De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

cum igitur sint in rebus humanis bona et mala, quorum rationem declaraui, necesse est in [*]( 4 superius] c. 13, 20 ss. 7 sicut saepe docui] cf. ad Epit. 24 (29), 10. AVCTORtlS § 5 as.] ad Epicuri frg. 366 Usener (p. 244, 19). ) [*](BPJ 1 quaerat aliquis] PB2. quae talia quis jB1 2 aut] P, at. (puncta add. m. 2) B 3 ruf B3 genitus-iniusta iam s. I. add. B3 4 proposuisse-repugnat] proposuisse bonum hs. (in er. ac m. 3) malum m. 1, in marg. sup. add. ac malum et bonum quidem diligere. hd. m. 3 (hs. et hd. ut p. 6, 10), sequitur autem quod bono repugnat a m. 1, B. proposuisse bonum ac malum et bonum quidem diligere pugnat P 10 rhlumido B* 11 potest esse P 12 inferos Bl, inferis B* nec -occidente in marg. sup. add. B3 frigore B 14 anima] P, rquae1 ,(8. I. m. 1 uel 2) sunt B altero caelum Bl, corr. B3 15 est om. B 16 solidum est et aeternuin (= et — m. 3) B, solidum et aeternum est P 20 constitui. (t er.) B possint B 21 imperare (alt. e ita er. i et litt. inc. m. 3) B si//nt (i ras. ex u) B 22 declarari B )

107
utramque partem moueri deum, et ad gratiam, cum iusta fieri uidet, et ad iram, cum cernit iniusta.

sed occurrit nobis Epicurus ac dicit: \'si est in deo laetitiae adfectus ad gratiam et odii. ad iram, necesse est habeat et timorem et 5 libidinem et cupiditatem ceterosque adfectus, qui sunt inbecillitatis humanae\'.

non est necesse ut timeat qui irascitur aut maereat qui gaudet: denique iracundi minus timidi sunt et natura laeti minus maerent. quid opus est de humanis adfectibus dicere, quibus fragilitas nostra succumbit? consideremus diuinam necessitatem, nolo enim naturam dicere, quia deus numquam creditur natus.

timoris adfectus habet in homine materiam, in deo non habet. homo quia multis casibus periculisque subiectus est, metuit ne qua uis maior existat quae illum uerberet spoliet laceret adfligat interimat, deus autem, in quem nec egestas nec iniuria nec dolor nec mors cadit, timere nullo pacto potest, quia nihil est quod ei uim possit adferre.

item libidinis ratio et causa in homine manifesta est. nam quia fragilis ac mortalis effectus est, necessarium fuit alterum sexum diuersumque constitui cuius se permixtione suboles effici posset ad continuandam generis perpetuitatem.