In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

cum autem fuerint in tenebris et in uia lubrica, errore uidelicet heretico, ad omnem motum inpellentur et corruent. et infert super eos dominus mala. non quo mala sint. ut dominus mala inferat, sed mala his, qui sustinent supplicia; alioquin eadem et mala et bona sunt: mala iuxta eos, quos cruciant.

bona iuxta eos, quos emendant. et hoc notandum, quod annus uisitationis domini correctio peccantium dicatur atque cruciatus iuxta illud, quod scriptum est: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in uerberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo.