Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

recte igitur Seneca incongruentiam hominibus obiectans ait: summa uirtus illis uidetur magnus animus, et idem eum qui contemnit mortem pro furioso habent: quod est utique summae peruersitatis.

sed hi uanarum religionum cultores eadem stultitia id obiciunt qua uerum deum non intellegunt: quos Sibylla Erythraea xuxpoy? et avoTQVOj; uocat, surdos scilicet et excordes, qui nec audiant diuina nec sentiant, sed terram digitis suis imaginatam metuant et adorent.

Quae uero causa sit ut eos qui sapientes sunt stultos putent, magna ratio est — nec enim frustra falluntur —: quae nobis diligenter est explicanda, ut errores suos tandem si fieri possit adgnoscant.

iustitia suapte natura speciem quandam stultitiae habet, quod ego et diuinis et humanis testimoniis [*](EPITOME 17 s.j c. 52, 1. ) [*](AUCTORES 6] frg. 29; cf. Addenda. 101 Orac. Sibyll. VIII 397. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 relinquatur HPac, relinquetur BGRSPpc (relinquaetur) V hoc om. BG quo P uoluntati G. uoluntatem H, uolunt P 2 extorqueat R, extorquet cett. istut BGR, istud HSPV efficiat H quit G contempnendum B1, -am corr. B3 4 tenemus] exhibemus tenemus R iudicemur B, (iu)d(ij[c]emur G fa*ntes (c er.) P 6 obiectantib: H illius H 7 idem] ideo BG contemnet BG fuurioso (tu er.) B, ifiurioso P 8 prauitatis B, [p]r[au]itatis G illi G, hii RP, mihi H, ii edd. 9 religionumj [reru]m G colitores J31, corr. B3 id obiciunt om. S quia H 10 quos om. B1(;, quod B3 (in mg. add.) HV sibylla in mg. add. B3 graeca spatio relicto om. G ΚΙΟΙφΟϒC B, corum H 11 et} xcx;. cum codd. Sibyll. edd. ANOHTore S, A\\Uh- TOVC V, anoetus H, ANOHTOIC P, ANCC0HTOVC B, ANOCIOVC R ϰωϕοὶ xαὶ à́vαὸοι codd. Sibyll. uocant (exp. m. 2) P et om. HS audiunt B\' (corr. IP) S 12 imaginatam (pr. i ex alia litt., fort. e, m. 2) B, imaginata GH metuunt H 13 adorant H 14 u[er]a G sapientis B\', corr. B* 15 qua H 17 potest H, pos v et in mg. \'sit V iustitias[ue]teneaturet J31, iustitiasuaqfu\'en*atura* B3 sua R quadam H 18 et ante diuinis] ex H [im]anis uel [in]anis G )

444
confirmare possum. sed nihil fortasse aput istos agamus, nisi eos de suis doceamus auctoribus non posse quemquam iustum esse, quod est coniunctum cum uera sapientia, nisi idem stultus esse uideatur.

Carneades Academicae sectae philosophus, cuius in disserendo quae uis fuerit, quae eloquentia, quod acumen, qui nescit ipsum, ex praedicatione Ciceronis intelleget aut Lucilii, aput quem disserens Neptunus de re difficillima ostendit non posse id explicari,

  1. non Carneaden si ipsum Orcus remittat,
cum legatus ab Atheniensibus Romam missus esset, dispu- 10 tauit de iustitia copiose audiente Galba et Catone Censorio maximis tunc oratoribus.

sed idem disputationem suam postridie contraria disputatione subuertit et iustitiam quam pridie laudauerat sustulit, non quidem philosophi grauitate, cuius firma et stabilis debet esse sententia, sed quasi oratorio exercitii genere in utramque partem disserendi. quod ille facere solebat, ut alios quidlibet adserentes posset refutare.

eam disputationem, qua iustitia euertitur, aput Ciceronem Lucius Furius recordatur, credo quoniam de re publica disserebat, ut defensionem laudationemque eius induceret, sine qua putabat regi non posse rem publicam. Carneades autem ut Aristotelen [*](EPITOME 4-445, 5] c. 5d, 8. ) [*](AUCTORES § 3-5] Cic. de rep. (Ill 6, 9). 9] lib. I frg. X. ) [*](B(G)BHSPVJ 1 in [fortas](se) desinit codicis G pag. 105 (83), sequitur pag. 106 (84), cuius in uerss. 1-9 pauca legi poterant 2 de] ex H, sed cf. pag. 13, 4 suis] 5 uel 6 litt. euanuerunt in G quemquam] quem P 3 cum om. P 4 Carneades Academicae] cameademicae R, carneacademice P academncjae B3, academiae H . rsertael B3 5 \'in\' B3 6 intellegit Bl, corr. B3; intellegat Hettmannus 7 lucillii R, lucili P 8 explicare Bl, corr. B3 9 non carneaden (carneadem H) si RHV, nec si carneaden (-de S) BSP; cf. Lachmannum ad Lucr. pag. 313 dimittat B 10 is om. R disputabit Bt, corr. B3 11 de* (i er.) B censorib: H, censori*o F 12 posttridie V 14 quidem] tamen SP cuius firma et stabilis] cuius prudentiae stabilis II 15 esse debet S exercitio H 16 generi H 17 quilibet R, quodlibet HS, quidquidlibet P adferentes (aff- S) BRSP eam] eadem BP, et in H 18 luci**us (li er.) B 21 ut om. P1 (s. I. P1) V aristortellem H1, aristotele S )

445
refelleret ac Platonem iustitiae patronos, prima illa disputatione collegit ea omnia quae pro iustitia dicebantur, ut posset illam, sicut fecit, euertere.

erat enim facillimum iustitiam radices non habentem labefactare, quia tum nulla in terra fuit, ut quid esset aut qualis a philosophis cerneretur.

atque utinam tot ac tales uiri quantum eloquentiae, quantum animi, tantum etiam scientiae ad inplendam defensionem summae uirtutis habuissent, cuius origo in religione, ratio in aequitate est! sed ii qui primam illam partem nescierunt, ne secundam quidem tenere potuerunt.

uolo autem prius circumscnpte ac breuiter quid sit ostendere, ut intellegatur philosophos ignorasse iustitiam nec id quod minime nouerant potuisse defendere.

iustitia quamuis omnes simul uirtutes amplectatur, tamen duae sunt omnium principales quae ab ea diuelli separarique non possunt, pietas et aequitas. nam fides temperantia probitas innocentia integritas et cetera eiusmodi uel natura uel institutis parentum possunt esse in iis hominibus qui iustitiam nesciunt, sicuti semper fuerunt: