De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

nam si nihil est tam conueniens deo quam beneficentia, nihil autem tam alienum quam ut sit ingratus, necesse est ut officiis optimorum sancteque uiuentium praestet aliquid ac uicem reddat, ne subeat ingrati culpam, quae est etiam homini criminosa.

contra autem sunt alii facinerosi ac nefarii qui omnia libidinibus polluant, caedibus uexent, fraudent rapiant periurent, nec consanguineis nec parentibus parcant, leges et ipsum etiam deum neglegant.

habet igitur in deo ira materiam. non est enim [*](BPJ 1 cadent B uero et om. Bl, uero s. I. add. B3 2 miseratio.. (ne er.) B 5 quaeret] Heusingerus, Emendat. p. 140 (adde Cic. p. Arch. 7. 15 quaeret quispiam), quaerit BP; quaerit-materia? Heumannus addicentibus B1. accedentibus B3 7 iis] edd., his BP iniuriis P 8 deus om. 9 inmitea Pl hominum B contemptn\' (i. e. -us ?) ex contemptor B3 rutnPs 10 plurirmi\' B1 rest\' B3 11 eumque quia] B, eumque qui P; eum, quia Heumannus, eum, quippe qui Buenemannus 12 ei] Halmius, et BP, del. lletlmannus, cum edd. 13 prosequuntur (pr. u del. B3) BP 14 laborant. est scripsi secutus laborantes. (t er.) B, laborantes P, laborantes. ergo est edd., laborantes. est Halmius 16 Lq.,uam B3 beneficentia. (m er.) B 18 Bubearf B1 «Q 19 ingratis B 20 facinorosi P ac] B, et P nefaril1 B1 21 peri.rent (post i er. e, s. I. er. i, add. u m. 2 ? P 22 dominum B 23 materiA (\' m. 2) B )

109
fas eum, cum talia fieri uideat, non moueri et insurgere ad ultionem sceleratorum et pestiferos nocentesque delere, ut bonis omnibus consulat: adeo et in ipsa ira inest gratificatio.

inania ergo reperiuntur argumenta uel eorum qui cum irasci deum nolunt, gratificari uolunt, quia ne hoc quidem fieri sine ira potest, uel eorum qui nullum animi motum esse in deo putant.

et quia sunt aliqui adfectus qui non cadunt in deum, ut libido timor auaritia maeror inuidia, omni prorsus adfectu eum uacare dixerunt. his enim uacat, quia uitiorum adfectus sunt, eos autem qui sunt uirtutis, id est ira in malos, caritas in bonos, miseratio in adflictos, quoniam diuina potestate sunt digna, proprios et iustos et ueros habet.