Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

multum tamen nobis exercitatio illa fictarum litium contulit, ut nunc maiore copia et facultate dicendi causam ueritatis peroremus. quae licet possit sine eloquentia defendi, ut est a multis saepe defensa, tamen claritate ac nitore sermonis inlustranda et quodammodo adserenda est, ut potentius in animos influat et ui sua instructa et luce orationis ornata. de religione itaque nobis rebusque diuinis instituitur disputatio.

nam si quidam maximi oratores professionis suae quasi ueterani decursis operibus actionum suarum postremo se philosophiae tradiderunt eamque sibi requiem laborum iustissimam putauerunt, si animos suos in earum rerum quae inueniri non poterant inquisitione torquerent, ut non tam otium sibi quam negotium quaesisse uideantur et quidem multo molestius quam in quo fuerant ante uersati, quanto iustius ego me ad illam piam ueram diuinam [*](RSMPPVJ 1 derigantur Rl 2 relegionem (alt. e ex i) P2, sic saepe gloriosiorque (que add. m. 2) R in gloriosior desinit fol. 1 v codicis S recentiore manu script., in folio 2 r incipit antiqua manus uerbis inde ab esse bis erroribus (2, 29) repetitis multo quae (exp. m. 2) P ⌜nunc⌝ P2 C 6 instruere P 7 tamen ParV humanis om. S 8 dicendo M 10 dociores (s. I. m. 2) sic R 13 nobilis P uictarum S, fictura M uti S 14 maiore (e ras. ex se) P, maiorae (exp. m. 2) V 15 posset R 17 adserenda \'fortasse\' Petrus Francius, sed cf. § 20; VI 1, 1; disserenda C ui] in M 18 sua—luce] sua et instructa (cta in ras. R) religione et luce RSM 19 si] et M 23 inquisirtilone P2V2 torquerent] torserunt. querent M 24 quaesisse uideantur quam negotium P 25 et quidem] equidem R 26 Seram illam piam diuinam (corr. m. 2) P uera* (q er.) M diuinamque RM ) [*]( 1. )

4
sapientiam quasi ad portum aliquem tutissimum conferam, in qua omnia dictu prona sunt, auditu suauia, facilia intellectu, honesta suscept.u?

et si quidam prudentes et arbitri aequitatis institutiones ciuilis iuris conpositas ediderunt, quibus ciuium dissidentium lites contentionesque sopirent, quanto melius nos et rectius diuinas institutiones litteris persequemur, in quibus non de stillicidiis aut aquis arcendis aut de manu conserenda, sed de spe, de uita, de salute, de inmortalitate, de deo loquemur, ut superstitiones mortiferas erroresque turpissimos sopiamus?

Omissis ergo terrenae huiusce philosophiae auctoribus nihil certi adferentibus adgrediamur uiam rectam. quos equidem si putarem satis idoneos ad bene uiuendum duces esse, et ipse sequerer et alios ut sequerentur hortarer:

sed cum inter se magna concertatione dissideant secumque ipsi plerumque discordent, apparet eorum iter nequaquam esse directum, siquidem sibi quisque ut est libitum proprias uias inpresserunt [*](RSMPPV(g)] 3 rsii P1 arbitria M 4 instirtuJtiones F5 7 stιΦlieidiis R2 8 conseruanda PV de spe om. PV 9 supcrstiones R 10 post sopiamus in RSg locus hic (13) Quod opus nunc nominis tui auspicio inchoamus, Constantine imperator maxime, qui primus Romanorum principum repudiatis erroribus maiestatem dei singularis ac ueri et cognouisti et honorasti. nam cum dies ille felicissimus orbi terrarum inluxisset, quo te deus summus ad beatum imperii columen (culmen g) euexit, salutarem uniuersis et optabilem (optabile*, ~ m. 2, S) principatum praeclaro initio auspicatus es, cum euersam sublatamque iustitiam redunens taeterrimum aliorum facinus expiasti. (14) pro quo facto dabit tibi deus felicitatem uirtutem diuturnitatem, ut eadem iustitia, qua iuuenis exorsus es, gubernaculum rei publicae etiam senex teneas (tenews g2) tuisque liberis ut ipse a patre accepisti tutelam Romani nominis tradas. (15) nant malis qui adhuc aduersus iustos in (et Sg) aliis terrarum partibus saeuiunt quanto serius tanto uehementius idem omnipotens mercedem sceleris exsoluet, quia ut est erga (ex erra JP) pios indulgentissimus (g ex c R2) pater, sic aduersus impios seuerissimus (seuerissimos RI, s. 1. corr. R2, reuerentissimus Sg) iudex. (16) cuius religionem cultumque diuinum cupiens defendere quem potius appellem, quem adloquar nisi eum, per quem rebus humanis iustitia et sapieutia restituta est? cf. Prolegomena 11 omisse M 12 deferentibus R, adserentibus M 13 et ipse om. R 16 decretum PV 17 quique M uias] uitiis R inpresserunt] ingressi sunt Volkmannus, epist. gratulat. p. 5 )

5
confusionemque magnam quaerentibus ueritatem reliquerunt.

nobis antem qui sacramentum uerae religionis accepimus cum sit ueritas reuelata diuinitus, cum doctorem sapientiae ducemque uirtutis deum sequamur, uniuersos sine ullo discrimine uel sexus uel aetatis ad caeleste pabulum conuocamus: