De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

quae profecto nisi habeat, humana uita turbabitur atque ad tantam confusionem deueniet status rerum, ut contemptis superatisque legibus sola regnet audacia, ut nemo denique tutus esse possit nisi qui uiribus praeualeat: ita quasi communi latrocinio terra omnis depopulabitur. nunc uero quoniam et mali poenam et boni gratiam et adflicti opem sperant, et uirtutibus locus est et scelera rariora sunt.

at enim plerumque et scelerati feliciores sunt et boni miseriores et iusti ab iniustis inpune uexantur. considerabimus postea cur ista fiant: interim de ira explicemus, an sit aliqua in deo, utrum nihil curet omnino nec moueatur ad ea quae inpie geruntur. [*]( § 6 s.] ad Epicuri frg. 366 Usener (p. 244, 28). ) [*](BPJ 2 sceleratorQ (Q. part. in ras. m. 2) P 3 nobis Bl, corr. B2 consula|tadeo B1, consulatUadeo B* gratificatio] B, et gratificatio P 4 er g\'orep,periuntur (g s. I. et o ex e m. 1, re add. m. 1 uel 2, pr. p add. m. 3) B post ergo add. et falsa codd. rec., edd. malim dura 5 dominonolunt sic, n exp. m. 1 uel 2, dfli nolunt m. 3, B nolint Heumannus gratificarri\' B1 hoc] B, homo P 6 rira1 B2 7 quira\' B3 effectus Bl, affectus B3 8 merror RI, corr. B3 9 quia (a exp. m. 3) B 10 adfectus] P, adfectus... (qui er.) ṅο̇ṅ (exp. m. 3) B id] ut Buenemanniu ira. (m er.) B 12 probos ex proprios B3 14 contentis Bl, corr. B3 15 audacie P1 16 qui om. B itaquesiV ex itaquasi B3 17 depopulauitur J51, corr. B2 19 et om. B scelerra\' rariora B3 et om. B 21 considerauimus Bl, corr. B1 22 an et utrum Jort. inuerso ordine scribenda esse coni. Buenemannus nihil// (puftCtum ? er.) P 23 eaq. Bl, corr. B5 )

110

\'Deus\' inquit Epicurus \'nihil curat\'. nullam igitur habet potestatem — curare enim necesse est eum qui habeatuel si habet et non utitur, quae tanta neglegentiae causa est ut ei non dicam nostrum genus, sed etiam mundus ipse sit uilis ?

ideo\' inquit \'incorruptus est ac beatus, quia semper quietus\'. cui ergo administratio tantarum rerum cessit, si haec a deo neglegantur quae uidemus ratione summa gubernari? aut quietus esse quomodo potest qui uiuit ac sentit? nam quies aut somni res est aut mortis.

sed nec somnus habet quietem. nam cum soporati sumus, corpus quidem quiescit, animus tamen inrequietus agitatur; imagines sibi quas cernat adfingit, ut naturalem suum motum exerceat uarietate uisorum, auocatque se falsis, dum membra saturentur ac uigorem capiant de quiete.