In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 26 (33), 12-15 )Et ait Hieremias ad omnes principes et ad uniuer sum populum dicens: dominus m misit m e. ut prophetarem ad domum — siue super domum — istam et ad ciuitatem — sine super ciuitatem — hanc omnia uerba, quae audistis. nunc ergo bonas facite uiasuestras et st studia uestra et audite uocem domini dei uestri, et paenitebit nitebit dominum mali. quod locutus est aduersum uos — siue et quiescet domi inus a mali, quae locutus est contra uos —.

ego autem ecce in manibus uestris sum; facite mihi, ut bonum et rectum est in oculis uestris — siue ut expedit uobis — ! uer umtamen scitote et cognoscite, quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra uosmet ipsos et contra ciuitatem istam et habitatores eius; in ueritate enim misit me dominus a d uos, u t loquerer in auribus uestris omnia uerba haec.