Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quidquid ergo aduersus nos mali principes moliuntur fieri ipse permittit. et tamen iniustissimi persecutores, quibus dei nomen contumeliae ac ludibrio fuit, non se putent inpune laturos quia indignationis aduersus nos eius quasi ministri fuerunt.

punientur enim iudicio dei qui accepta potestate supra humanum modum fuerint abusi et insultauerint etiam deo superbius eiusque nomen aeternum uestigiis suis subiecerint impie nefarieque calcandum.

propterea uindicaturum se in eos celeriter pollicetur et exterminaturum bestias malas de terra. sed idem quamuis populi sui uexationes et.hic in praesenti soleat uindicare, tamen iubet nos expectare patienter [*](EPITOME c. 23] c. 48, 5; 52, 10. ) [*](AUCTORES 17-19] cf. Tertull. ad Scap. c. 3 (I pag. 545): qui uidentur - in diem diuini iudicii. 23] Leuit. 26,6; Ezech. 34,25.. ) [*](EXPILATORES 16 s. 20 s.] Lucifer pag. 314, 19—22. ) [*](BRHSPVJ 1 se om. H 2 lapidis V humana er. S humanam (om. manu) ut facriltis (ri\' m. 2) P 4 riffcertis B3 dum] qm (i. e. quoniam) S inter1 B3 5 multaque V 6 pertinendi uulgatam P deuulgata S alicupata R 7 discutiuntur (exp. m. 3) B, dicuntur P placeat RSH 8 rad credendum1 B3 9 ruel B3 quide H est om. S 12 adhereant HV an (ei) religioni ? 15 aduersum BS 16 ipsi R 17 dei om. H ludibrio] delubrio B se om. P 18 aduersum B 19 fuerint BR 20 hominum S abusu V insultarint R 21 superius V subiecerunt Bar, ras. corr. 23 et] sed B 25 \'uindioare\' B1 )

478
illum caelestis iudicii diem, quo ipse pro suis quemque meritis aut honoret aut puniat.

quapropter non sperent sacrilegae animae contemptos et inultos fore quos sic obterunt. ueniet rabiosis ac uoracibus lupis merces sua, qui iustas et simplices animas nullis facinoribus admissis excruciauerunt.