In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quod autem intulit: insuper et bestias agri [*]( 1 cf. I Cor. 1, 24 2 *Esai. 53, 1 4 Ioh. 1, 3 6 Ps. 32, 6 8 Hier. 27 (34), 5 (4) 10 *Hier. 27 (34). 5 (4) 11 Gen. 1, 25-27 20 Ioh. 1, 10. 11 22 cf. Hier. 27 (34;, 5 (4) 24 cf. Matth. 4, 9 et Lue. 4, 6 25 Hier. 27 (34), 6 (5; ) [*]( 1 esaias VP,Aa.c. 2 brachium A VP 3 et om. MA VP,La.c. iohannis La.c. 6 uerbum La.c. 8 eamJ ea V,Ap.c.m3 qui] cui v 9 di s. u. M 11 genese Ma c. piimi La.c. prima (a ex i m2) Mv prima V, (a ex i) A IIme om. V .14 et nunc MAp.c.m2 cum Vvlg. 15 naboch. V, (h s. m.) L nabuc. MP 17 seraiant MVP,Aa.c. filios Ma.r. 19 nabucod. MP,La.c. nabochod. V (= lin. 24. p. 335, 8. 336, 2. 7. 24) ,22 receperunt] cognouerunt M 23 tradidit MAVP,La.c. typo V )

335
dedi ei, ut seruiant illi, uel simpliciter omne genus animantium intellegere debemus — cum homine enim et ea traduntur, quae ei subdita sunt — aut certe ‛bestias’ feras gentes accipiamus, quod etiam illae seruiant. quae prius seruire non nouerant. ‛filium’ autem eius et ‛filium filii’ — iuxta Hebraicum — Baltasar uocat et Euilmarodach, de quibus scribit Danihel.

[*]( 27, 7b )Donec ueniat tempus terrae eius et ipsius. Pulchre, ne perpetuum Nabuchodonosor putaretur imperium, et ipsum dicit a Medis Persisque capiendum: hoc est enim quod significat: donec ueniat tempus terrae eius et ipsius. sed nec hoc habetur in LXX.