Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam Romani ueteres, qui iustitia gloriari solebant, iis utique uirtutibus gloriabantur quae, ut dixi, proficisci a iustitia possunt et ab ipso fonte secerni.

[*](EPITOME 1] c. 50, 5. 6-446, 13. 16-18; 447, 12-19] c. 50,5 (aequitatem). 7; cf. c. 29, 4 (haec .. iustitia) — 6. )[*](B(G)RHSPV] 1 ac] et B patrouos] platonos R 2 colligit R a Nia quae pro incipit codicis G pag. 107 (69), cuius in uerss. 1-13 pleraque legi poterant 3 illam scripsi com. § 5 iustitia euertitur (§ 4 iustitiam ... sustulit), c. 16,12 iustitiam ... utramque subuertit; illa BGRSPV, ille H 4 habentem] habentem labentem B labefactare] labefactare ut diceret an habentem laborare H, labefactari P tum om. S 5 ut om. Pl, 8.1.1\'2 certaretur Hartelius qualis a] quod nonll 6 quantum] quamauam sic H quantum eloquentiae om. P *eloquentiae (a er.) B quantumq. (q. add. ne. 2?) B 7 scientiae om. P summa II 8 habuisset H origo (g ex c wi. 2) H 9 sed] prae • efct H ii R, hi BllSV, [hii] G, hii P primum H partem illam P ne] nec et BG secundam (a ex u m. 2) P 10 poterunt H uolioj S2 prius (riu in ras. ex rae ? m. 3) B 12 iustitia H nec om. H 13 iustitiam (exp. m. 2) P simul omnes SP omnis B amplectatur (m in ras. ex n ? m. 3) B 14 amen V 17 possent (e ex i ?) B iis R, his BHSP, hisdem V 18 fuerunt] nescierunt P nam Romani] romani autem P 19 iustitia S gloriaturi P iis edd., his RRllSP iis utique] Iustiutique V 20 fonte* (s er.) H )

446
pietas uero et aequitas quasi uenae sunt eius, his enim duobus fontibus constat tota iustitia: sed caput eius et origo in illo primo est, in secundo uis omnis ac ratio. pietas autem nihil aliut est quam dei notio, sicut Trismegistus uerissime definiuit, ut alio loco diximus.

si ergo pietas est cognoscere deum, cuius cognitionis haec summa est ut colas, ignorat utique iustitiam qui religionem dei non tenet. quomodo enim potest eam ipsam nosse qui unde oriatur ignorat ?

Plato quidem multa de uno deo locutus est, a quo ait constitutum esse mundum, sed nihil de religione: somniauerat enim deum, non cognouerat. quodsi iustitiae defensionem uel ipse uel quilibet alius implere uoluisset, in primis deorum religiones euertere debuit, quia contrariae sunt pietati.

quod quidem Socrates quia facere temptauit, in carcerem coniectus est, ut iam tunc appareret quid esset futurum iis hominibus qui iustitiam ueram defendere deoque singulari seruire coepissent.

altera est iustitiae pars aequitas: aequitatem dico non utique bene iudicandi, quod et ipsum laudabile est in homine iusto, sed se cum ceteris coaequandi, quam Cicero aequabilitatem uocat.

deus enim, qui homines et generat et inspirat, omnes aequos id est pares esse uoluit, eandem condicionem uiuendi omnibus posuit, omnes ad sapientiam genuit, omnibus inmortalitatem spopondit: nemo a beneficiis eius caelestibus segregatur.

nam sicut omnibus unicum suum lumen aequaliter diuidit, emittit omnibus fontes, [*](EPITOME 5-10] c. 51, 1 (a nescierunt). 19-447, 15] c. 50, 6. ) [*](AUCTORES 4 s. (Trismegistus) alio loco] cf. II 15, 6. 19 aequabilitatem] Lactantium locum Uic. de rep. I 27, 43 spectare existimat Maius; cf. tamen de off. I 25, 88; de or. I 42,188; II 52, 209. § 16 s.] cf. Cyprian. de op. et eleem. c. 25 (pag. 393, 23). ) [*](B(G)EHSPVJ 1 hus V enimj eius V 2 a e caput incipit codicis G pag. 108 (70) paene tota lecta illo om. G prima S1 3 in] et in R ac eras. S 4 definiuit stutim ex definit B 7 ipsam om. S 8 multa om. S 9 est om. V 10 de religiones B quodsi] quia si BG 11 defensione H 12 regiones H 13 tenptauit B, temltauit G 14 carcere H est ut] utu (et er.) H 15 iis R, om. B, his GHSPY 16 seruire om. S pars iustitiae H pras V 19 aequalitatem G Y 20 et (ante generat) om. PV spirat H 23 in beneficiis eius desinit codicis G pag. 108 (70) segregetur B1, corr. B3 24 suum om. R numen JB\', corr. B3 diuidi H et emittit B fontibus (exp. m. 2) P )

447
uictum sum ministrat, quietem somni dulcissimam tribuit, sic omnibus aequitatem uirtutemque largitur. nemo aput eum seruus est, nemo dominus: si enim cunctis idem pater est, aequo iure omnes liberi sumus.

nemo deo pauper est nisi qui iustitia indiget, nemo diues nisi qui uirtutibus plenus est, nemo denique egregius nisi qui bonus et innocens fuerit, nemo clarissimus nisi qui opera misericordiae largiter fecerit, nemo perfectissimus nisi qui omnes gradus uirtutis inpleuerit.

quare neque Romani neque Graeci iustitiam tenere potuerunt, quia dispares multis gradibus homines habuerunt, a pauperibus ad diuites, ab humilibus ad potentes, a priuatis denique usque ad regum sublimissimas potestates.

ubi enim non sunt uniuersi pares, aequitas non est, et excludit inaequalitas ipsa iustitiam, cuius uis omnis in eo est, ut pares faciat eos qui ad huius uitae condicionem pari sorte uenerunt.