Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quis enim non intellegat ab aegrotis et in aliquo dolore positis esse hoc disputatum? quid tam ridiculum quam id habere pro summo bono, quod medicus possit dare? dolendum est ergo, ut fruamur bono, et quidem grauiter ac saepe, ut sit postea non dolere iucundius.

miser- rimus est igitur qui numquam doluit, quia bono caret: quem nos felicissimum putabamus, quia malo caruit.

ab hac uani- tate non longe afuit qui omnino nihil dolere summum bonum dixit, nam praeter quod omne animal doloris est fugiens, quis potest sibi hoc bonum praestare, quod nobis ut eueniat, nihil aliut possumus quam optare?

summum autem bonum non potest efficere quemquam beatum, nisi semper fuerit in ipsius potestate: hoc autem 11011 uirtus homini, non doctrina, non labor, sed natura ipsa cunctis animantibus praestat.

qui uoluptatem cum honestate iunxerunt, communionem hanc effugere uoluerunt, sed effecerunt repugnans bonum, quoniam qui uo-luptati deditus est, honestate careat necesse est, qui honestati studet, uoluptate.

Peripateticorum bonum nimium multiplex et [*](EPITOME 12-19 (natura ... praestat)] c. 2S.4. 19-23] cf. c.28, 7. 23-195, 9] c. 28, 8. ) [*](AUCTOBES 4-9] cf. ad frg. 419 Epicuri (p. 282, 22). 5s.] cf. Cyprian. ppist. LXVIIII 16 (p. 705, IS): utrumne clinici an Peripatetici. ) [*](BRHPVj I pareat BI. corr. B3 2 eipres Bt1 ras. tt s. 1. corr. B2, expers1 V2 3 discemus P 5 peripaticorum B 6 philosophorum eicit Buenemanum 7 hoc om. R, in mg. add. Y 8 quiocl P5 merdi\'cus II1 10 dolore BBX Hae (ras. corr.) F1 iucundius (o m. 2) V 11 num\'quam! B7 12 haec V 13 dolore BBlH* (alt. o in e corr. H7) dorore, in mg. t dolore V 14 praeterquam quod Heumannus e〈s〉t B qui H 15 quod] quam II ueniat B, non eueniat H 16 obtare HV 17 bea»tui V in 8. I. P2, in mg. V 18 pr. \'now P1 19 animalibus H quo B uoluptatem (p ex n m. 2) V 20 ho**nestate (mi tr.) H 21 sed et fecerunt V uoluntati Y 22 deditus — Peripateticorum om. R 23 bonum] quorum bonum R multiplixet (e s. 1. et x ex c m. 2) V )

195
exceptis animi bonis, quae ipsa quae sint magna contentio est, commune cum beluis potest uideri.

nam corporis bona id est incolumitas indolentia ualetudo non minus sunt mutis quam homini necessaria ac nescio an etiam magis, quia homo et medellis et ministeriis subleuari potest, muta non possunt. item, quae appellant fortunae bona:

nam sicut homini opibus ad uitam tuendam, sic illis praeda et pabulis opus est.

ita inducendo bonum quod non sit in hominis potestate, totum hominem alienae dicioni subiugauerunt.

audiamus etiam Zenonem: nam is interdum uirtutem somniat. \'summum\' inquit *est bonum cum natura consentanee uiuere.\' beluarum igitur nobis more uiuendum est.