In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Cum praesente populo sederent in porta principes ciuitatis et accusarent sacerdotes et prophetae Hieremiam prophetam et mortis crimen intenderent, Hieremias ad principes loquitur et ad uniuersum populum, quos sacerdotum et pseudoprophetarum factio concitauerat, prudenter [*]( 8. 9 *Hier. 26 (33), 12 13 *Hier. 26 (33), 13 16 *Hier. 26 (33), 14 22 cf. Hier. 26 (33), 9-11 ) [*](2 abuiasent P iudici V 3 propheta V inuidia V 6 heremias A 8 sine s. domum s. u. m3A 9 aaper] ad V ciuitam (aU.) JP 12 nli V mali om. V 13 et] ad P quiescit YP,LMAa.c. 16 pr. ut] qaod Yulg. bonum est L 17 uos Y 18 occideretis M 19 traditis LP 20 ueritatem V 22 sederint Y 23 cinitatis principes e ciuitates Va.e. 24 intenderet La.c. intenderint Ma.c.m2 25 quod MVP,Aa.c, .28 facti F faceio P concitauerit P )

327
pariter et humiliter atque constanter.

prudenter, quod a domino missum esse se diceret, ut contra templum et ciuitatem loqueretur daretque consilium, quod, si uellent eius audire consilium et agere paenitentiam, dominus quoque suam sententiam commutaret. humiliter autem in eo, quod ait: ecce in manibus uestris sum; facite mihi, ut bonum et rectum est in oculis uestris! porro constanter: in ueritate misit me dominus ad uos, ut loquerer in auribus uestris omnia uerba haec.