Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nullus enim suauior animo cibus est quam cognitio ueritatis. cui adsereudae atque inlustrandae septem uolumina destinavimus, quamuis ea res infiniti sit paene operis et inmensi, ut si quis haec dilatare atque exsequi plenissime uelit, tanta illi rerum copia exuberet, ut nec libri modum nec finem reperiat oratio.

sed nos idcirco breviter omnia colligemus, quod ea quae adlaturi sumus tam clara sunt et lucida, ut magis mirum esse uideatur tam obscuram uideri hominibus ueritatem et iis praecipue qui sapientes uulgo putantur, uel quod tantummodo instituendi nobis homines erunt hoc est ab errore quo sunt implicati ad rectiorem uiam reuocandi.

quod si fuerimus ut spero adsecuti, mittemus eos ad ipsum doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem, cuius haustu atque potu conceptam uisceribus sitim sedent ardoremque restinguant, eruntque illis omnia facilia prona manifesta, modo ne pigeat ad percipiendam sapientiae disciplinam legendi uel audiendi patientiam commodare.

multi enim superstitionibus uanis pertinaciter inhaerentes obdurant contra manifestam ueritatem, non tam de suis religionibus quas praue adserunt bene meriti quam de se male. qui cum habeant iter rectum, deuios secuntur anfractus, planum deserunt, ut per praecipitium labantur, lucem relinquunt, ut [*](RSMPPVJ 2 uerae om. PV 3 relata M 4 uirtutis] ueritatis 11M, sed s. I. I uirtutis add. M1; ueritatis tuetur Buenemannus, sed cf. §17 idoneos ad bene uiuendum duces — sequerer 6 cogitatio V, in ras. corr. V1 7 inlustra⌜nd⌝ae (ndae add. m. 2) R scptem spatio relicto om. R 8 bene S 9 plenisse P1 corr. Pz 10 repperiat RMPar (pr. p er.), reperiat SV, similis plerumque in eis formis uarietas, constanter fere PP in B 11 collegimus P, collegemus (corr. m. 2) V 13 et] ut M his SMPV praecipuạe (exp. m. 1?) P, praecipuae Vac 17 mittemus om. S 18 ceptam S 19 restingt S 21 commendare PL (commodare in mg. m. rec.) V 22 ⌜uanis⌝ P2 23 obdurantur R1 (supra antur linea a R2) M, obdurant se edd. 24 praue adserunt] praeferunt PV 25 sequautur M 26 praecipitia lauantur R1, praecipiti* uolantur R2 precipiuin M post labantur 6 fere litt. eras., P )

6
in tenebris caeci ac debiles iaceant.

his consulendum est, ne contra se pugnent uelintque se tandem ab inueteratis erroribus liberari: quod utique facient, si quare sint nati aliquando peruiderint.

haec enim prauitatis est causa, ignoratio sui: quam si quis cognita ueritate discusserit, sciet quo referenda et quemadmodum sibi uita degenda sit. cuius scientiae summam breuiter circumscribo, ut neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit nec ulla sine religione probanda sapientia.