Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ualent haec plurimum, sed illae maxime causae nostrorum numerum semper auxerunt: audit [*](AUCTORES § 20] cf. Tertull. ad Scap. c. 5 (I pag.550): quisquesequitur.. ) [*](BRHSPVj 1 iis R, his cett. et] eos P labentis RV; labantes edd., Buenemannus conf. Cic.p.Mil.25,68 2 corruptos (pr. r ex n) P3 fides V 3 teptet ex teperet S* enim] ergo B 4 habuerint BV 5 surgit P * deo] ido (i postea add. m. 1) P, ado V 6 qa (i. e. quia) Sl, q.a (i. e. qua) S2 7 sed] sed qui P 8 uel (ante probet) s. I. B3 9 donec] do non V pressurae] pressura et B, om. P defluentem B corrigant H 10 et om. R aduersus R, aduersum cett. 11 monstrari B 12 id om. H fugiantur S cultoribus V 13 plurimi] primi exp. m. 1 uel2, pPimi corr. m. 3 B qui S2, cui BRHJSlPV, cu H\' 14 ac] ad P 15 a om. BR 16 ut] qui Heumannus mori R 17 uiuuant sic H quodnam bis R, qdnam (i. e. quid-) S 18 bonorum S 19 iocunda (o ex u m. 2) P sunt om. H praeteritur Y bonorum] honor B 21 deterrent part. in ras. ex deterret eum ? P illraJe Bt, ille SP maiimae (-mę Y) PY)

477
circumstans populus inter ipsa tormenta dicentes non sacrificare se lapidibus humana manu factis, sed deo uiuo qui sit in caelo. multi hoc uerum esse intellegunt et in pectus admittunt.

deinde, ut fieri solet in rebus incertis, dum inter se inuicem quaerant quae sit huius perseuerantiae causa, multa quae ad religionem pertinent diuulgata ac per rumorem uicissim aucupata discuntur: quae quia bona sunt, placeant necesse est.

praeterea ultio consecuta, sicut semper accidit, ad credendum uehementer inpellit. ne haec quidem leuis causa est quod inmundi daemonum spiritus accepta licentia multorum se corporibus inmergunt, quibus postea eiectis omnes qui resanati fuerint adhaerent religioni cuius potentiam senserunt.

hae tot causae in unum conlatae magnam deo multitudinem mirabiliter adquirunt.