In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](27, 6. 7a(84,5) )Nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, serui mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut seruiant illi. et seruient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius.

Cuius infelicitatis est Israhel, quando conparatione eius Nabuchodonosor ‛seruus dei’ appellatur! scriptum est in euangelio: mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognouit; in propria uenit etsui eum non receperunt. recte itaque conditor creaturam suam tradit, cui uoluerit. denique et diabolus, in cuius typum praecessit Nabuchodonosor, confitetur: haec omnia mihi tradita sunt.