Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quomodo enim potest imperator militum suorum probare uirtutem, nisi habuerit hostem? et illi tamen aduersarius exsurgit inuito, quia mortalis est et uinci potest, deo autem quia repugnari non potest, ipse aduersarios nomini suo excitat, non qui contra ipsum deum pugnent, sed contra milites eius, ut deuotionem ac fidem suorum uel probet uel conroboret, donec pressurae uerberibus diffluentem corrigat disciplinam.

est et alia causa cur aduersus nos persecutiones fieri sinat, ut dei populus augeatur: nec est difficile monstrare cur aut quomodo id fiat.

primum fugantur a deorum cultibus plurimi odio crudelitatis: qui enim talia sacrificia non horreant? deinde placet quibusdam uirtus ac fides ipsa. nonnulli suspicantur deorum cultum non sine causa malum putari a tam multis hominibus, ut emori malint quam id facere quod alii faciunt, ut uiuant.

aliquis cupit scire quodnam sit illut bonum quod ad mortem usque defenditur, quod omnibus quae in hac uita iucunda sunt et cara praefertur, a quo nec bonorum nec lucis amissio nec dolor corporis nec uiscerum cruciamenta deterrent.