Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Aesculapium Tarquitius tradit ex incertis parentibus natum et ob id expositum atque a uenatoribus collectum, caninis uberibus educatum, Chironi in [*](INSTITUTIONES 8-17] I 9, 1. 10 (Laomedouti). 17-20] 19,7. 20 s.] 19, 10 (idem-interemit). 21-25] I 9, 11. 26- 682, 2] I 10, 1 s. ) [*](TJ 3 positisque Pf, positique T 4 adque T 5 adque T 9 argonautas!åš (alt. as exp. et linea del. m. 1) T 17 omfale T 18 triumlatus T 19 adque T 22 deianyrae T 23 (in) eoque Heum, sed Buen confert Inst. I 18, 6 quo 26 in mg. sinistro notas quasdam, quibus fortasse nomen tarquitius contineri Guil. Schmitzius existimat, add. m. poster. (ef. ad pag. 677, 19) in T 27 adque T )

682
disciplinam datum.

hic Epidauri moratus est, Cynosuris, ut Cicero ait, sepultus, cum esset ictu fulminis interemptus. Apollo autem pater eius non dedignatus est alienum gregem pascere, ut acciperet uxorem; et dilectum puerum cum peremisset inprudens, gemitus suos inscripsit in flore.

Marti uiro fortissimo adulterii crimen non defuit, siquidem catenis cum adultera uinctus spectaculo fuit. Castor et Pollux alienas sponsas non inpune rapuerunt, quos Homerus non poetica, sed simplici fide mortuos sepultosque testatur.

Mercurius, qui de stupro Veneris genuit androgynum, deus esse meruit, quia lyram repperit et palaestram.

Liber pater debellata India uictor cum Cretam forte uenisset, Ariadnain conspexit in litore, quam Theseus et uiolauerat et reliquerat. tum amore inflammatus eam sibi in coniugium sociauit et coronam eius, ut poetae ferunt, inter astra signauit.

Mater ipsa post fugam et obitum uiri cum in Phrygia moraretur, uidua et anus formonsum adulescentem in deliciis habuit et quia fidem non praestiterat, ademptis genitalibus effeminauit. ideo etiam nunc Gallis sacerdotibus gaudet.

Ceres unde Proserpinam nisi de stupro genuit? unde Latona geminos nisi ex crimine? Venus deorum et hominum libidinibus exposita cum regnaret in Cypro, artem meretriciam repperit ac mulieribus imperauit ut quaestum facerent, ne sola esset infamis.

ipsae illae uirgines Minerua et Diana [*](INSTITUTIONES 3-5] I 10, 3. 5] locus Ouidii non est in Instit. 5—7] I 10, 4. 7-9] I 10,5 s. 9-11] I 10, 7; 17,9 (androgynus). 11-15] I 10, 8 s. 15-19] I 17, 7. 20 s.] cf. I 17, 6 (Ceres .. Latona). 21-24] I 17, 9 s. 24-683, 2] I 17, 11-13. ) [*](AUCTORES 1] de nat. deor. III 22, 57. 5] Ouid. Met. X 215. 9] II. r 243. ) [*](TJ 1 post datum fort. ex [fist. I 10, 2 didicisse medicinam addendum 2 fulminis Da, fluminis T 5 inscribsit T 6 cathenis T 10 qui de ex quid e T 11 palestram T 12 Ariadnam Da, ariannam T 15 Mater] Deum Mater Inst. 117, 7, sed cf. ad Imt, 121,16 16 frygia T 18 prestiterat T 22 regnaret Pf, regnat T; an dum regnat scribendum? meretric\'i\'am T 23 post quaestum fort. corpore addendum, cf. Inst. I 17,10; Epit. 15, 3 )

683
num castae? unde igitur prosiliuit Erichthonius? num in terram Vulcanus effudit et inde homo tamquam fungus enatus est?

aut illa cur Hippolytum uel ad secretas sedes uel ad mulierem relegauit, ubi solus inter ignota nemora exigeret aetatem et iam mutato nomine Virbius uocaretur? quid haec significant nisi incestum; quod poetae non audent confiteri?

Horum autem omnium rex et pater Iuppiter, quem tenere in caelo summam credunt potestatem, quid habuit pietatis, qui Saturnum patrem regno expulit et armis fugientem persecutus est? quid continentiae, qui omnia libidinum genera exercuit?

nam idem Alcimenam Ledamque summis uiris nuptas adulterio fecit infames, idem pulcritudine pueri captus uenantem ac uirilia meditantem ad femineos usus uiolenter abripuit. quid uirginum stupra commemorem, quarum multitudo quanta fuerit, filiorum numerus ostendit?