Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam quae abesse debent ab homine, in his omnia deprehenduntur: uoluptates adpetunt, metuunt fallunt insidiantur occidunt et, quod ad rem maxime attinet, deum nesciunt.

quid ergo me docet ut uiuam secundum naturam, quae ipsa in deterius prona est et quibusdam blandimentis lenioribus in uitia praecipitat?

uel si aliam mutorum, aliam hominis dicit esse naturam, quod homo ad uirtutem sit genitus, nonnihil hoc, sed tamen non erit definitio summi boni, quia nullum est animal quod non secundum naturam suam uiuat.

qui scientiam summum bonum fecit, aliquid homini proprium dedit, sed scientiam alterius rei gratia homines adpetunt, non propter ipsam.

quis enim scire contentus est non expetens aliquem fructum scientiae? artes ideo [*](EPITOME 9-21] c. 28, 5. 21-197, 10] c. 28,11 s. ) [*](BRHPVJ 1 excepti B 2 bona] uana B 3 incolomitas F1 ualie tudo PV 4 ac] an B, om. H 5 medullis B, medellis R, mede*lis C1 er.) H, medelis P, medejlis Y subleuare V 6 qui H fortunae] fortitudinis H bonum H, bonat P nam om. H sicuti B 8 indocendo B qtwrdl R1 quod non sit] sit F1, s. I.1 situm V2 totum] bonum R 9 alienae (ae ex a m. 2) R dicionis R subiugarunt H, subiugauerint Y 10 his HPar 11 consentanae H 12 namq: (om. quae) H 13 iis R, hiis Px, h del. P3 omnibus V ╵metunt╵ P2 14 fallunt om. R quo d darem V 15 m╷e╷ F2 17 lenioribus (n in ras. ex u ? m. 3) B si om. V 19 hoc Y, dicit cett. 20 quia] quoniam R, qua V 21 \'fecit\' PJ aliquid (d ex t) B\', sic saepius 22 dedit] fecit B\', corr. B3 24 artes] unius B, partes P1, p del. Pl ) [*]( 13* )

196
discuntur ut exerceantur, exercentur autem uel ad subsidia uitae uel ad uoluptatem uel ad gloriam. non est igitur summum bonum quod non propter se expetitur.

quid ergo interest utrum scientiam summum bonum putemus an illa ipsa, quae scientia ex se parit id est uictum gloriam uoluptatem? quae non sunt homini propria et ideo ne summa quidem bona: nam uoluptatis et uictus adpetentia non homini solum, sed etiam mutis inest.

quid cupiditas gloriae? nonne in equis deprehenditur, cum uictores exultant, uicti dolent?

  1. tantus amor laudum, tantae est uictoria curae
  2. .
nec inmerito summus poeta experiendum esse ait,.
  1. et quis cuique dolor uicto, quae gloria palmae
  2. .

quodsi ea quae parit scientia communia sunt cum aliis animalibus, non est ergo summum bonum scientia. praeterea non mediocre huius definitionis est uitium, quod scientia node ponitur. incipient enim beati omnes uideri qui artem aliquam scierint, immo uero qui et res malas scierint, ut tam beatus sit qui uenena didicerit temperare quam qui mederi.

quaero igitur ad quam rem scientia referenda sit. si ad causas rerum naturalium, quae beatitudo mihi erit proposita, si sciero unde Nilus oriatur uel quidquid de caelo physici delirant? quid quod earum rerum non est scientia, sed opinatio, quae pro ingeniis [*](AUCTORES 10. 12] Verg. Georg. m 112. 102. ) [*](BRHPV] 1 alt. exerce*ntur (a er.)H, "exercentur P" 4 utrum] uerum B\', corr. Bs 5 scientia quae H scientia] sapientiam P1, m del. Px 6 et p om. II summae (ae ex a) R1 quidem om. H 7 uoluptates H adpenitentia (p s. I. m. 3, ni exp. m. 1) P 8 quid] quo id (exp. m. 2) V 9 exultont V1 10 tantae est. Pae (alt. a in tantae del. Px) cum codd. Verg., tantae Bl ftantacst1 BS) RV, tanta est H 11 nec inmerito — palmae om. Bl, nec inmerito post curae et summus — palmae in mg. inf. add. B* experiundum H 12 et] ei V uictor H quwe B (i. e. Bs) 13 pariunt scientiam P sunt om. V 14 scientiam H praeterea] praestare H 15 uitimm P3 nud*e (a er.) B, nudae H, nuda P 16 incipiunt PVx, It.. ras. et s. 1. corr. beati omnes] beatiores P 17 malis Vx beatum (corr. m. 2) V 18 temporare V qui* (d er.) B merdelri B3 19 scientiam II 21 Nilus] nihil usui B oritur H quidquid] quid B 22 eremm1 B1 quae om. P opinio V ingeniis (alt. i ex t m. 3) P )

197
naria est?

restat ut scientia bonorum ac malorum summum bonum sit. cur ergo scientiam maluit quam ipsam sapientiam summum bonum dicere, cum sit utriusque significatio et uis eadem? nemo tamen usque adhuc summum bonum dixit esse sapientiam, quod melius dici potuit.