In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Ista sunt praemia contemtorum et dei uerba audire nolentium; quicquid igitur super nos mali adducitur, nostra peccata fecerunt. omnesque gentes, ut tunc adductae sunt contra Hierusalem, sic hodie adducuntur contra ecclesiam neglegentem, ut interficiat eos et ponat in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas, ut in exemplo sint omnium atque miraculo. sibilus autem miraculi et stuporis indicium est et solitudo sempiterna in his deprehenditur, qui praesidem non habent deum.

[*](25,10.11a )Perdamque ex eis uocem gaudii et uocem laetitiae, uocem sponsae et uocem sponsi, uocem molae et lumen lucernae. et erit uniuersa terra eius in solitudinem et in stuporem.

Hoc in conciliabulo malignantium et hodie conprobatur, ut magistri eorum non doceant uerbum dei, sed instar colubri sibilent. peritque in eis uox gaudii uoxque laetitiae, ut numquam audiant illud apostoli: gaudete, iterum dico gaudete! uox quoque sponsae: ecclesiasticae fidei, et uox sponsi: domini saluatoris; qui [*]( 1 I Tim. 1, 20 24 PhIL 4, 4 25 Ioh. 3, 29 ) [*]( 1 apostulus P,Ma.c. sathanae V 2 plasphemare P 3 chaldaeos AVP 5 nationes omnes v 7 stupore P alt. et om. MVP,Aa.c.m2 8 coatemptorum MVP,Lp.c.m2 9 mali super nos v a.ddicitur V 12 stupo Ma.c.m2 alt. et om. P 13 et on. F eisemplum La.c. sit MAVP 14 pr. miraculum P,La.c.Mp.c. sUus P 15 iudicium P 17 perdatque VP,MAa.c. 18 apoasi et uoeem gpousae v cum Vulg- et uocem sponsi s. u. P 19 alt. et om. V,LMAa.c. eius] haec Vulg 20 solitudine P pr. in om. M stapore P 22 dñi V colubris M,LAa.C. 23 nox Pa.c.. 95 et om. P )

305
enim habet sponsam, sponsus est; uox molae, ut non conterantur in ea frumenta et populis uescenda tribuantur, et lumen lucernae, doctrina uidelicet et scientia prophetarum; denique et de Iohanne Baptista dicitur: ille erat lucerna lucens, et alius propheta: lucerna, inquit, pedibus meis uerbum tuum, domine, et lux semitis meis.

\'uniuersa\', inquit, \'terra hereticorum erit in solitudinem et in stuporem. cum nouissimum eius insipiens fuerit demonstratum\'.

[*]( 25,11 b-13 )Et sentient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. cumque impleti fuerint anni septuaginta, uisitabo super regem Babylonis ei super gentem illam, dicit dominus, iniquitates eorum et super terram Chaldaeorum et ponam illam in solitudines sempiternas. et adducam super terram illam omnia uerba mea, quae locutus sum contra eam, omne. quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetauit Hieremias aduersum omnes gentes.

Sicut Hierusalem post septuaginta annos recipit pristinos habitatores et expletis suppliciis, quia oboediuit sententiae dei, felicitate pristina fruitur, sic rex Babylonis, quia elatus est in superbiam et suarum arbitratus est uirium, quod regnauit in gentibus, et non domini uoluntatis, Medis Persisque uenientibus destruetur.

denique usque hodie urbis Babylonis reliquiae tantum manent et posuit illam dominus in solitudinem sempiternam et [*]( 4 Ioh. 5, 35 5 *Ps. 118, 105 6 *Hier. 25, 11 8 cf. Hier. 17, 11 21 cf. I Tim. 3, 6 ) [*]( 1 male Va.c. 2 populus V lOiste F 11 alt. LXXta anniP cum Vulg. LXX 3IV (— lin. 19) 13 iniquitatem Vulg. 14 chaldeorum M,La.c. 16 eum P 18 aduersus M 19 recepit FP 20 suplieiis La.c. obidiuit La.c. oboediit MAV oboedit P scientiae A 21 perfruitur v babilonis P (= lin. 24) quia (sed s exp. uidetur m2) L qui ODFMAVPv eleuatus Ap.c.m3 superbia P 22 oirum P 23 uoluntates P,Ma.c. me dispsisq; P distruetur PXMa.c. 24 axbs Ma.c. 25 ds :V inpiebit M: ) [*]( LIX. Hieron. ia Hierem. ) [*]( W )

306
impleuit omnia uerba, quae in istius ipsius prophetae uolumine continentur. nam in consequentibus, quae mala passura sit Babylon, Hieremiae sermo describit.

[*]( 25, 14 )Quia seruierunt eis, cum essent gentes multae et reges magni; et reddam eis secundum m opera eorum et secundum facta manuum suarum. Hoc in LXX non habetur. significat autem, quod non solum contra Babylonem prophetauerit Hieremias, sed et contra ceteras gentes, quae in Babylonio fuere exercitu et contra domini populum dimicarunt.

denique in sequentibus dicitur contra Aegyptum et Philistiim et Moab et Ammon et Idumeam. et Damascum et Cedar et regna Asor et Aelam et ad extremum contra Babylonem terramque Cbaldeam.

