De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
haec autem libido in deo locum non habet, quia et fragilitas et interitus ab eo alienus est, nec ulla est apud eum femina cuius possit copulatione gaudere, nec successione indiget qui semper futurus est.
eadem de inuidia et cupiditate dici possunt: quae certis manifestisque de causis [*](BPJ 1 dominum B 3 si est in deo add. h3 Jaejtitiae Bs 4 odi Bl, odi a ut uid., B2, odi i J33 iram (m in er. eodem m m. 3) B minus 6 <at> non Heumannus 7 iracundis (om. minus) B1, iracundi. B3 8 naturam (m exp. m. 1 uel 2) B 9 subcumbit P quod Bi conlsideremus (con in fine uersus in er. c5 ? m. 3) B 10 noli Bl, nolru1 B2, nolo Bs 11 num qua B3 crerditur Pif habet (t in er. nt ? m. 3) B 12 hoiainem B in deo] P, ideo B 13 qnåuis P 14 interim ait BI, corr. B2 16 est add. B3* ei (d er.) B 18 ac] P, et B 19 constitui. (t er.) P 20 permirtiorne\'1 B* subolis B 22 alt. et] P, e.t (b er.) B in pr. est er. s restituit B2 23 eum] PB3, dominum B1 )
at uero et gratia et ira et miseratio habent in deo materiam recteque illis utitur summa illa et singularis potestas ad rerum conseruationem.
Quaeret quispiam quae sit ista materia. primum accidentibus malis adflicti homines ad deum plerumque confugiunt mitigant obsecrant credentes eum posse ab iis iniurias propulsare. habet igitur deus causam miserandi: nec enim tam inmitis est hominumque contemptor, ut auxilium laborantibus deneget.
item plurimi quibus persuasum est deo placere iustitiam eumque, quia sit dominus ac parens omnium, uenerantur. ei precibus adsiduis ac frequentibus uotis dona et sacrificia offerunt, nomen eius laudibus prosecuntur, iustis ac bonis operibus demereri eum laborant. est ergo propter quod deus et possit et debeat gratificari.