Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Duobus igitur illis iustitiae fontibus immutatis omnis uil-tus et omnis ueritas tollitur et ipsa iustitia remigrat in caelum. ideo non est uerum illut bonum a philosophis repertum, quia ignorabant uel unde oreretur uel quid efficeret: quod nullis aliis praeterquam nostro populo reuelatum est.

meet aliquis: \'nonne sunt aput uos alii pauperes, alii diuites, alii serui, alii domini? nonne aliquid inter singulos interest?\' nihil, nec alia causa est cur nobis inuicem fratrum nomen inpertiamus, nisi quia pares esse nos credimus.

nam cum omnia humana non corpore, sed spiritu metiamur, tametsi corporum [*](EPITOME 18—22] c. 50, 7. ) [*](AUCTORES 3 cUllctis-estj cf. Lucr. 11 092. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 subininistrat HS somnii (alt. i add.) P* 2 lagi- tur H illuin R 3 si enim om. P 5 iustitiam BR 6 rqui\' B3 iuuocus sic B 7 ojxirain Bli 8 pcrfectissimus est S 9 neque Romani om. R putuerunt H 10 ad diuites ab humilibus om. R 12 regnu 81, regni ras. corr. S2, rerum V non om. H sint V1 13 et om. BHP ipsam R 14 faciet P 15 pare R 1t) duo\'b;\' (b; 1Il. recent.) P 17 et (ante ornnis) om. B et (ante ipsa) om. R 18 illvi V1 post bonum 8. l qfl V filiosopis H, tilosofiis V 19 ignorabat By (corr. B2) H oriretur (i ex e B*Rl) BRS effertret R 20 nullus V preter V dicit B 2lpr.alliiif 23 ne S aliquaK inpertiamur R, inperitiamus dι̃ (corr. m. 2) P 25me#timurfaer.,)2r tanien si P corporum] seruorum Hcuniatmiis, recte? )

448
sit diuersa condicio, nobis tamen serui non sunt, sed eos et habemus et dicimus spiritu fratres, religione conseruos.

diuitiae quoque non faciunt insignes, nisi quod possunt bonis operibus facere clariores. diuites sunt enim non quia diuitias habent, sed quia utuntur illis ad opera iustitiae, et qui pauperes uidentur, eo tamen diuites sunt, quia et non egent et nihil concupiscunt.

cum igitur et liberi seruis et diuites pauperibus humilitate animi pares simus, aput deum tamen uirtute discernimur: tanto quisque sublimior est quanto iustior.

si enim iustitia est parem se etiam minoribus facere, quamquam hoc ipso praecellit, quod se inferioribus coaequauit, tamen si non tantum quasi parem, sed etiam quasi minorem se gesserit, utique multo altiorem dignitatis gradum deo iudice consequetur.

nam profecto in hac uita saeculari quoniam breuia et caduca sunt omnia, et praeferunt se alteris homines et de dignitate contendunt, quo nihil foedius, nihil adrogantius, nihil a sapientiae ratione submotius: rebus enim caelestibus contraria sunt ista uniuersa terrena.

sicut enim sapientia hominum summa stultitia est aput deum, stultitia, ut docui, summa sapientia est, sic deo humilis et abiectus est qui fuerit conspicuus et sublimis in terra.

nam ut taceam quod haec praesentia terrae bona, quibus magnus honos tribuitur, uirtuti contraria sunt [*](19 ut docui] c. 12, 3 ss. 14, 1 ss. ) [*](AUCTORES 18] I Cor. 3, 19. ) [*](BRHSPVJ 1 et om. P 2 spiritu\' B* 3 nisi (isi in ras. ex u ? m. 3) B quos Bt, s. I. corr. B3 5 qui] quia IF (a del.) HVar n . 0 non] I, V 7 serui H 8 sumus HV tamen] autem B 9 et tanto RS iustior est (up. m. 3) B 10 patrem V etiam et B facere] facere debet R quam P 11 praecelleat S, praecellat P 12 paremquasi om. V 13 dignitatis P5 14 quouiam] quamquam Heumararms, in qua tamen Buenenmnnus 15 omnia OfH. B alteris] a litteris B hominis P 16 est foedius P a om. R, s. I. P sapientiiUi S7, sapienti P, sapientis V edd. 17 summotius RPV, semotius edd., remotius Walchius ista] omnia uel H 18 sicuti H 19 stultitia est apud deum om. RP stultia (ante ut) H summa om. B 20 est om. P si R et om. V 21 temwWna B\' terra V 22 honor RPV uirtutis BPaf (s expunx. PU) )

449
et uigorem mentis eneruant, quae tandem potest firma esse nobilitas, quae opes, quae potentia, cum possit deus reges quoque ipsos inferiores etiam infimis facere? et ideo consulens nobis deus inter diuina praecepta illut praecipue posuit: qui se extollit, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

cuius praecepti salubritas docet quod qui se aput homines planum fecerit humilemque praebuerit, hic aput deum praecellens et insignis habeatur.

neque enim falsa est illa sententia quae aput Euripidem fertur in hunc modum:

  1. quae hic mala putantur, haec sunt in caelo bona.