quietem uoluptatem inlecebras omnes, sed cum his pariter iniustitiam crudelitatem superbiam perfidiam libidinem cupiditatem discordiam ignorantiam mendacium stultitiam ceteraque uitia. exitus autem huius uiae talis est.

cum uentum fuerit ad extremum, [*](EPITOME 4-11] c. 54, 3. ) [*](AUCTORES 5 (in Elysios campos). 7 s.] Verg. Aen. VI 542 s. ) [*](EXPILATOBES 1 s. 5-8] Lucifer pag. 315, 12 s. 14 s. ) [*](BRHSP(ab 8) Y] 2 aeternas addidi ex Lucifero pag. 315, 12 necesse est ad occasum et tenebras deferri aeternas, commendatur etiam uerbis supra pag.488,22 perenni luce potietur utrumque B1 (corr. B3) V proprietatem H 4 uirtutfs J33 ac om. R non B3 5 *elysios (a er.) B, elyseos V1 loquuntur (alt. u del. m. 3) B, locuntur R radl B3 7 ad Bl, corr. B3 leua B1 (corr. B3) HS 8 exercet om. V penas S inpia (n ex mjjB3, sic saepius mittet (e ex i) B7 a mittit denuo incipit cod. P: cf. ad pag. 485,11 9 enim om. S prauis (i ras. ex u) B 10 ab itinere] a uia R 11 uitae (exp. m. 3) P species et figura bis PI, alt. del. P3 figuraV (m er., \'distinctionem add. m. 2) B aspectu HPV, recte? 12 plena V potens B\', corr. B3, patiens (exp. m. 3) P et omni] omni H, _in omni P fluctu BI, fructuruml B2 13 posuit deus] posita sunt B1 tt (poswita sunt B3) P 14 terram P1, m del. P3 opelentiam (a ex u) V dico om. R 15 sed cum] secum H et iniustitiam H iniusticiam crudelitatem superbiam in inf. mg. P1 16 superbia (~ m. 2) B *per- fidiam (a er.) V 17 mendacium in mg. HJ 18 huius P2 ui*ae (t er.) H )

490
unde iam regredi non licet, cum omni sua pulchritudine tam subito praeciditur, ut non ante quis fraudem prospicere possit quam praecipitatus in altitudinem profundam cadat.

quisquis enim praesentium bonorum specie captus et in his consequendis ac fruendis occupatus non praeuiderit ea quae post mortem secutura sunt seque a deo auerterit, is uero ad inferos deiectus in aeternam damnabitur poenam.

uia uero uia caelestis difficilis et cliuosa proposita est uel spinis horrentibus aspera uel saxis extantibus impedita, ut cum summo labore ac pedum tritu cumque magna cadendi sollicitudine sit cuique gradiendum.

in hac posuit iustitiam temperantiam patientiam fidem castitatem abstinentiam concordiam scientiam ueritatem sapientiam ceterasque uirtutes, sed simul cum his paupertatem ignominiam laborem dolorem amaritudines omnes.

quisquis enim spem suam porrexerit longius et meliora maluerit, carebit his terrae bonis, ut expeditus ac leuis difficultatem uiae superet. nec enim potest qui se adparatu regio circumdederit aut diuitiis onerauerit, angustias illas uel ingredi uel tenere.

unde intellegitur idcirco malis et iniustis facilius prouenire quae cupiant, quia prona et decliuis est eorum uia, bonis autem [*](EPITOME 6 s.] 54, 3. ) [*](B(G)RHSPV] 1 unde om. P pmlcritudine* (m fWil. er.) B\', pulchritudine P3 2 praeciditur (alt. i ras. ex u) B ante quis] antiquis H 3 iin aJtitudine jiij (in a m. 3, alt. in m. 2) B profundum B1 V1, corr. B3V\' quisquis] quia B1, corr. B3 4 praesentiam Bl, corr. B7 in 0111. P iis R 5 frugendis P1, g del. P3 uiderit S eS ( er.) S 6 se*que (d er.) B abeo ex adeo B2 erterit sic R is] in BI, corr. B\' 7 deiectos HM aeternia,m H2 damnauitur B\', corr. B1, damnaibituri V3 poena B 9 seiis V1 ut] aut B 10 tritum (exp. m. 2) P, trita (a ex u) V1 sollicitudine* (m er.) B 11 hac (c ex s? m. 2) B 13 ceteraaque P5 uirtutes] ueritates V sed] seu H iis R 15 sua R porrexerit B1, prouexerit R, porrexerit (er ex it ? m. 2) P 16 ab His terre bonis ill. cipit codicis G pag. 115 (103) paene tota lecta terrestribus H *ut (a er.) B 17 religio (exp. m. 3) P, regii uel regu, uix regio G 18 honerauerit B, honorauerit G, onorauerit RS™, corr. m. 1 et 2, honorauerint (h linea del. et alt. o ex e corr. m. 2, n exp. m. 1) P teneri B1, corr. B2 19 faciii\'us B1 20 procliuis B, declibi(s) G, deciiuTs PJ )

491
quae optent difficile procedere, quia difficili et arduo itinere gradiuntur.

iustus ergo quoniam durum asperumque iter ingressus est, contemptui derisui odio sit necesse est. omnes enim quos cupiditas aut uoluptas praecipites trahit, inuident ei qui uirtutem capere potuit et inique ferunt id habere aliquem quod ipsi non habent.

erit itaque pauper humilis ignobilis subiectus iniuriae et tamen omnia quae amara sunt perferens, (s)et si patientiam iugem ad summum illum gradum finemque perduxerit, dabitur ei corona uirtutis et a deo pro laboribus quos in uita propter iustitiam pertulit inmortalitate donabitur.