[*]( 25,15-17 (32,1-3) )Quia sic ait dominus deus Israhel ad me: sume calicem uini furoris — siue meri — huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te; et bibent et inebriabuntur — siue uoment - et insanient a facie gladii. quem ego mittam inter eos. et accepi calicem de manu domini et propinauicunctis gentibus, ad quas misit me dominus.

Propinatio calicis, et calicis \'meri\' siue \'non mixti\', quae Graece dicitur άϰράτοο. dominici furoris indicium est, ut omnes gentes, quae contra dei populum militarunt, bibant de calice furoris domini, de quo scribit et Isaias contra Hierusalem: scyphum [*]( 2 cf. Hier. cap. 50. 51 (27. 23) 6 *Hier. 25. 14 9. 23 cf. Num. 16, 3 etc. 10 cf. Hier. 25 (82), 19 (5)—26 (12) 15. 21 *Hier. 25 (3t), 15 (1) 18 *Hier. 25 (32), 16 (2) 24 *Esai. 51. 17 ) [*]( I in istias] inscius P 3 discribit P 5 operam M 6 munuuum L 8 et om. MAVPc cetera V ceteros Pa.c. 9 fnerant MAVPv exercituu ̄ V 10 consequentibus V,Mp.c.m3 11 philistim MAP Philisthiim v idumea VP 12 ca-edar A assur AP assor V elam Pv 13 chal. daeam AV caldeam P 14 sic P ait] dicit Vulg. dominus] exercituū add. 8. u. m3 MA cum Vulg. ad me om. Vulg. 17 inebr.] turbabuntur Vulg. 18 et s. ti. m2L quae V 19 accipi La.c. 21 pr. calicis] fnroris add.s.u. m2A misti Ma.c. myxti A 22 aKPaτy La-c. aKBaT (B ex P) M aKpaτι (acrati s. u) A aKpaer V AKpATI P ut] quod P 23 qui La.c. 24 et om. MAVPv esaias MVP,Aa.c. scifum P )

307
furoris, calicem ruinae ebibisti et euacuasti; propterea consurge! iste autem calix idcirco bibitur a cunctis gentibus, ut uomant et insaniant.

quod quidem prauus interpres in bonam partem accipit, ut instar catharticae potionis?, quidquid cholerum et pituitae et noxii umoris in pectore est. foras exire conpellat et restituat pristinam sanitatem. pro Hieremia quoque saluatorem accipit, quod ipse cunctis gentibus propinarit, ad quas et missus est, ut abiecta idololatria dei se cultui dedicarent. quod contrarium esse scripturae sanctae monstrabunt sequentia; non enim pro remedio, ut ille uult. sed pro poena meraco calice propinantur.

[*]( 25, 18 (32,4) )Hierusalem et ciuitatibus Iuda et regibus eius et principibus eius, ut darem eos in solitudinem et in stuporem et in sibilum et in maledictionem, sicut est dies ista.

\'Putabam\', inquit,\'quod solis gentibus propinarem, et ideo me huic ministerio laetus optuleram; sed inter ceteras. gentes, immo ante ceteras, propinaui Hierusalem et ciuitatibus Indae et regibus eius et principibus, ut darem eos in stuporem et in solitudinem et in sibilum et in maledictionem. sicut et praesenti probatur exemplo\'. unde dicit et supra: seduxisti me, domine. et seductus sum, inualuisti et potuisti!

[*]( 19.20 a (32,5.6 a) )Pharaoni, regi Aegypti, et seruis eius et praesenti eius et omni populo eius (et uniuersis gene-[*]( 10 cf. p. 314, 1 17 *Hier. 25 (32), 18 (4) 21 *Hier. 20, 7 )[*]( 1 bibisti MAVP 3 quidam v 4 accepit P eatarticae P coieram MA,La.c. cultrum P cholerae v 5 aoxi La.e. nox in P hamoris MVP tumoris Aa.r. 7 saluatorem] saluator ninuaa P aece- pit P 8 propinaret P,La.c. et s. u. L est] sit MAVP,La.c.,v . idolatria eodd. (corr. L) 11 propinnantar Pa.r. 12 iudae Jf 14 pr. et om. MAVP 15 est] et VP,Aa.e. 17 ante s. u. m2M 18 Iada v 19 solitudine V alt. et om. MA VP 20 immaledictionem L et] in P 21 sedoxistis L 22 sum] & add. V posuisti La.c. 23 faraoni MP rege Pp.c. 24 et uninersis generaliter ex Vulg. suppleuit v, om. codd. )[*]( 20* )

308
raliter〉. Post Hierusalem bibit Pharao. rex Aegypti, et socii eius, biberunt principes et uniuersus populus cunctusque, qui non quidem est Aegyptius, sed in eius regionibus commoratur, quos LXX uertere συμμίxτους, id est \'misticios\', uulgus non Aegyptiae regionis, sed peregrinum et aduenticium.

[*]( 23,20b )Cunctis regibus terrae Ausitidis. Quae Hebraice appellatur \'Us\', de qua et Iob fuisse narrat historia: homo quidam erat in regione Ausitidi, nomine Iob. et tamen sciendum hunc uersiculum in LXX non haberi Theodotionemque pro \'Us\' interpretatum esse \'insulam\'.