Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum uero tam minuta esse dicantur, ut nulla ferri acie dissici ualeant, quomodo hamos aut angulos habent? quos, quia extant, necesse est posse diuelli.

deinde quo foedere inter se, qua mente conueniunt, ut ex iis aliquid construatur? si sensu carent, nec coire tam disposite possunt, quia non potest quicquam rationale perficere nisi ratio. quam multis coargui haec uanitas potest!

sed properat oratio. hic est ille,

  1. qui genus humanum ingenio superauit et omnes
  2. restinxit, stellas exortus ut aetherius sol.
quos equidem uersus numquam sine risu legere possum.

non enim de Socrate hoc saltem aut Platone dicebat, qui uelut reges habentur philosophorum, sed de homine, quo sano ac uigente nullus aeger ineptius delirauit. itaque poeta inanissimus leonis laudibus murem non ornauit, sed obruit et obtriuit.

at idem nos liberat metu mortis, de qua haec ipsius expressa uerba sunt: quando nos sumus, mors non est: quando mors est, nos non sumus. mors ergo nihil ad nos. quam argute nos fefellit!

quasi uero transacta mors timeatur, [*](EPITOME 19-236, 12] c. 31, 6 quid - facit. ) [*](AUCTORES 128.] ibid. III 1043 s. 20] Laert. Diog. X 125. ) [*](B(G)RSHPJ 1 sunt *amata (pars litt. h eras.) sunt in ras. P toamata B3 2 est in illis B, inest in illis H emineat (pr. e ex i m. 3) P \'h\'amis B3, umoris RH, humoris SP 3 coercere S, cohereTe\' H1 amata Bac (s. Icorr. B\') S, amant R, *amata (h er.) P sese R, reslse P3 5 fe\'r\'ri H2 dissici C quomodo] quomo H amos BP 6 habeant SH diuelli* (t er.) B 7 deinde (inde in ras. ex nique m. 3) B 8 rut, B3 iis R, his BSH, hiis P conseratur B, probat Usenerus, constituatur codd. recent. et edd. 9 dispositae BRrH, disposita P 10 quam multis — oratio om. R 12 omnis codd. Lucr. 13 extinxit P et ortus P ut BSH cum codd. Lucr., uti RP aetherius (eth- P) C, aerius codd. Lucr. 14 risu] uersu S 15 aut platone hoc saltim (sic) P 16 ac om. SH 17 inertius B delirauit (e ex i m. 3) P 18 leone S, leonu H exornauit H obtriuit] obstruit B\', corr. B3 21 test nosj P 22 a Uer[e] (sic) transacta incipit codicis G pag. 59 (101) paene tota lecta )

234
qua iam sensus ereptus est, ac non ipsum mori, quo sensus eripitur. est enim tempus aliquod quo et nos iam non sumus et mors tamen nondum est, idque ipsum uidetur esse miserum, quod et mors esse incipit et nos esse desinimus;

nec frustra dictum est: mors misera non est, aditus ad mortem est miser, hoc est morbo tabescere, ictum perpeti, ferrum corpore excipere, ardere igni, dentibus laniari.

haec sunt quae timentur, non quia mortem adferunt, sed quia dolorem magnum. quin potius effice ne dolor malum sit omnium inquit malorum maximum est. qui ergo possum non timere, si id quod mortem antecedit aut efficit, malum est? quid quod totum illut argumentum falsum est, quia non intereunt animae?

(minime) uero inquit; nam quod cum corpore nascitur, cum corpore intereat necesse est. iam superius dixi differre me hunc locum et operi ultimo reseruare, ut hanc Epicuri persuasionem, siue illa Democriti siue Dicaearchi fuit, et argumentis et diuinis testimoniis redarguam.

uerum ille fortasse inpunitatem uitiis suis spopondit: fuit enim turpissimae [*]( 14 superius] c. 13, 3. ) [*](AUCTORES 5] ? (cf. tamen Senec. epist. 80, 9: plus ut puto et receperunt). 9 s. quin — est] cf. ad frg. 401 Epicuri (pag. 276, 18). 11-14] cf. ad frg. 336 (pag. 227,1). 13] cf. Lucr. III 445-458. 634—639. ) [*](B(G)RSHPV(alO)] 1 qua P, quia BGR, qua̎ S, qu∗a (i er.)H iam om. S 3 esse om. H 4 quod R, quo BGP, cum SH pr. et om. H 5 pr. est om. H aditus (us ex um m. 2) H 6 alt. est] ergo genere H ictu S 7 igne (e ex i m. 1 ?) R dentibus (bestiarum) edd. 8 dolem P 9 quin potius effice ne RP, quae res potius efficit ut B, qu(in po)tius ef[ici]e[t] ne G, quin potius efficit ut S, inquit potius efficit ut H; cf. pag. 104, 1 inquit omnium P 10 ab inquit denuo incipit V, cf. ad pag. 232,17 \'esv Ps łd quid B, [quid] G, qui (corr. m. 2) V possum non R, non possunt B1 fpossum in ras. corr. B3) G, non possum non SHPV; an quid ergo? possum nou timere — malum est? scribendum ? in quo pro possum malunt num possum Thilo et Hartelius; quid ergo? non possum non timere - malum est. edd. 11 quid o»i. H 12 argumentum illud S illum V1 13 minime add. Thilo uerum BG, supra uero add. t uere V1; intereunt uero codd. recent. et edd. uero inquit del. R2 \'quod\' V 14 dixit V disserere H 15 me] melius V; me hunc locum melius edd. seruare (sic) H 16 persuasionerml B3 illa H ãfcbildice (corr. m. 3) B 17 ret diuinis1 PJ 18 inpani tamen (e s. I. m. 2) V \'suisl P2 spoponte R1, \'spO\'spondit sic H* )

