De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

cumque illos deus artifex ore sublimi, statu recto figuratos ad contemplationem caeli [*](AVCTOBES 7] cf. Terent. Ad. III 4, 24. ) [*](BP] 1 effugere nec uiuus (ordinem uerborum restituit m. 1 ?) B 5 rid\' B3 8 fragilitas peccato B ut] P, et B 12 quia] B, quae P, recte ? 13 est om. P quam permulti (= et — m. 2 ?) B 16 nisi B omnem P 18 occultuntur P 19 alt. aut ex as uel ad B7 20 indiciae (ut uid.) ludunt Bl, iudicia LeJudunt B2 in gratiam et potentiam eras. m restituit B3 eos om. B 23 potuisse*t (n er.) B 26 laborata* (d er.) B, elaborata Petr. Francius 27 contemplationernT B* )

121
et notitiam dei excitauerit, curuare se ad terram maluerunt et pecudum modo humi repere.

humilis enim et curuus et pronus est qui ab aspectu caeli deique patris auersus terram quam calcare debuerat, id est de terra ficta et formata ueneratur.

in tanta igitur inpietate hominum tantisque peccatis id adsequitur patientia dei, ut se ipsi homines damnatis uitae prioris erroribus corrigant. denique et boni sunt iustique multi et abiectis terrenis cultibus maiestatem dei singularis agnoscunt.

sed cum maxima et utilissima sit dei patientia, tamen quamuis sero noxios punit nec patitur longius procedere, cum eos inemendabiles esse peruiderit.

Superest una et extrema quaestio. nam dixerit fortasse quispiam adeo non irasci deum, ut etiam in praeceptis hominem irasci uetet.

possem dicere quod ira hominis refrenanda fuerit, quia iniuste saepe irascitur et praesentem habet motum, quia temporalis est.

itaque ne fierent ea quae faciunt per iram et humiles et mediocres et magni reges, temperari debuit furor eius et conprimi, ne mentis inpos aliquod inexpiabile facinus admitteret. deus autem et non ad praesens irascitur, quia aeternus est perfectaeque uirtutis, et numquam nisi merito irascitur. sed tamen non ita se res habet.

nam si omnino prohiberet irasci, ipse quodammodo reprehensor opificii sui fuisset, quia in principio iram [iecur] homini [*](BP] 1 excitaueri*t (n er.) P 2 humin (an er.) B; humi repere om. P 3 aspectu. (i er.) B a.uersus (d er.) B terram quam] P, terrenam B1, terrenaLqu/ae\'\' B2 8 cult**ibus (or er.) B singulares P 10 nozius Bae, corr. m. 1 uel 2 13 irasci—praeceptis in inf. marg. add. B3 14 di.cere fs er.) B 16 nec B ea] P, quia B 17 reges (alt. e ex i) B 18 mentis inpos recepi, mentis inpossibile P codd. rec., post (om. mentis) B; Ianus Gulelmius (Quaest. in Plauti Menaecllm. cap. IV, Gruteri Lampad. uol. III part. 11 p. 406) mentis impos a bile uel in bile, quem edd. secuti sunt; an mentis inpos ille ? 19 admitteret statim ex admittitur B et om. B, recte? 20 quia] B, et quia P (cf. part. I p. CXIII ad 171, 8) 21 habent B 22 reprehensio (quamquam antea ipse habet) B 23 quia auel qui a) in (liuiter er.) principio P, qui B1, a principio iram s. I. (dd. B3, unde qui a principio iram Thomasius, fort. recte, cf. frg. V: )

122
indidisset, siquidem creditur causa huius commotionis in umore fellis contineri.

non igitur in totum prohibet irasci, quia is adfectus necessario datus est, sed prohibet in ira permanere. ira enim mortalium debet esse mortalis: nam si maneat.