Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Suscepto igitur inlustrandae ueritatis officio non putaui adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae uidetur prima esse natura, sitne prouidentia quae rebus omnibus consulat an fortuito vel facta sint omnia uel gerantur.

cuius sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. sed et antea Protagoras qui deos in dubium uocauit et postea Diagoras qui exclusit et alii nonnulli qui non putauerunt deos esse quid aliud effecerunt nisi ut nulla esse prouidentia putaretur? quos tamen ceteri philosophi ac maxime Stoici acerrime rettuderunt docentes nec fieri mundum sine diuina ratione potuisse nec constare, nisi summa ratione regeretur.

sed et Marcus Tullius quamuis Academicae disciplinae defensor esset, de prouidentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit Stoicorum argumenta confirmans et noua ipsa adferens plurima: quod facit cum in omnibus philosophiae suae libris tum maxime in iis qui sunt de natura deorum.

nec difficile sane fuit. [*](EPITOME 9-7, 3] Epit. c. 1,1 sq. ) [*](AUCTORES 9-13 (Epicurus)] cf. ad frg. 368 (p. 247, 23). ) [*](B(a 16)BSMPPVJ 2 uelint quod M 4 prauitas M 5 quo* (d er.) V 7 sapientia post ulla R 8 relegio ne1 (alt. e ex i corr. et ne add. m. 2) P 11 sine ltf, si*ne (t er.) V 12 fortuitu M sunt M \'omnia\' P2 ta generantur (s. I. m. 2) R 13 senteu,tiae V2 14 ante M pytagoras M 15 putarunt PV 16 nulla] illa S a putaretur incipit cod. B 17 tam(ence)teri B tameni M filosofi B, omnino plerumque f pro ph 18 retuderunt (pr. e ex & R nt. 1 et 2) BS, retunderunt 3f, reddiderunt PV dicentes M 19 const(areni)si B ratio(ne) B 20 Marcus] B, M. uel m. cett., praenomina constanter plena in BG, raro in cett. 21 et (ante saepe) om. M 23 filosopiae B tunc P 24 iis edd., his C ⌜d⌝eorum B fu<it) B)

7
paucorum hominum praua sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium.

nemo est enim tam rudis, tam feris moribus quin oculos suos in caelum tollens, tametsi nesciat cuius dei prouidentia regatur hoc omne quod cernitur, aliquam tamen esse intellegat ex ipsa rerum magnitudine motu dispositione constantia utilitate pulchritudine temperatione nec posse fieri quin id quod mirabili ratione constat consilio maiore aliquo sit instructum.

et nobis utique facillimum est exsequi hanc partem quamlibet copiose: sed quia multum inter philosophos agitata res est et prouidentiam tollentibus satis responsum uidetur ab hominibus argutis et eloquentibus et de sollertia diuinae prouidentiae per totum hoc opus quod suscepimus sparsim dicere nos necesse est, omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum ceteris sic cohaeret, ut nihil a nobis uideatur disseri posse, ut non simul de prouidentia disseratur.