235
uoluptatis adsertor, cuius capiendae causa nasci hominem putauit.

quis cum hoc adfirmari audiat, uitiis et sceleribus abstineat? nam si periturae sunt animae, adpetamus diuitias, ut omnes suauitates capere possimus. quae si nobis desunt, ab iis qui habent auferamus clam dolo ui; eo magis, si humanas res nullus deus curat, quandocumque spes inpunitatis adriserit, rapiamus necemus.

sapientis est enim male facere, si et utile sit et tutum, quoniam si quis in caelo deus est, non irascitur cuiquam. aeque stulti est bene facere, quia sicut ira non commouetur, ita nec gratia tangitur.

uoluptatibus igitur quoquo modo possumus seruiamus: breui enim tempore nulli erimus omnino. ergo nullum diem, nullum denique temporis punctum fluere nobis sine uoluptate patiamur, ne quia ipsi quandoque perituri sumus, id ipsum quod uiuimus pereat. haec ille tametsi non dicit uerbo, re tamen ipsa docet.

nam cum disputat omnia sapientem sua causa facere, ad utilitatem suam refert omnia quae agit.

ita qui audit haec flagitia, nec boni quicquam faciendum putabit, quoniam bene facere ad utilitatem spectat alienam, nec ab scelere abstinendum, quia [*](EPITOME 158.] cf. 31, 3 nunc — sustulisti. ) [*](AUCTORES 10 -15] cf. ad Epicuri frg. 491 (pag. 308, 3). 16 s.] ibid. frg. 581. ) [*](B(G)RSHPV] 1 adsertos V1 2 hoc om. P audeat (e ex i R2) RSH in (abstineat nam si pe) desinit codicis G pag. 59 (101), sequitur pag. 60 (102) a Riturae sunt incipiens paene tota lecta 3 diuitiis Vac 4 omnes (e ex i m. 2) R 5 iis edd., his C ui in 5 fere lite. erasis P3\' eo] ego G 6 deus nullus S 7 necemus om. V sapient sic R enim om. G 8 caelis SH 9 cuiquam om. V aeque] et quae Bl, corr. B* stultitia (exp. m. 2) V sic 81 10 mouetur H 11 quoquo] quo BGP b 1 enim breui (corr. m. 2) V 12 erumus G diem nullum om. P 13 nouis B sine] sim B uoluptattej P3, uoluptatibus H nec B 14 uiuimus Usenerus (com. Senec. epist. 99, 31 hoc quod uiuimus proiimum nihilo est); uiximus BGRSPV, diximus H pareat Bl, corr. B*, perdere uideamur H 15 hoc edd. illa 5 tametsi] thales si B, talis si G dicit om. BG ue[r](bi;[s] G r £ V ips(u)[m] G, ipsa (a ex e) R docet] dicit H 16 sapiente H ad utilitatem suam re- om. P 17 itaque qui BG, recte ? audtet1 H1 18 faciendum] ita faciendum R puta- [u]it G, putauit Rptvar., u in b corr. P3Vl rfacerel P3 19 abl a RP . )

236
maleficio praeda coniuncta est.

archipirata quispiam uel latronum ductor si suos ad grassandum cohortetur, quo alio sermone uti potest quam ut eadem dicat quae dicit Epicurus?

deos nihil curare; non ira, non gratia tangi; inferorum poenas non esse metuendas, quod animae post mortem occidant nec ulli omnino sint inferi; uoluptatem esse maximum bonum; nullam esse humanam societatem; sibi quemque consulere; neminem esse qui alterum diligat nisi sua causa; mortem non esse metuendam forti uiro nec ullum dolorem, qui etiamsi torqueatur, si uratur, nihil curare se dicat.

est plane cur quisquam putet hanc uocem uiri esse sapientis, quae potest latronibus aptissime commodari.