In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

aliisque sermonibus loquitur: \'si irascimmi, cur contra templum et urbem domini sim locutus, et curae nobis est salus urbis et templi, cur augetis peccata peccatis et sanguinis mei tam urbem quam habitatores eius reos facitis?

\' si quando igitur et nobis pro necessitatis angustiis humilitate opus est, sic eam assumamus, ne ueritatem et constantiam deseramus; aliud est enim superbe contumeliam facere iudicanti, quod signum stultitiae est, aliud sic inpendens uitare discrimen. ut de ueritate nil subtrahas.