De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

confirmantur inimicitiae ad perniciem sempiternam. deinde rursum cum irasci quidem, sed tamen non peccare praecepit, non utique euellit iram radicitus, sed temperauit, ut in omni castigatione modum ac iustitiam teneremus.

qui ergo nos irasci iubet, ipse utique irascitur, qui placari celerius praecipit, est utique ipse placabilis: ea enim praecipit quae sunt iusta et rebus utilia communibus.

sed quia dixeram non esse iram dei temporalem sicut hominis, qui praesentanea commotione feruescit nec facile regere se potest propter fragilitatem, intellegere debemus, quia sit aeternus deus, iram quoque eius in aeternum manere, sed rursum, quia uirtute sit maxima praeditus, in potestate habere iram suam nec ab ea regi, sed ipsum illam quemadmodum uelit moderari: quod utique non repugnat superiori.

nam si prorsus mmortalis fuisset ira eius, non esset satisfactioni aut gratiae post delictum locus, cum ipse homines reconciliari iubeat ante solis occasum, sed ira diuina in aeternum manet aduersus eos qui peccant in aeternum.

itaque deus non ture, non hostia, non [*]( 11 dixeram] c. 17, 14. ) [*](AVCTOBES 2 s. 6. J Ps. 4, 5. Ephes. 4, 26. 20] Ephes. 4, 26. hi ... adfectus a deo ab initio hominis existunt conditi; ad in principio cf. de opif. 5. 1 iecur deleui; iecur (iecori m. 3) hominis (sed s del. m. 1) B, iecoris homini (sic) P; felli hominis secutus codicem recentisstmum (EmmanueleftSetn, in edit. Cantabrigiensi a. 1685) Buenemannus conl. etiam Inst. VI 15. 4; de opif. 14, 4 8*.; adde Seru. Aen. VI 596. VIII 219; Schol. Pers. 112 1 humore (h del. m. 3) B 2 tantum B his P 3 sed] B, et P 4 maneant P 6 rursus P cum in er. qui ? B3 praecipet BBC, praecipit corr. m. 1 uel 2 8 irasci nos P 10 praecepit P 12 homines Bl. corr. B2 quira\' B2 praescntan..ea (a er.) B 13 fragilitatem (r in er. 1 ? m. 2 ?) P 14 ririT P3- 16 potestatem (m del. m. 3) B 17 rilIiT pH 18 rre\'pugnat B3 nam (n in er. t ? m. 3) B immortalirsT.BJ 19 esseT B post dplictum locus1 P. positus locus B 22 turae B )

123
pretiosis muneribus, quae omnia sunt corruptibilia, sed morum emendatione placatur et qui peccare desinit, iram dei mortalem facit. idcirco enim non ad praesens noxium quemque punit, ut habeat homo resipiscendi et corrigendi sui facultatem.

Haec habui quae de ira <dei> dicerem, Donate carissime, ut scires quemadmodum refelleres eos qui deum faciunt inmobilem.

restat ut more Ciceronis utamur epilogo ad perorandum. sicut ille in Tusculanis de morte disserens fecit, ita nos in hoc opere testimonia diuina quibus credi possit adhibere debemus, ut illorum persuasionem reuincamus qui sine ira deum esse credentes dissoluunt omnem religionem: sine qua, ut ostendimus, aut inmanitate beluis aut stultitia pecudibus adaequamur; in sola enim religione id est in dei summi notione sapientia est.

prophetae uniuersi diuino spiritu repleti nihil aliud quam de gratia dei erga iustos et ira eius aduersus inpios locuntur. quorum testimonia nobis quidem satis sunt, uerum his quoniam non credunt isti qui sapientiam capillis et habitu iactant, ratione quoque et argumentis a nobis fuerant refellendi.

sic enim praepostere agitur, ut humana diuinis tribuant auctoritatem, cum potius humanis diuina debuerint. quae nunc sane omittamus, ne et nihil apud istos agamus et in infinitum materia procedat. ea igitur quaeramus testimonia quibus illi possint aut credere aut certe non repugnare.