Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

num potest plus aut maius uideri collegisse fruges iisque fractis panem facere docuisse aut uuas de uitibus lectas expressisse uinumque fecisse quam fruges ipsas aut uites generasse ac protulisse de terra?

reliquerit haec sane deus humanis ingeniis eruenda, tamen fieri non potest quin ipsius sint omnia, qui et sapientiam tribuit homini ut inueniret et illa ipsa quae possent inueniri.

artes quoque inuentoribus suis inmortalitatem peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Volcano fabrica. colamus igitur et illos qui fullonicam sutrinamue docuerunt. cur autem figulinae repertori honos non habetur? an quia isti diuites uasa Samia contemnunt?

sunt et aliae artes quarum repertores humanae uitae plurimum profuerunt: cur non et illis adtributa sunt templa?

sed nimirum Minerua est quae omnes repperit, ideoque illi opifices supplicant. ergo ab his sordibus Minerua ascendit in caelum.

est uero cur quisquam derelinquat eum qui terram cum animantibus, [*](EPITOME 3-71, 6] cf. c. 14, 5. ) [*](B(G)BSHPVJ 1 quam V1 uou add. Thilo sceleratus P, sceleratjjus sic V2 2 lacessierint Ppr (alt. i ras. ex u) edd., lacesserint S, lacessieruut BRV, lacesserunt H 3 peragamus P celeri Pl (corr. P2)V 4 possu- mus S litteris docere B 5 Caeli] caereri ∗∗∗ H 6 usum BS hiis R2 nam S, non HP 7 potes H iisque] isque R, hisque cctt. fractis] fructibus Bl, corr. B3 8 expressisse B2 9 aut] atque R 10 a [Terr]a rel[iqueri]t incipit codicis G pag. 5 (151) paene tota lecta reliquit B, reli*queri*t (duo 11 er.) P, reli*qua erit (n er.) V hominum H 11 erudienda BH, [erudien]da G 12 et (ante illa) om. H 13 possint BG inuenire V1; post inueniri tn mg. primus iuuenit add. P1? artis R* 14 reperisse RH scolapio H vulcano B, uulcano cett., u minus cert. in G 15 fulilonicam (1 in ras. ex c ? m. 2) V sutrinauuue q er.) B, striuamque G 16 repertorum S 17 uasa Samia] uasam nimiam R 18 re[p]pertores G 19 et R2 nimirum om. S 20 omnis Rl 21 rhlis R2 escendit R1 V uero] ergo H 22 relinquat R celum—luminibus in mg. 82)

71
caelum cum astris et luminibus exorsus est, ut eam ueneretur quae telam docuit ordiri.

quid ille qui uulnera in corporibus sanare docuit? num potest esse praestantior quam qui corpora ipsa formauit, sentiendi ac uiuendi rationem dedit, herbas denique ipsas et cetera quibus medendi ars constat excogitauit ac protulit?