Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uidebat Epicurus bonis aduersa semper accidere, paupertatem labores exilia carorum amissiones, malos contra beatos esse, augeri potentia, honoribus adfici; uidebat innocentiam minus tutam, scelera inpune committi; uidebat sine dilectu morum, sine ordine ac discrimine annorum saeuire mortem, sed alios ad senectutem peruenire, alios infantes rapi, alios iam robustos interire, alios in primo adulescentiae flore inmaturis funeribus extingui, in bellis meliores potius et uinci et peru\'e.

maxime autem commouebat homines in primis religiosos grauioribus malis adfici, iis autem [*](AUCTORES 1 s. qui — tolerari] frg. 467. 2 s. qui — praedicatur] ad frg. 526 (pag. 320, 4). 3 s. aduersus — naturae] frg. 529. 4—6 inpatieuti — sapientem] ad frg. 401 (pag. 276, 20, cf. pag. 339, 15). 6-8 qui — fugere] frg. 557. § 8 s. (Epicurus)] frg. 370. ) [*](BRSHPVj 1 partus V1 disciit P3 pulenta H uitom1 Bs 2 tolorare SP, tollerare H uxorem] pudorem B 3 *malos (a er.) ypr, s. I. i amaros V3 redigatur V1, s. I. t praedicatur V2 aduersum S rparentes V~ 4 iupio] impio V1, idem coniecerat BuenemannWl, inpios (uel imp-) BRSHPV1 (s add.) deligato V1 5 forti (i ex e fit. 2) V 7 potentiae] sapientiae H qui molestiam] qui miles militiam B 9 colligib JEP cogit et] cogi tet tit. 1, in cogitjtet corr. et a. I. i colligit add. m. 2 V 11 disciplina eius tota] disciplinae historia B tota om. H descendet S 12 U*idebat (t er.). V 13 accidere (i ex e m. 2) H 14 augere V1 16 delectu SP2 (pr. e ex i) 17 seruire st, pro r del. 827 sed alios ad senectutem om. P sed] et edd. 18 interisse H prima H 19 inmaturae B\', corr. B3 20 et (ante uinci) s. I. ns. 2 uel al. post. P an autem (eum) ? Thilo 21 religiones S grauibus H iis edd., his BRHPV, duos S )

230
qui aut deos omnino neclegerent aut non pie colerent, uel minora incommoda euenire uel nulla; ipsa etiam saepe templa fulminibus conflagrare.

quod Lucretius queritur, cum dicit de deo:

  1. tum fulmina mittat et aedis
  2. ipse suas disturbet et in deserta recedens
  3. saeuiat exercens telum, quod saepe nocentes
  4. praeterit exanimatque indignos inque merentes.

quodsi uel exiguam ueritatis auram colligere potuisset, numquam diceret aedis illum suas disturbare, cum ideo disturbet, quia non sint suae.

Capitolium, quod est Romanae urbis et religionis caput summum, non semel, sed saepius fulmine ictum conflagrauit:

homines autem ingeniosi quid de hoc existimauerint, ex dicto Ciceronis apparet, qui ait diuinitus extitisse illam flammam, non quae terrestre illut domicilium Iouis deleret, sed quae sublimius magnificentiusque deposceret.

qua de re etiam in libris consulatus sui eadem dixit quae Lucretius:

  1. nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
  2. ipse suas arces atque inclyta templa petiuit
  3. et Capitolinis iniecit sedibus ignes
  4. .
[*](AUCTORES 4 ss.] II 1101 ss. 13] Verr. IV 31, 69. 18 ss.] cf. de diuin. I 12,19; II 20,45., ) [*](BRSHPVJ 1 deos (s add. m. 2) V neclegerent B, negl- cett. 2 prouenire B, uenire SH ipsa1 B3 3 fluminibus P1, lu in ul corr. P3 conflaglare R, conflare S, confraglare H, conflagare F 4 flumina P1, lu in ul corr. P3 aedis V1 cum codd. Lucr., aedes BBHPV2 (s. I. corr.), edes S 5 ipse] saepe codd. Lucr. suas (alt. s add. m. 3) P in om. codd. Lucr. 6 eiercente telum H 7 indignos inque] indignosque P inquae H merentis Bl, corr. B* 8 exigua V 9 diceret] haec diceret SH aedis F1, aedes Fs (s. I. corr.) cum cett. suis (sed del. m. 2) suas F disturbaret, alt. t del. m. 1 ? S, disputare F1 10 quia] quod edd. sunt RH edd. sua H capotolium VIIC rest\' Pl 11 sed] et S, sed et H fulmineo ictu confraglauit H flumine P1, lu in ul corr. P3 13 qui ait] quia ut S 14 terrestre] caeleste B, terrestre* (s er.) H 16 ante consulatus 4 fere litt. eras. V 17 dixit] dii. (q tr.) V 18 stillanti SH nÎ:tu\'l solympo (corr. m. 2) V olimpo SP 19 incodd. Cic. utroque loco sic ipse suos quondam tumulos ac templa petiuit arces* (s er.) V inclita S petijuit (e in ras. et pr. i postea add. m. 1 ?) B 20 aedibus BR, saedibus H )
231

pertinaci ergo stultitia non modo uim maiestatemque ueri dei non intellexerunt, sed etiam inpietatem sui erroris auxerunt, qui templum caelesti iudicio saepe damnatum restituere contra fas omne contenderint.

