Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nos tantummodo laboremus ut ab hominibus nihil aliut in nobis nisi sola iustitia puniatur, demus operam totis uiribus ut mereamur a deo simul et ultionem passionis et praemium. [*](BBHiSPVJ 1 caelesti s1 S2 pros\'uLs\' P2 quemque (~ m. 2) B 3 et inultos om. P hic B opterunt R ueniet ueniet RS, uix recte 4 ueracibus S, uoratibus V suas P 5 nullte1 82 6 in om. P 7 demusq; R ueribus H rutJ P1 a] de B LACTANTI DE IYSTI- TIA LIBER V EXP IXC DE VERO CVLTV LIBER VI B; L CAE- LII FIRMIANI INSTITVTIONVM DIVINARVH LIB V DE IVSTITIA EXPLICIT Ir CIP - LIB VI DE VERO CVLTV. V N II D (i. e. Versus Numcro duo milia quingenti; cf. subscriptiones libr. III et IV) R; FIRMIANI LACTANTI DE IYSTITIA. LIB V EXPLT (EXPLICIT - M) INCPT (INCIP M) DE VERO CVLTV LIBER (■ LIB M) VI - FELI- CITER. HM; FEL. De iustitia. lib. V. explicit. Incipit de uero cultu. Iiti. VI. S; DE 1VSTITIA LIBER QVINTVS EXPLICIT. INCIPIT DE VERO CVLTV LIB (LIB. om. r) SEXTVS PV, supra EXPLICIT hoc emendaui couferente secundo add. V1 )

479

Quod erat officium suscepti muneris diuino spiritu instruente ac suffragante ipsa ueritate conpleuimus: cuius adserendae atque inlustrandae causam mihi et scientia et fides et ipse dominus noster inposuit, sine quo nec sciri quicquam potest nec explicari.

uenio nunc ad id quod est summum operis huius et maximum, ut doceam quo ritu quoue sacrificio deum coli oporteat. id enim est hominis officium in eoque solo summa rerum et omnis beatae uitae ratio consistit, quandoquidem propterea ficti et inspirati ab eo sumus, non ut caelum uideremus et sόlem, quod Anaxagoras putauit, sed ut artificem solis et caeli deum pura et integra. mente coleremus.

quamuis autem praecedentibus libris pro ingenii mediocritate defenderim ueritatem, tamen ex ritu quoque ipso elucere uel maxime potest.