Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

o in quantis tenebris, Africane, uersatus cs uel potius o poeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus ascensum in caelum putaueris! cui uanitati etiam Cicero adsensit.

est uero inquit Africane: nam et Herculi eadem ista porta patuit; tamquam ipse plane, cum id fieret, ianitor fuerit in caelo.

equidem statuere non possum dolendumne potius an ridendum putem, cum uideam graues et doctos et ut sibi uidentur sapientes uiros in tam miserandis errorum fluctibus uolutari.

si haec est uirtus quae nos inmortales facit, mori equidem malim quam exitio esse quam plurimis.

si aliter inmortalitas parari non potest nisi per sanguinem, quid fiet, si omnes in concordiam consenserint? quod certe fieri poterit, si pernicioso et impio furore proiecto innocentes esse ac iusti uelint. num igitur nemo erit caelo dignus?

num peribit uirtus, quia hominibus in homines saeuire non dabitur? sed isti qui euersiones urbium populorumque summam gloriam conputant, otium publicum non ferent, rapient saeuient et iniuriis insolenter inlatis humanae societatis foedus [*](AUCTORES 1 s.] Epigr. III 9 s.; ex Cic. de rep. 7] de rep. iocert. frg. 9. ) [*](BRSHPVj 1 fas endo H, faciendo BRS, fas est do PacV, nest corr. P1 U plagas (= m. 2) caelestium nefasciquam (nefasqiquam m. 2) est (e in er. a ? m. 2) B caelestium BSP, caelestu; V ardlscendere V2 2 mihi H, mirhi\' (hi m. poster.) P patet in mg. S2 3 quia] quam BI, corr. B2 porrdildit B3 4 rin! J33 (tu) potius Schoelliiis 5 o eras. P 6 putaberis H Cicero onl. S 7 uero (corr. m. 2) R et om. H 8 potuit H genitor H 9 et quidem SH 10 uideas H doctores S 11 uiderentur R sapientis P1 (corr. P2) V miserandis B3, miseramdis Ii, miserans S errorem V 12 uoluntari RarV1 si haec - quam plurimis in mg. V2 13 more S quidem SPV ■ malim P1, mauelim P2, magislim B, uelim R, mauelis S, mauelim HV (i. e. V2) 15 concesseriut SII 16 poterit P, potet sic V, potest BRSH 17 uoluerunt H 18 uirtus] iustus S quia] quoniam SH seruire Bt, s. I. et ras. corr. B3 20 odium B )

70
inrumpent, ut habere hostem possint, quem (non) sceleratius deleant quam lacessierint.

Nunc ad reliqua pergamus. nomen deorum Cereri ac Libero traditio munerum fecit. possum diuinis docere litteris uinum atque fruges ante progeniem Caeli atque Saturni fuisse in usu hominum, sed ab his sane inuenta esse fingamus.