cum haec igitur cogitaret Epicurus, earum rerum uelut iniquitate inductus — sic enim causam rationemque ignoranti uidebatur — existimauit nullam esse prouidentiam. quod cum sibi persuasisset, suscepit etiam defendendum: sic in errores inextricabiles se ipse coniecit.

si enim prouidentia nulla est, quomodo tam ordinate, tam disposite mundus effectus est? nulla inquit dispositio est: multa enim facta sunt aliter quam fieri debuerunt. et inuenit homo diuinus quae reprehenderet.

quae singula si uacaret refellere, facile ostenderem nec sapientem hunc fuisse nec sanum. item si nulla prouidentia est, quomodo animalium corpora tam prouidenter ordinata sunt, ut singula quaeque membra mirabili ratione disposita sua officia conseruent?

nihil inquit in procreandis animalibus prouidentiae ratio molita est. nam neque oculi ad uidendum facti sunt neque aures ad audiendum neque lingua ad loquendum neque pedes ad ambulandum, quoniam prius haec nata sunt quam esset uidere audire loqui ambulare. itaque non haec ad usum nata sunt, sed usus ex illis natus est.

si nulla prouidentia est, cur imbres cadunt, [*](EPITOME 4—7] c. 31, 1. ) [*](AUCTORES § 16-21 (Epicums)] frg. 370 (p. 249, 10). 10] cf. Lner. V 195-234 (cf. II 180 s.). 16] cf. ibid. IV 822-857. ) [*](BBSHPVJ 1 pertinaciter B, pertinaces R pertinacirelrgo V2 stulti B \'modo1 B3 2 adferunt B1, in ras. auserunt (sic) corr. B3 5 ueluti SH iniquitate H sire\' H7 7 rsibi\' H* defendum V 8 errores et (exp. m. 3) B extricabiles H conclusit P, non iecit V 9 tam (ante disposite) om. V1, et 8. I. V2 disponite V 10 dispositio] ratio B, dispotio P, i pMitio i disputatio (corr. m. 2) V 12 reprehenderat R 13 refelleret S, refellera (sic corr. m. 2) V facileeostenderem (ult. e del. un. 3) B 15 prudenter SH ornata RSHV 16 membra in mg. P1 19 ad (ante audiendum) om. H nee (ante lingua; P 21 essent B1 (n del. B3) R loqui post audire posui, ante uidere BRSHV, qui loqueretur uideret audiret ambularet P 2*2 usus P nata sunt om. SH 23 inbres B fruges] frigor H )

232
fruges oriuntur, arbusta frondescunt? non inquit animantium causa ista fiunt, quoniam prouidentiae nihil prosunt, sed omnia sua sponte fieri necesse est.

j unde ergo nascuntur aut quomodo fiunt omnia quae geruntur non est inquit prouidentiae opus: sunt enim semina per inane uolitantia, quibus inter se temere conglobatis uniuersa gignuntur atque concrescunt.

cur igitur illa non sentimus aut cernimus? quia nec colorem habent inquit nec calorem ullum nec odorem. saporis quoque et umoris expertia sunt et tam minuta, ut secari ac diuidi nequeant.

sic eum, quia falsum in principio susceperat, consequentium rerum necessitas ad deliramenta perduxit. ubi enim sunt aut unde ista corpuscula? cur nemo illa praeter unum Leucippum somniauit, a quo Democritus eruditus hereditatem stultitiae reliquit Epicuro?

quae si sunt corpuscula et quidem solida ut dicunt, sub oculos certe uenire possunt. si eadem est natura omnium, quomodo res uarias efficiunt? uario inquit ordine ac positione conueniunt sicut litterae: quae cum sint paucae, uarie tamen collocatae innumerabilia uerba conficiunt.

at litterae uarias formas habent. 20 ita inquit et haec ipsa primordia: nam sunt aspera, [*](EPITOME 3-233, 101 c. 31, 3-5. ) [*](AUCTORES 1] cf. ibid. V 156-194. 4] cf. ibid. lib. I et II passim, maxime II 1048-1066; V 187-194. 416-431. § 2\'J-27] frg.287 Epicuri. 8] cf. Lucr. II 737 ss. 842-864; I 528 ss. 599 ss. 17] cf. ibid. II 478 ss. 660 ss. 688—699. 21] cf. ibid. U 333 ss. 381-477. ) [*](BRSHPY(-17)] 1 orriuntur P1, alt. r del. P3, oriantur V1 iuquiunt SH animantium] semper animantium V 4 gerentur S, ∗geruntur (e er.) V 5 srelmina V7 6 uolantia S conglobati sunt uersa VI, part. in ras. corr. V2 8 calorem H inquit onl. H 9 colorem H quoq. ac I tumoris (ac add. m.2) V 10 expertrila B tam»* t fqua er.) B minuta] minuta inquid H 11 priucio H 12 deliramenta (pr. e ex i et i ex a m. 3) P, delirementa yac 13 unde] unde sint B ╵cur╵ V 14 leucippum in ras. B3, de scriptura m. primae leop ⋯ u agnoscUttr, leucirplpum P3 15 et quidem] equidem Bl (s. 1. corr. B3) SH 17 post omnium statim ad inquit malorum § 33 transilit cod. V 18 copositione S sic S 19 paucae fo add. m. 3) P uarie edd., uariae C, nisi quod aU. a eras. B, del. P3 20 literae (alt. e add. tll. 3) P )

233
sunt hamata, sunt leuia. secari ergo ac diuidi possunt, si aliquid inest illis quod emineat. si autem leuia sunt et hamis indigent, cohaerere non possunt. hamata igitur esse oportet, ut possint inuicem concatenari.