In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](23, 11. 12 )Propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inueni malum eorum, ait dominus. idcirco uia eorum erit quasi lubricum in tenebris; inpellentur et corruent in ea, quia afferam — sine inferam — super eos mala, annum uisitationis eorum, ait dominus. Quando in ecclesia dei, et maxime in principibus eius, inueniuntur mala, sciamus esse conpletum: propheta et sacerdos polluti sunt; in domo mea inueni mala eorum. ait dominus.

domus autem Christi [*]( \' 2 cf. Hier. 16. 2 3 cf. Hier. 1. 5. 7. 8 *Hier. 23,10 10 Hier. 23. 10 11. 12 *Hier. 23, 10 12 Hier. 23, 10 22 *Hier. 23, 12 25 *Hier. 23,11 ) [*]( 1 hoc se v semet] se v 2 nullo V hierenjiam P 6 pr. qua MAa.c. adalteriis D,OMAp.c. 8 arefacte P deserti] et add. v 9 currus V 10 ebraico P,Dp.c. possoimus M poasnmns P 11 adolteriis MP,DAp.c.m2 12 dicere P 14 periuriū Ap.c.m3 15 indea THD refert VP,MAa.r. 16 adnlteriam Pa.r. 17 dominationum M,Oa.c. donationem P 19 domū mea P mala v att] dicit T 20 lubricum] labri sine inferi cum P 21 implentur V enim add. D, OMAp.c.m2 cum Yulg. 21 quia afferamJ afferam enim Vulg. 24 inueuiunt TP sciemus T 25 sont] k add. s. u. m2A domum meam P 26 mala] macalam r )

278
ecclesia est, de qua et Paulus scribit ad Timotheum: ut scias. quomodo oporteat te in domo dei conuersari, quae est ecclesia dei uiui. columna et firmamentum ueritatis. in propheta doctorem accipe, in sacerdote ministerii dignitatem; qui si praua mente consenserint, erit uia eorum in lubricum et in tenebris nec habebunt dominum loquentem: ego lux in mundum ueni. ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. unde sanctus loquitur omnes tenebras fugiens: signatum est supernos lumen uultus tui, domine; dedisti laetitiam in corde meo.